Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Tertium
Honōrēs Acadēmicī
Persōnae:
Martyrius, Smaragdus
Martyrius, Smaragdus
Martyrius
Quod aspectāverim tē aliquotiēs circumferentem libellum sententiārum Cicerōnis, fōrmā permodica (typōgraphī in decimōsextō vocant) et typīs Plantīniānīs, quōrum est in hoc genere praecipua commendātiō: eam opīniōnem imbibī, eius lēctiōnem pergrātam, perque iūcundam tibi solēre contingere.
Smaragdus
Et perūtilem, Martyrī, quod creberrimē experiundō probāvī.
Martyrius
Recitā dum ūnum aliquod axiōma, seu prōnūntiātum.
Smaragdus
(2)En, Tuscul.1. Honōs alit artēs, omnēsque incenduntur ad studia glōriae, iacentque ea semper, quae apud quōsque improbantur.
Martyrius
Vēra effātum quis neget virum sapientissimum, et Rōmānae ēloquentiae prīncipem? Atque hanc eandem sententiam milliēs cantātam audīvī in creātiōnibus Baccalaureōrum, Magistrōrum, Doctōrum, quās Prōmōtiōnēs nōmināre mōs iam antīquus et vulgāris est.
Smaragdus
Ibi potissimum locus fuit, et est, meō iūdiciō, ista similiaque prōferendī.
Martyrius
Cūr tandem?
Smaragdus
Quod eōs honōrēs inprīmis sibi prōpōnunt plērīque, quī ad sapientiae studia ingrediuntur: quōrum adeptiōne velut gradūs parant, vītamque sibi mūniunt, quā ad amplissimās dignitātēs, tum in Ecclēsiasticā, tum in cīvīlī Rēpūb. prōvehantur.
Martyrius
Rēs istō modō sē habet. Nec mīrum tamen, artēs ingenuās sine spē singulārium praemiōrum nōn colī ā multīs, cum vix ūnum alterumve invenīre dētur, quī virtūtem, quā cōnstat nihil esse honestius, nihil amābilius, propter seipsam amplectātur. Et surdīs canit Poēta nesciō quis: Ipsa quidem virtūs sibimet pulcherrima mercēs.
Smaragdus
Est vērō honestissima mercēs honor, et in eō omnēs nātiōnēs concordissimē cōnspīrant atque cōnsentiunt: quōcircā quī illam affectant, citius in laude pōnendī sunt, quam quī ēsuriunt pecūniam. Dīvīnē, ut omnia, M. Tullius in Off. Nihil est tam angustī animī, tamque parvī, quam amāre dīvitiās: nihil honestius māgnificentiusque, quam pecūniam contemnere, sī nōn habeās: sī habeās, ad beneficentiam līberālitātemque cōnferre.
Martyrius
Ex eōdem nōbilissimō scrīptōre mihi occurrit illud: Īnsīgnia virtūtis multī sine virtūte assequuntur. Quod prō certō in istīs quoque scholāsticīs ōrnāmentīs valēre dēbet: ut exīstimēmus nīmirum nōn omnēs Magistrōs esse Magistrōs: sīquidem nōn omnēs quī habent citharam sunt citharoedī.
Smaragdus
Hī faciunt, ut inaugurātiōnēs istae vīlēscant, et per summam īnscitiam ac temeritātem suam nōn mediocria in cīvitātēs dētrīmenta important.
Martyrius
Probās mihi ista quae dīcis. Quot sunt autem ōrdinēs sīve gradūs istārum dignitātum? Praeter Baccalaureōs, Licentiātōs (quōs Prōmagistrōs, seu Mellodīdascalōs mallent quīdam nōmināre) Magistrōs et Doctōrēs, mihi quidem nūllī videntur.
Smaragdus
Quō pactō nūllī? Esne tū Studiōsus?
Martyrius
Studiōsus, ut sī quisquam alius.
Smaragdus
Estne istuc honōris vocābulum an minus?
Martyrius
(4)Sī negem, tū mē iūre optimō dē mentis potestāte exīsse dīcās.
Smaragdus
Est ergō alius gradus, et quidem prīmus omnium, sine quō (in Acadēmiīs praecipuē Germānicīs) nūllī fās est illōs, quōs suprā recēnsēbās, ascendere.
Martyrius
Dā veniam, nōn cōgitāram. Superest igitur ut Baccalaureātum mediter, quandōquidem beānismō exūtus et absolūtus, in numerum Studiōsōrum iampridem cooptātus sum.
Smaragdus
Meditāre, licet: sed cavē nē tū quoque ūnus dē illīs reperiāre, quī hoc īnsīgne virtūtis sine virtūte assequuntur.
Martyrius
Cavēbitur. Nunc velim, quod sine māgnō labōre tuō fiat, ratiōnem istōrum vocābulōrum explicēs, sī poteris, et rem breviter ac perspicuē dēfīniās.
Smaragdus
Annītar sānē, ut postulātīs tuīs faciam satis. Beanī nōmen unde prōcūsum, et quāre hūc trānslātum sit, nescīre mē confiteor, nec mē (5)huius īnscientiae pudet. Ūsūrpātur autem dē iīs, quī quasi profānī adhūc, et Mūsārum sacrīs initiātī nōndum sunt, dē tyrōnibus novitiīsque scholāsticīs.
Martyrius
Probē intellegō. Nunc dē Baccalaureīs age.
