Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Septimum

Praeceptor Honesta Imperat

Persōnae:
Discipulus, Magister
Discipulus
Summōpere, māiōremque in modum ōrō, utī hanc prōvinciam reōs peragendī absentēs, et aliōquī tum in scholā, tum extrā scholam turbulentōs, alterī velīs impōnere, quī eam explicet melius ac libentius.
Magister
Quid tē movet, Paule mī, ut hoc tam flēbilī vōce ā mē dēpōscās?
Discipulus
Plēna est dēdecōris.
Magister
Nē sīc ērumpās. Egōne, aut ūllus cuī cum virtūte est commercium, tē facere iusserit quod sit plēnum dēdecōris?
Discipulus
Nōn quidem rē, sed opīniōne.
Magister
Quōrum tandem opīniōne?
Discipulus
Condiscipulōrum meōrum.
Magister
Tuī condiscipulī nōndum sapiunt: fugit eōs ubi laus, ubi turpitūdō sita sit. Quid igitur dē hōc mūnere loquuntur et sentiunt?
Discipulus
Dīcere nihilquidquam verentur, (1)istōs Corycaeōs numerandōs in prōditōribus: nōn aquam aquae similiōrem esse.
Magister
Nōmina mihi dē istā puerōrum nequam colluviē aliquot.
Discipulus
Nōn recordor singillātim.
Magister
Ūnum saltem.
Discipulus
Totiēs hoc audīvī dē multīs.
Magister
Ē scholā nōn exībis, nisi ūnum mihi nōmināveris, ē quō caeterōs extorqueam.
Discipulus
Magis mē odiōsum, et invīsum reddam.
Magister
Sīc agam, ut quidpiam super hōc abs tē ad mē perlātum nōn intellegant. Tantisper fac sēdulō quod tibi imperāvī. Tū assiduus in gymnasiō, tū discendī studiōsus, tū probus es adulēscēns, et animō meō chārus ēgregiē: ideō tē ante aliōs dēlēgī, cuī hoc mandārem. Agitāvī hanc rem in corde meō, et nōllem haerēre in tē peccātum: haerēbit sī auctōritātī meae nōn pārueris.
Discipulus
Quandō cōnstanter id mihi praeciīs, ōrātiōne et auctōritāte tuā victus, petītiōne dēsistam. Tē rogō tamen, ut honōrī et ratiōnibus meīs cōnsulās.
Magister
Sollicitūdinem istam abs tē remove.
(1) istōs Corycaeōs: Quī sint Corycaeī, et unde hoc illīs nōmen, docēbit cōpiōsē Paroemiōgraphus, proverb. Corycaeus auscultāvit: nē frūstrā pāginās impleāmus. Quod autem plērīque eōsdem appellant syndicōs, parum propriē loquuntur. Sunt enim Syndicī advocātī, quī ut patrōnī ad commūnem caussam dēfendendam mittuntur, et συνδικεῖν verbum idem quod συνηγορεῖν: ac sī syndicārī verbum fingās prō dēfendere, et patrōcinium praestāre. Sunt etiam syndicī cīvitātum, et advocātī et dēfēnsōrēs iūris pūblicī: quasi in caussam pūblicam commūniter incumbentēs, Būdaeus in Pāndect.