Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Octāvum
Puerī Multandī Verberibus
Persōnae:
Pater indulgentior, Magister sevērior
Pater indulgentior, Magister sevērior
Pater
Queritur Augustīnulus meus, sē in lūdō saepissimē abs tē vapulāre: quem quidem nōn mihi nārrāre somnia, ē
flētū rubentēs oculī testantur.
Magister
Sī fīlius tuus iūstē vapulat, nōlī quaerere, rārōne an saepe.
Pater
Atquī nec iūstē vidētur caedī, nec moderātē: sed inīquē et inhūmāniter, sī tam frequenter. Nam cuī totiēs
impōnendae sunt plagae, eī posteriōrēs semper grāviōrēs impōnuntur: (1)quae autem flagitia tam crēbra fīlius iste meus, probus utique et dīligēns
puer admittere possit, nōn intellegō.
Magister
Amor caecus est, is facit, ut puerum meliōrem, et in discendō alacriōrem exīstimēs, quam ego experior
cotīdiē. Ingenium sānē nōn deest illī, voluntās deest. Quod ad verberum atrōcitātem attinet, hoc tantum
respondēbō tibi, mē adhūc intrā līmitem saevīsse: petōque ā prūdentiā tuā, ut mihi potius fidem habeās quam
puerīs, quī levissimā dē caussā mentiuntur facillimē, et cum virgās ac verbera impēnsē ōderint, numquam
iūstā animadversiōne pūnītōs sē cōnfitērī solent.
Pater
Quaesō, Magister, sine mē paucīs oppugnāre hunc mōrem vestrum caedendī puerōs, et sī possim, (2)scēptrum istuc tuum, virgam, inquam, extorquēre tibi dē
manibus.
Magister
Patiar equidem tē disserere adversum nōs quae lubet: sī tū etiam patī vīs, mē cōnsuētūdinem nostram tam
antīquam, ūsitātam, et necessāriam dēfendere, quaeque mihi in mentem vēnerint contrā respondēre.
Pater
Optimum et aequissimum est, audīre vicissim quem accūsēs.
Magister
Clāvam Herculī hodiē numquam extorseris, futūrumque est, ut tū magis posthāc flagellum ad multandōs līberōs
in manūs sūmās, quam mihi, ut id abiciam persuādēre contendās.
Pater
Tū fortasse ēloquentiā tuā cōnfīdis, quā mē supplantēs: ego vēritāte sōlā nītor, illam mihi comitem et
adiūtrīcem adversus tē dūcō.
Magister
Auscultō, dīc virōrum optime.
Pater
Pulsāre puerōs, sīve id ā Magistrō, sīve ā paedagōgō, sīve ā parente fiat, dēfōrme est: quoniam mancipia et
bēstiae, quae aliter ad officium faciendum addūcī nōn possunt, nōn ingenuī, et fīliī, teneraeque aetātis
alumnī, et discipulī verberibus sunt urgendī. Animum līberālem plagae servīlem īnfrāctumque efficiunt, quī
dum omnia timet, nihil audet eximium, sequiturque dēsidia et inertia, quibus corpus quoque ēlanguēscit
atque cōnficitur. Similiter puerīs immoderāta sevēritās, ut novellīs stirpibus nimia siccitās nocet. (3)In equulōs, et vitulōs calcāribus, stimulīs, verberibus nōn
ūtimur: cūr in puerōs ūtimur? Quīn et adultī bovēs, sī ācrius stimulīs subīgantur, iuga persaepe dētractant,
et frēnōrum iam patientēs equī, sī crēbrius verberentur, percontumācēs, pavidīque, blandā autem manū
attrectātī, generōsī et audācēs redduntur. Inter canēs item iī nōbiliōrēs, quōs blanditiīs, et licentiā
quādam excurrendī potius, quam minīs et verberibus vēnātōrēs ēdūcārunt. Simile quiddam in hominibus
accidere crēdendum est. Contrā vērō in asinōs, quoniam abiectissimae nātūrae, pigerrimaeque animantēs sunt,
sī ex iīs ūtilitātem capere studēmus, fūstēs et flagella solēmus expedīre. Sīc prōrsus agrestibus et
vīrīlibus ingeniīs faciendum, quōrum vitia nōn ut frondēs tenerae stringendae, sed ut spīnae et rubrī
penitus succīdenda sunt. Quid, quod multa vapulantibus dictū dēfōrmia, ac māximae verēcundiae futūra vel
dolōre, vel mōtū solent accidere? Haec porrō nōn ideō dīxerim, quod exīstimem solūtam ac līberām puerītiae
ad omnia voluntātem esse oportēre, neque ūllam ipsī poenam irrōgandam, quam ad dēlicta nimiō plūs prōpēnsam
et lūbricam esse nōn mē fugit: sed ut mītis quaedam et moderāta poena, cum iūdiciō prūdentiāque, tanquam
lēne medicāmentum ad ipsius cūranda vulnera morbōsque sānandōs adhibeātur: quō fiet, ut longē melius,
longēque facilius ā suīs vitiīs ad studium amōremque virtūtis trādūcātur, neque Magistrōs odiō prōsequātur
ut carnificēs: sed amet ut parentēs. Possit igitur nōn stultus lūdimagister, sī quid bene fēcerint puerī,
aliquandō commendāre: sī quid errāverint, dissimulāre: nōnnumquam blandē ēmendāre, et cum laudātiōnibus
castīgātiōnēs permiscēre, mūnusculīs etiam et crūstulīs interdum eōs ad dīligentiam allicere: celebrāre eōs
quī probitāte et scientiā clāruērunt, dētestārī autem, quī velutī mūta pecora vītam silentiō trānsiērunt.
