Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Nōnum

Fōrmulae Salūtandī, et Valēdicendī in Congressiōnibus atque Litterīs

Persōnae:
Claudius, Albīnus
Claudius
Quandōquidem latīnitātis perītia multīs partibus iam diū factum est postquam mē vincere coepistī, rogō atque ōrō, sī commodum est, dā mihi paulum operae.
Albīnus
Vel multum, sī id ratiōnibus condūcat tuīs. Nōlō tibi ūllum commodum in mē claudier.
Claudius
Ut sī quidquam aliud: nē dubitāveris. Sed hōc diē, quoniam tē vacuum offendī, ūnum quiddam mē docērī peroptō.
Albīnus
Quid est illud ūnum?
Claudius
Trītissimum cum sit ita salūtāre factōs obviam, et in congressū: bonus diēs, bonus vesper, bonum māne, bonum sērum: et respondeātur salūtantibus, Deō grātiās. Item in dīgressū sub noctem, cum hīs verbīs bene precārī soleāmus: fausta nox, fēlīx nox, reddāturque idem respōnsum, mōre patriō vidēlicet, gūten Morgen / gūten Abendt / gute Nacht / danck euch Gott/ iīs autem fōrmīs loquī necessitās nūlla cōgat, latīnīsque auribus ingrātissimum sit: quō pactō tum salūtandō tum valēdicendō, sīve cum in alicuius conloquium congressumque veniendum est, sīve alicuī scrībendum, nōs gerēmus? Nōn enim mē latet, solēre tē studium acerrimum pōnere in nōtandīs huiusmodī latīnismīs, cum inter legendum occurrum, aut ā Magistrō inculcantur.
Albīnus
Haud equidem mē tantō dignor honōre. Nihilōminus, quia tū hoc ā mē candidē petis, et posse mē tibi commodāre iūdicās, parēbō voluntātī tuae mī Claudī, neque tē quidquam cēlābō eōrum, quae in praesentī, nihil tāle prōvidentī memoriam subierint. Hoc tenēbis prīmum, nōn semper opus esse respōnsiōne cum salūtāmur: et interdum salūtantem nōn resalūtārī, vērum respondērī aliquid aliud, quod ille libēns ac volēns audiat. Est quandō salūtātiōnī quaestiūnculae quaedam adīiciuntur, dē valētūdine praesertim: nōnnunquam resalūtantēs etiam interrogātiūnculam annectunt. Haec omnia exemplīs dēclārābuntur: tū aurītum tē facitō.
Albīnus
Salvē. Respon. Salvē.
Salvē Ioannēs. R. Et tū Paule.
Salvē. R. Et tū.
Mī sīs salvē. R. Ō salvē Pamphile.
Salvētō.
Salvētō: quid agis?
Māter mea, frāter mī, salvē. R. Salvē fīlī, salvē mī frāter.
Antōnī salvē. R. Salvē Paule.
Salvē oculissime homō:
Iubeō Chrēmetem: subaudi, salvēre.
Ō Iācōbe salvē. R. Salvus sīs Cornēlī.
Ō salvē bone vir. R. Hem, Simō. Ō noster Chrēme.
Mī patrue salvē. R. Salvē.
Curculiō exoptāte salvē. R. Salvē. Salvum tē advenīre gaudeō.
Ō noster Chrēmēs. R. Salvē Gētā.
Salvē Andréā. R. Ō nūtrīx, ō mea nūtrīx.
Salvē mī germāne. R. Ō soror mea, quid agitur?
Salvē exoptāte gnāte mī.
Salvum tē advēnisse gaudeō.
Venīre tē salvum volupe est. R. Crēdō: quid agitur?
Herē salvē, salvum tē advēnisse gaudeō. R. Oh, bone custōs, salvē.
Plūrima salūte Parmenōnem suum impertit Gnāto: quid agitur?
Ō mī exoptāte Clīniā, salvē. R. Ut valēs?
Geōrgius plūrimum iubet salvēre Stephanum.
Iubeō tē salvēre.
Ō pater, pater mī salvē. R. Salvē multum gnāte mī.
Charmīdem socerum suum Lysītelēs salūtat. R. Diī dent tibi Lysītelēs quae velīs.
Ō Thrāsō. R. Salvēte.
Amphitruō uxōrem salūtat laetus suam. Valuistin' ūsque? Exspectātusne adveniō?
Salvus atque fortūnātus Eucliō semper siēs. R. Dī tē bene ament Mēgadōre.
Ō amīce, salvē, atque aequālis mihi: ut valēs Ambrosī? R. Et tū.
Salvē Grēgorī, Valen', valuistin'? R. Valeō, et valuī rēctius.
Mī homō, et mea mulier, ego vōs salūtō. R. Et nōs tē.
Albīnus
In Andriā Crītō cum salūtāsset ancillam, et ab eā fuisset resalūtātus, subīicit secundā interrogātiōne. Quid vōs? Quō pactō hīc? Satisne rēctē? M. Nōsne? sīc, ut quimus aiunt, quandō ut volumus, nōn licet. Querēbat etiam. Satin' salvē? Exempla sunt apud Līvium.
Claudius
Habeō salūtātiōnum ratiōnēs: nunc quibus verbīs valēdicendum sit quaerō, quōcunque diēī aut noctis tempore.
Albīnus
An potest ūllī quidquam optārī melius integrā valētūdine? Quā nihil māiōris aestīmandum vīta hūmāna complectitur. Itaque hās ferē fōrmās inveniō.
Albīnus
Bene valē. R. Et tū.
Valē. R. Et tū bene valē, Mārīne.
