Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Nōnum

Litterae Bellerophontis

Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister
Tantum nōn alternīs diēbus nusquam in scholā cerneris: cum deinde caussam volō nōscere, numquam tē dēficit aliqua huius tam frequentis absentiae pūrgātiō: aut enim paternum, aut māternum imperium aliquō tē negōtiō irrētītum tenuit. Mīror sī ita rēs habet.
Discipulus
Nōn secus prōfectō: et ut minus dubitēs in posterum, ecce schedām patris ipsius manū eiusque signō obsīgnātam, quā mihi cavet.
Magister
Legāmus hanc schedām. Ō rem nec opīnātam. Volēbam tacitus quod hīc exārātum reperiō legere, vērum rēctius fēcerō, sī clārē, tōtō audiente coetū lēgerō. Spē istā lāpsus es. (1)Īnfēlīcēs, et in caput atque perniciem tuam scrīptās attulisti litterās. Attendite, ut sī quī huius puerī virtūtem factaque imitāminī, eiusdem exitum et exitium perhorrescātis.
Magister
SIMEON RHODOPHILUS
CASSANDRŌ Lūdimoderātōrī S. D.
Magister
FĪLIUM meum nōn negō aliās ā mē, aliās ā coniuge meā negōtiīs occupārī necessāriīs, quandō famulōs, et ancillās nōn semper sub manum habēmus. Caeterum ille, quō tempore scholae habentur, nimis saepe in aedibus vīsitur: aut, quod nārrātum est mihi, in plateārum angulīs cum aequālibus certat globulīs ac nucibus. Cum percunctor, quāre in lūdō nōn sit, respondet, aut nōn docērī, aut abs tē sibi datam domī manendī potestātem. Ego tē vel in fūnctiōne tuā adeō segnem, ut tam frequenter nōn doceās, vel puerī tam sēcūrum, ut sine iūstā eum ratiōne abesse sīnās, crēdere nequeō. Itaque tametsī ipse hoc epistolium ā mē flāgitāvit, quō sē tuērētur, tū nihilōminus prō officiō tuō in eum quam sevērissimē animadverte: id erit mihi vehementer grātum. Bene valē.
Magister
Hem Carole, quid ais? pallor omnia membra tenet, obmūtuit, contremuit. Teneō cassibus meīs implicitam et impedītam vulpeculam. Nūda pellem, ut dēbitam artibus tuīs mercēdulam capiās. Ēn ut mē ductāvit dolīs. Quī mendāciō cōnfīdit in cadūcum parietem inclīnat.
(1) litterae Bellerophontis: Cum quispiam litterās affert commendātīciās, ut ipse quidem putat, rē autem vērā accūsātōriās: aut cum aliquis nūntiat, fēcitve quō sē prōdit, sibīque nocet. Quālēs ad Iobātēn Lyciae rēgem attulit Bellerophōn, et in sacrā historiā etiam Ūrīās Hettaeus ad Iōābum. Vide Hōmer. Īliad. 6. Lambin. in Ōden.6. lib.3. et adagium. Plaut. Bacchid.
Nūllus homō dīcit, hae tabellae tē arguunt,
Quās tū attulisti, hae tē vincīrī iubent. Aha,
Bellerophontem iam tuus mē fēcit fīlius,
Egomet tabellās dētulī, ut vincīrer.
Historiam periūcundam dē puerō commemorat Iōviānus Pontānus, quī artificiō quōdam conciliātō pallōre et languōre addūxit eō patrem, ut ipsum in lūdum īre vetāret. Dē sermōne lib.2. pag.207. ēditiōn. Aldin.