Condiscipulōs item peccantēs cōram ipsīs reprehendere, et rēctē facientēs praedicāre, mīrum in modum
prōdērit. Hīs ego similībusque modīs plūs profectum īrī apud adulēscentulōs putārem, quam atrōcibus minīs
assiduīsque verberibus. Nōn nescīs quid Terentius tuus quōdam locō sentiat: Pudōre et līberālitāte,
inquit, satius esse crēdō retinēre līberōs quam metū. Nec Plūtarchī auctōritātem contemnīs, cuius
verba meminī ē libellō dē īnstituendīs līberīs. Nōn verberibus aut contumēliōsā tractātiōne, sed verbīs
et adhortātiōnibus ad līberālia studia puerī addūcendī sunt. Torpent enim et abhorrent ā labōribus,
partim ob dolōrēs plagārum, partim ob contumēliās. Apud ingenuōs laudātiōnēs vituperātiōnēsque plūs
valent: illae ad pulchra incitantēs, hae ā turpibus arcentēs.
Magister
Plūrana tenēs memoriā?
Pater
Etiam, haec enim sequuntur ibīdem. Alternīs porrō incrēpātiōnēs et collaudātiōnēs sunt adhibendae, ut et
cum exultant animī, reprehensiōnibus etiam ad pudōrem redīgantur, et cum dēiectī sunt, rūrsus laudibus
ērīgantur. Imitandaeque in hoc genere nūtrīcēs, quae īnfantēs cum ad flētum prōvocārunt, rūrsum ut
cōnsōlentur mammam praebent.
Magister
Mīror tē patrem nōn paternē, sed māternē fīliī caussam agere, et esse animō tam indulgentī in puerum; nec
illud etiam ex eōdem auctōre addūcere voluisse, quod iīs quae recitāstī proximum est: Vīdisse sē,
ait, parentēs, quibus nimius amor in caussā fuerit, nē vērē amārent. Sententiae tuae in speciēm gravī
et prūdentī commūnis omnium gentium cōnsuētūdō reclāmat, et sapientēs hunc modum caedendī puerōs plānē
suādent, et sacrōsānctae litterae, quārum apud mē nōn paulō māior quam omnium poētārum, ōrātōrum,
philosophōrum est ad persuādendum vīs atque auctōritās, nōn ūnō locō virgārum, flagellōrumque meminērunt.
Quī dīligit fīlium suum, assiduat illī flagella, ut laetētur in novissimō suō. Curva cervīcem eius in
iuventūte, et tunde latera illīus dum īnfāns est, nē forte indūret, et nōn crēdat tibi, et erit tibi
dolor animae. Quī parcit virgae, ōdit fīlium. Stultitia collīgāta est in corde puerī, et virga
disciplīnae ērādicābit eam. Nōlī subtrahere ā puerō disciplīnam: sī enim percusseris eum virgā, nōn
moriētur.
Pater
Obruis mē testimoniīs.