Valē. R. Et tū frāter.
In hoc quadrīduum Antōnī valē. R. Mī Geōrgī, et tū: nunquid vīs aliud?
Claudius
In extrēmīs epistolīs quōnam modō valēdīcēmus.
Albīnus
Valē.
Dā operam ut valeās, hoc mihi grātius facere nihil potes.
Tū mē dīligēs et valēbis.
Cūrā sī mē amās ut valeās.
Valē, et mātrem meōsque tibi commendātōs habē.
Mē velim, ut facis, dīligās, valētūdinīque tuae et tranquīllitātī animī serviās.
Valēbis, mēque ut ā puerō fēcistī, amābis.
Amā nōs et valē.
Cūrā ut valeās, et mē ut amās, amā.
Bene valē et mē dīlige.
Fac valeās, mēque mūtuō dīligās.
Claudius
Ubi tam multa, tam varia lēgistī?
Albīnus
In epistolīs M. Tulliī: ac mīror tē interrogāre.
Claudius
Quid sī ad amīcōs et cōnsanguineōs scrībēmus, quibus vīm vōcibus ūtendum cēnsēs?
Albīnus
Nūllus hāc in rē praestantior magister eōdem Cicerōne, ex cuius epistolīs quaedam exempla tibi recitābō, quōrum similia licēbit excōgitēs, cum ūsus vēnerit.
Albīnus
Ad uxōrem et līberōs.
Valēte mea dēsīderia, valēte.
Valē mea Terentia.
Mea Terentia fīdissima atque optima uxor, et mea chārissima Tullīola, et spēs relīquae nostra Cicerō, valēte.
Vōs, mea suāvissima et optātissima Terentia, et Tullīola, sī nōs amātis, cūrāte ut valeātis.
Etiam atque etiam valē.
Tū velim tuam et Tullīolae valētūdinem cūrēs.
Valētūdinem tuam cūrā dīligenter.
Fac ut tuam et Tulliae valētūdinem cūrēs.
Māximē autem date operam ut valeātis, sī nōs vultis valēre.
Cūrā ut valeās, et ita tibi persuādeās, mihi tē chārius nihil esse, neque unquam fuisse.
Albīnus
Ad Q. Frātrem.
Relīquum est ut tē ōrem, ut valētūdinī tuae, sī mē et tuōs omnēs valēre vīs, dīligentissimē serviās.
Cūrā mī frāter ut valeās.
Fac mī frāter ut valeās.
Valē mī optime et optātissime frāter.
Mī frāter valē.
Tē ōrō etiam atque etiam mī frāter, ut valeās
Cūrā mī suāvissime et chārissime frāter, ut valeās.
Valē mī suāvissime et optime frāter.
Albīnus
Ad T. Pompōnium Atticum.
Cūrā ut valeās et nōs amēs, et tibi persuādeās, tē ā mē frāternē amārī.
Cūrā ut valeās.
Etiam atque etiam valē.
Albīnus
Ad Tīrōnem.
Etiam atque etiam valē.
Cūrā ut valeās etiam atque etiam Tīrō noster.
Quantum mē dīligis, tantum fac ut valeās: vel quantum tē ā mē dīligī.
Amā nōs et valē.
Cūrā tē etiam aque etiam dīligenter.
Cūrā mī Tīrō ut valeās.
Claudius
Expōne hōc locō, sī placet, quā ratiōne in extrēmō litterārum, aliōrum nōmine salūtāre nōs oporteat.
Albīnus
Salvēbis ā Cicerōne, salvē ā Petrō, salūtat tē Cicerō meus. Cicerō bellissimus tibi salūtem plūrimam dīcit. Tullia tibi plūrimam salūtem scrībit. Terentia tē salvēre iubet. Cicerō tē salūtat. Terentia tibi salūtem. Terentia impertit tibi multam salūtem. Domus tē nostra tōta salūtat.
Claudius
Quōnam modō, quibus verbīs quōsdam salūtābimus per eum, ad quem damus litterās?
Albīnus
Tullīolae et Cicerōnī salūtem dīcitō. Multam salūtem Pīliae. Dionysiō plūrimam salūtem. Atticae plūrimam salūtem velim dīcās. Dionysium iubē salvēre. Dionysium velim salvēre iubeās. Iubēbis meō nōmine salvēre Paulum. Ex mē salūtātō praeceptōrem tuum. Salūtā meīs verbīs Ioannem. Salūtem Marcellō. Salūtem dīc Petrō meō nōmine, quem ego in oculīs ferō. Mōlīniō meō multam salūtem. Salūtem quibus vidēbitur. Salūtā tū mihi istīc quōs vidēbitur, Contarellum praecipuē, et Gerārdum. Commūnibus amīcīs ā mē multam salūtem.
Claudius
Cumulātē omnem dēsīderiī meī exspectātiōnem explēvistī.
Albīnus
Voluī id quidem efficere certē, et laetus sum, sī, quod voluī, assecūtus sum.
Claudius
Arctiōre vinculō tibi mē astrinxistī. Utinam hoc meritum in mē tuum referendā grātiā aliquandō cōnsequī possim.
(1) Quās tū hīc legis salūtandī resalūtandīque fōrmulās, nōn collēgī nunc prīmum omnēs, collēgī tamen aliquās, sed annum abhinc plūs duodecimum aliā occāsiōne, et alibī ā mē comportātās et dīgestās, hunc in locum hoc tempore trānsferendās, exīstimāvī. Nōn poterit autem quispiam conquerī dē paucitāte, nec ēlegantiam reprehendere: sunt enim Terent. Plaut. Cic. et ēloquentissimōrum hominum.