Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum

Fōrmulae Petendārum Facultātum

Persōnae:
Lūdimagister, Nicolāus (discipulus), Crīspīnus (discipulus)
Lūdimagister
Quās ob rēs, Nīcolāe, cōnsuēvērunt ā Magistrīs potestātem petere puerī?
Nicolāus
Ob duās potissimum.
Lūdimagister
Scīlicet.
Nicolāus
Ob exitum ē scholā, et absentiam ā scholā ad tempus.
Lūdimagister
Quāprōpter solent exīre ē lūdō?
Nicolāus
Vel ut corpus levent, vel ut emant aliquid necessārium. Item ob caussam aliquam omnīnō fortuitam.
Lūdimagister
Estne (1)mōre Cynicōrum Stoicōrumve simplicibus, propriīs, apertissimīs ūtendum verbīs, sine ūllā praefātiōne honōris, cum loquimur dē iīs nātūrae hūmānae necessitātibus, quās iam cōgitātiōne praecipis: an potius tēctīs, ac praetextātīs: ut quod rē inhonestum nōn est, modo occultē fiat, id verbō nē turpe obscoenumque sit?
Nicolāus
Ita tū quidem nūper ex Cicerōne nōs ērudīvistī.
Lūdimagister
Velim petītiōnēs aliquās iīs verbīs iterēs, quibus ā mē accēpistis. Agite puerī, auscultāte atque operam date, et quae dīcentur percipite.
Nicolāus
Caput, venter, dentēs mihi condolent, Praeceptor: quōcircā precor, fac mihi cōpiam eundī domum.
Nicolāus
Febriculam, tentātiūnculam sentiō: tuā cum veniā domum mē recipere concupīscō.
Nicolāus
Necesse habeō exīre, Praeceptor, ad hoc illūdve emendum: sī permittis exībō, et post paulō revertar.
Nicolāus
Vocor domum ā servō, ab ancillā: possum abīre?
Lūdimagister
Quōmodō, Crīspīne, absentiae facultās roganda est?
Crīspīnus
Hoc illūdve negōtium mihi cūrandum, trānsāctum reddendum, trānsīgendum, perficiendum est, lavandum, hospitibus serviendum, aegrōtantī sorōrī, frātrī ministrāndum.
Crīspīnus
Parentēs meī hanc, illam rem ut peragerem mihi praecēpērunt: hūc, illūc mē mittunt: quamobrem hodiē, crās, biduō, triduō in lūdō adesse nōn poterō. Hāc dē rē certiōrem tē facere voluī, amantissime Praeceptor, quō id tē sciō ac nōn repugnante fieret.
Crīspīnus
Ā scholīs āfuī herī, nūdius tertius, quattuor, quīnque diēs, etc. ob hanc, ob illam caussam, quam excūsātiōnem nē repudiēs, tē vehementer ōrō.
Lūdimagister
Hīsce phrasibus ēdīcō ā mē potestātem petant omnēs, et ūsitātam sibi, lūtulentamque barbariem valēre iubeant. Quī contrā vēnerit, is et quod petet nōn impetrābit, et modīs accipiētur tam miserīs, ut posthāc omnēs barbarismōs (2)odiō Vātīniānō ōderit.
(1) mōre cynicōrum: Cynicī nōn tantum, quod obviōs allātrārent, ut canēs faciunt, sed etiam ob vītam illīberālem, ab hūmānitāte et mundītiā remōtam, appellātiōnem hanc sunt cōnsecūtī in Graeciā. Turneb. lib.7. cap.9. Testātur et Laert. ob ignōminiam sīc nōminātōs.
(2) odiō vātīniānō: Vātinium hominem nātum et ad rīsum, et ad odium, scurram fuisse venustum ac dīcācem memoriae prōditum est. In pedēs suōs ipse plūrima dīcēbat, et in faucēs concīsās: sīc inimīcōrum, quōs plūrēs habēbat quam morbōs, et in prīmīs Cicerōnis urbānitātem effūgit. Seneca lib. Quod in sapientem nōn cadit iniūria, cap.17.