Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Tertium
Simplicitās, et Lentitūdō Magistrī
Persōnae:
Torānnius, Ēgēsippus
Torānnius, Ēgēsippus
Torānnius
Terque quaterque beātus fuit hodiē hic sodālis tuus.
Ēgēsippus
Quā in rē?
Torānnius
Quod ēvīdentissimō perīculō, immō perīculīs, dīvīnō adiūtus nūmine dēfūnctus est.
Ēgēsippus
Quae ista perīcula?
Torānnius
Quae sibi creant, quī nec scriptiōnem reddendam habent, nec memoriae quidquam mandārunt, nec quae
respondenda sunt sciunt, et ad extrēmum tardissimē lūdum intrant. Hīs virtūtibus ōrnātus incessī hōc diē.
Carēbam epistolā, inquam, nihil ēdidiceram (quoniam in convīviō apparātissimō domī nostrae accubantibus ad
intempestam noctem ministrāvī, et (1)saltātōrium orbem
versāvī) nihil relēgī, in lūcem stertere perrēxī: iam tū ratiōnem subdūcitō, quotiēs pulsātiōnem promeruerim.
Abiī, excessī, ēvāsī, ērūpī.
Ēgēsippus
(2)Albō calculō hic diēs nōtandus est tibi. An vērō crās
epistolam ostendēs?
Torānnius
Equidem.
Ēgēsippus
Quī tam brevī compōnēs?
Torānnius
Particulam ab hinc bīduum composueram, eam ēmendābit noster Cosmās, et reliquum addet dē suō, iam enim
prōmīsit. Vidēbor Praeceptōrī ūnā nocte expolītus, laudābit mē palam.
Ēgēsippus
Nōnne sentiet praestigiās?
Torānnius
Ō, nōn. Satis modice litterātus est: (3)āera quid lupīnīs
distent haud bene nōvit et est (4)homō antīquus, cuī persuādērī
possit, (5)ōvum exstitisse ante gallīnam.
Ēgēsippus
Itaque illī fucum saepe fierī ā discipulīs crēdibile est.
Torānnius
Sīc opīnor.
Ēgēsippus
Sī rescīscat, num maleficia vestra nōn vindicat?
Torānnius
Etiam, sed mollī brāchiō. Languidulus Praeceptor est.
Ēgēsippus
Oleum flammae.
Torānnius
Vide quid malī faciant verbera: subigunt nōs palpum Magistrīs obtrūdere, et commenta prōloquī: nam certō
sciō, nōn haec committeremus, nisi plagās timērēmus.
Ēgēsippus
Quīn potius illīus ingenium simplicius, et vitiōsa lēnitās haec mala creant. Sī enim vāfriciem vestram
ōdōrārētur, atque perspiceret, et in reōs ācrius saevīret, vōs istīs technīs abstinērētis.
Torānnius
Utcunque sit, ego secundissimā fortūnā mē ūsum gaudeō.
Ēgēsippus
Ego autem tē volentem ac scientem Praeceptōrem cōgitāsse circumdūcere, nōn gaudeō.
Torānnius
Equidem virī huius īram nūllō in metū pōnendam iūdicō.
(1) saltātōrium orbem: Cic. in Pīsōn, cum illum suum saltātōrium versāret orbem. Versant enim sē, et in orbem circumagunt tripudiātōrēs. Plaut. Stichō versum appellat. Sī istōc versū mē vīceris, aliō prōvocātō. Turneb. lib.4. cap.21. et lib.21. cap.15.
(2) albō calculō: Plīn. lib.7. scrībit Thrācēs cōnsuēvisse diēs laetās ac fēlīcēs albō lapillō nōtāre, īnfēlīcēs autem, inauspiātōs, infaustōs ātrō. Catull. Ō lūcem dignam candidiōre notā. Hōrat. Cressa nē careat pulchra diēs notā. Ōde 36. lib.1. Quō locō nōn est quod quidam Thressa repōnant. Valet enim idem quod alba, seu candida. Nam Crēta nōn sōlum īnsulae nōmen est, sed etiam lūtum illud album significat, quō ūtēbantur cērae locō Graecī Asiāticī, ad obsīgnandās litterās et prīvātās et pūblicās, proptereā, quod in Crētā māgna esset huius lūtī cōpia.
(3) āera quid lupīnīs: This proverbial phrase means "to not know the difference between brass and lupines" - i.e., to be unable to distinguish valuable from worthless things. The teacher is portrayed as unable to tell real work from fraudulent imitations.
(4) homō antīquus: Antīquī hominēs sunt bonī, candidī, probā ac simplicī ingeniō virī: tālēs enim fuērunt antīquī, et annī veterēs meliōrēs annī. Ovid. Fast.1. Laudāmus veterēs, sed nostrīs ūtimur annīs. Sīc antīquī mōrēs sunt bonī probātīque mōrēs. Cic. prō Sext. Rōsciō. Hominēs antīquī, quī ex suā nātūrā caeterōs fingerent. Et īnfrā. In quā muliere, Iūdicēs, etiam nunc, id quod omnēs semper exīstimāvērunt, quasi exemplī caussā vestīgia antīquī officiī remanent. Prō Quīnt. antīquam officiī ratiōnem dīlēxit, cuius splendor omnis hīs mōribus obsolēvit. Ibid. Tū aliquem patrōnum inveniēs, hominem antīquī officiī,quī splendōrem nostrum, et grātiam negligat? Ad Attic, lib.9. epist.18. Quod scrībis asperius mē, quam meī patiantur mōrēs, dē Dionȳsiō scrīpsisse: vide quam sim antīquōrum hominum. Tē medius fīdius hanc rem grāvius putāvī lātūrum esse, quam mē. Plaut. Cap. Ille dēmum antīquīs est adulēscēns mōribus. Et Trīn. Meō modō et mōribus vīvitō antīquīs. Terent. Adelph. Homō antīquā virtūte ac fide.
(5) ōvum exstitisse: Lepidam disputātiōnem habēs hāc dē rē apud Macrob. Saturnāl. lib.7. cap. 16.