Magister
Quid sī nūllum omitterem? Magis id dīcerēs. Itaque D. Augustīnus in librīs Cōnfessiōnum, quod socordior
esset in discendō, sē vapulāsse, idque sibi prōfuisse nārrat. Apud Lacedaemoniōs vituperātiōnem subībat
pater, sī fīlium ā Magistrō percussum et conquerentem nōn iterum percussisset. Quod sī hoc saeculō valēret,
melius forsitan āgerētur cum Rēpūblicā tam perditam ac rebellem iuventūtem nōn habērēmus: nec tot
facinorōsī atque pestīferī cīvēs exsisterent. Persuādēre sibi omnīnō et parentēs, et praeceptōrēs dēbent,
nisi prīncipiīs anteverterint, puerōsque flexerint, dum flectī possunt, fore, ut aliquandō ex iīs dolōrem
ingentem capiant, ā quibus gaudium voluptātemque exspectābant: et id est quod sanctae Scrīptūrae ōrācula
vāticināntur. Caeterum istā verberātiōne ūtendum est moderātē, nec quāvīs, etiam levissimā dē caussā, nisi
sī frequenter committant, quamvīs in rē levī: vitiōsa enim cōnsuētūdō contrahitur, et ā parvīs dēlictīs nōn
pūnītīs ad māiōra fit prōgressiō. Submōvendī meō quoque iūdiciō ā scholīs quī verberandō voluptātem sentiunt,
omnemque culpam capitālem faciunt: nec magis parcendum puerīs quam canibus exīstimant. Cavendum etiam, nē
īrātī quemquam plagīs multēmus: īra quippe mediocritātem servāre nōn potest: et nē caput, caeterāsque
prīncipēs ac vītālēs hūmānī corporis partēs laedāmus, unde valētūdinī incommodum generētur. Sī quis erit tam
līberālī ingeniō, ut litterās et virtūtem ultrō dīligat, verēcundus, māiōribus oboediēns, labōrēs nōn
recūsāns, aliquandō tamen peccāns (quis enim vel sapientissimus numquam ūllā in rē offendit?) hic blandē, et
dulcī quōdam modō corrigendus erit, nē ad īrācundiam prōvocētur, et pusillō animō fiat. Sī quī vel
reprehensiōnibus, vel verberātiōnibus, magis, tanquam saxa indūrēscant, iīs pulsandīs supersedendum est.
Quamobrem nōn est interdīcendum Magistrīs hoc poenae sūmendae genus: sed sī per sēmētipsōs nōn vident,
admonendī sunt, ut modum servent, sciantque et quibus, et quandō, et quantum poenārum īnflīgendum.
Pater
Obstrūxistī mihi ōs: servā īnstitūtum tuum. Sī in posterum puer meus dē tē questus fuerit, Lacedaemonius illī
fiam: iterum verberābō, ut conquerī dēsinat: et cum mē approbāre sciat quidquid tū fēceris, sī effugere
verbera concupīscat, cupidius ad studia sua incumbat.
Magister
Tālī patre nihil laudābilius.
(1) quae autem flagitia: Flagitium peccātum est ab aliquā animī mollitie, aut ignāviā profectum, quod dedecus et turpitūdinem affert: scelus autem vel cum aliquā crūdēlitāte et caede, vel cum impietāte coniūnctum est. Itaque libīdinēs flagitiōsās dīcimus: et flagitiōsam vītam: et mīlitem flagitium admīsisse, quī locum nōn tenuit, quī hostem extimuit, quī fūgit, etc. Nōn esse caedendōs puerōs vult Quīntīl. extrēmō cap. 3. lib.1. cuius ratiūnculae haud māgnum pondus habent. Cūr autem ibi potissimum receptum sit virgīs afficere puerōs, ubi afficiuntur, in eā scīlicet parte corporis, vide Rhodīgin. lib. 4. cap. 8.
(2) scēptrum istuc tuum: Mārtiālis ad magistrum lūdī epigramma hoc est lib. 10.
Lūdimagister parce simplicī turbae:
Sīc tē frequentēs audiant capillātī,
Et dēlicātae dīligat chorus mūsae:
Nec calculātor, nec nōtārius vēlōx
Māiōre quisquam circulō corōnētur.
Albae leōne flammeō calent lūcēs,
Tostamque fervēns Iūlius coquit messem.
Scuticaque lōrīs horridīs Scythae pellis,
Quā vapulāvit Marsyās Celaenaeus,
Ferulaeque trīstēs Scēptra paedagōgōrum
Cessent, et Īdūs dormiant in Octōbrēs:
Aestāte puerī sī valent, satis discunt.
(3) in equulōs et vitulōs: Numquidnam, aequum est ignāvius homine et dūrius imperandī, quam imperātur animālibus mālīs? Atquī equum nōn crēbrīs verberibus exterret domandī perītus magister: fit enim formīdolōsus et contumāx, nisi eum tāctū blandiente permūlserīs. Idem facit vēnātor, quī īnstituit catulōs vestīgia sequī, quīque iam exercitātīs ūtitur ad excitandās vel persequendās ferās. Nec crēbrō illīs minātur; contunditur enim animus, et quidquid est indolis comminuitur trepidātiōne degenerī: nec licentiam errandī vagandīque passim concēdit. Seneca dē Clement. lib.1. cap. 16.