Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Quārtum

Hōra Prōducta

Persōnae:
Patrōphilus, Zachaeus
Patrōphilus
Haec hōra tam longa est, ut sī dīmidiātus sit diēs.
Zachaeus
Mihi paene annus vidētur.
Patrōphilus
(1)Retrāxit ā cursū is quī hōrologium moderātur.
Zachaeus
Nōn abest suspīciō. Ēgisset hoc bonus vir antequam scholās ingrederēmur. At ille perpetuō post merīdiem errōrem hōrologiī suī, vel suam potius incūriam istā hōrā corrigit, ponderaque sursum revocāt quō in diēs singulōs fermē ad dīmidium hōrae tempus nōbīs prōrogētur, cum aliōquī tōtās quīnque hīc sessitēmus.
Patrōphilus
Ubinam igitur hanc iniūstitiam dēplōrābimus? Apud quem dē istā iniūriā querrimōniam habēbimus?
Zachaeus
Cēnseō apud Praeceptōrem. Vērum cum ipsemet nōn ignōret tempus extendī, et tam lēnī animō id patiātur, vidētur velle nōs ultrā dēfīnītum spatium hīc (2)inter scamilla haesitāre: quod tamen sine māgnā eius quoque molēstiā fierī nōn potest.
Patrōphilus
Cōnsilium dabō.
Zachaeus
Dā.
Patrōphilus
Conveniāmus praefectum hōrologiō, eumque tōtīus scholae verbīs rogēmus, et (3)honōrārium polliceāmur, nē nōs cruciet amplius: quīn post hāc nōn folum nōn prōductiōrēs sed angustiōrēs etiam hōrās reddat: quippe cum hīc sedēmus tam diū, et immeritō, tempus quod domī ad studia, ad coenam lūsumque relinquitur necesse est fierī contractius.
Zachaeus
Nostra aetās, prō dolor, valdē expōsita est iniūriīs: puerī enim contemnimur facile, quia puerī sumus.
(1) is quī hōrologium: Dē inventiōne hōrologiī apud Rōmānōs, vide quid scrīpserit Plīnius lib.7. cap. 60.
(2) inter scamilla: Dīminūtum est ā scamnō, ut ā mammā dīminuitur mamilla. Prīsciān. lib.3. Vitrūvius genere vīrilī dīxit, per scamellōs imparēs. Turneb. lib.11. cap.2.
(3) honōrārium polliceāmur: Quod permultī parum latīnē scientēs, et ēgregiē germanīzantēs, ex Trinckgelt solent dīcere, bibāle, et dare alicuī bonum bibāle: nōs hanc ipsīs ēlēgantiam relinquāmus, dīcāmusque honōrārium. Honōris enim caussā dātur ea pecūnia, etsī ā quibusdam ad pōcula cōnferātur.