Smaragdus
Pedibus eō in sententiam doctī cuiusdam virī, quī hanc vōcem ā mīlitiā dēductam crēdit. Gallōrum enim veterī linguā battullum praelium, et battallāriōs tyrōnēs mīlitēs, quīque castra sequī, et mīlitiae exercērī coepissent, ac semel manum cum hoste cōnservissent, nōminātōs: hinc posteā in Acadēmiā Parīsiēnsī perantīquā, ubi hae prōmōtiōnēs videntur nātae, Battallāriōs appellārī solitōs, quī in studiīs ingenuārum artium quasi tyrōcinium posuissent, et pūblicē disputandō specimen ērudītiōnis suae praebuissent, atque ita tanquam cum hoste iam cōnflīxissent. Quod ergō dē baccā et laurō aliī philosophantur, frīvolum est ac nūgātōrium. Laurus, id est, corōna ē laurī foliīs contexta, dēbētur poētīs tantum (dē doctīs loquor: nam quis ignōrat etiam Imperātōrum et mīlitum triumphantium esse lauream?) praetereā nūllīs: idque ob certās caussās, quārum hīc nōn est necessāria commemorātiō. Cēterum cōnsuētūdō et ignōrantia, ut aliās innumerās, sīc istam vōcem dēprāvāvit, ac prō Battallāriīs, Baccalāriōs, deinde Baccalaurēōs in sermōnem Latīnum indūxit.
Martyrius
Haud displicet opīniō tua. Quis igitur erit Baccalaureus (retineāmus vōcem ūsitātam, nē rēs novās mōlīrī videāmur) quis, inquam, erit inter litterātōs?
Smaragdus
Quī cōnfectō līberālium scientiārum tyrōciniō, pūblicum prōgressūs suī testimōnium, hocque ipsum nōmen in cōnsessū et frequentiā Acadēmicā est cōnsecūtus.
Martyrius
Dē Licentiātīs sequitur ut disserās.
Smaragdus
Ā licentiā dēflexum est nōmen, quod illīs liceat summam dignitātem petere et cōnsequī, cum voluerint. Aptius Magistrī, seu Doctōrēs dēsignātī appellarentur, quae potest eōrum habērī dēfīnitiō, ut agāmus pinguī Minervā, et paucīs.
Martyrius
Magistrī nōmen, aveō nōsse unde extiterit. Quīdam volunt ā magis et ter, quod nempe Magister emineat super aliōs ērudītōs ter.
Smaragdus
Apāge cum nōtātiōne istā tam rīdiculā. Magistrī Iūrēcos. sunt, penēs quōs praecipua rērum cūra est. Hinc dictī magistrātūs. Festus Magistrōs appellātōs docet, quod caeterīs magis possunt: vel quod magis quam caeterī dīligentiam, et sollicitūdinem rēbus quibus praesunt dēbent. Nec sōlum in scientiīs līberālibus dīcuntur aliquī Magistrī, id est, praeceptōrēs et doctōrēs: sed etiam in aliīs rēbus permultīs: nempe Magistrī pāgōrum, societātum, vīcōrum, collēgiōrum, convīviōrum, equitum, quī pāgīs, societātibus, vīcīs, collēgiīs, convīviīs, equitibus praesunt, et praefectūrae illae, magistēria. Unde magistēria mūnīcipālia apud Suēton, in Augustō. Et in Catōne, cum dē convīviīs loquitur Cicerō. Mē vērō magistēria ā māiōribus īnstitūta dēlectant. Et magistrāre Festō est moderārī, regere, temperāre. Itaque illud, ter, nihil videō aliud habendum quam adiēctiōnem syllabicam, ut loquuntur Grammaticī: sīcut sit in meditullium, quod sīgnificat medium: in quā vōce, tullium, nihil est; et parī ratiōne in aliīs quibusdam vōcibus. Fīniēmus autem Magistrum: cui dēcursīs Philosophiae et artium septem spatiīs, rītē ac solemnī caerimōniā hoc nōmen est impertītum. Dē Doctōribus, sīve illī Iūris, sīve Theōlogiae, sīve Mediocīnae sint, facile ex hīs quid sentiendum sit, colligētur. Sed intrā carcerēs revocanda est aliquandō ōrātiō. Sī quid vel nunc dēsīderās, vel aliās super hīs rēbus dēsīderābis, ā doctiōribus et dialecticīs petēs.
Martyrius
Implēvistī exspectātiōnem meam, erisque in posterum mihi et propter facilitātem tuam chārior, et propter doctrīnam venerābilior.
(1) DE honōribus istīs scholāsticīs, sīve ut mōre iam receptum est loquī, dē prōmōtiōnibus, multa cap.7. lib. Acadēmiārum Mīdendorp. ratiōnem īnsīgnium istōrum accipiendōrum, et honōrem dēnique cum victōribus apud Olympum corōnātīs comparat Iūnius libr. 5. cap. 21.
(2) Axiōma seu prōnūntiātum: Quam Aristotelēs ἀπόφασιν prōpositiōnem, ēnūntiātiōnem, Cicer.1. Tuscul. mōre Stoicōrum ἀξίωμα vocat, et interpretātur ibidem prōnūntiātum, in 4. Academ effātum. An tū dialecticīs nē imbutus quidem es? Inprīmis enim hoc trāditur: Omne prōnūntiātum (sīc enim mihi in praesentī occurrit, ut appellārem ἀξίωμα, ūtar post aliō, sī invenero melius) id ergō est prōnūntiātum, quod aut vērum aut falsum esse dīcitur. Aristotelī in posteriōribus analyticīs axiōma est aliud: nempe commūnis quaedam sententia, quae nōn tantum vēra est, sed etiam vēra omnibus vidētur. Eadem sunt axiōmata, quae et κοιναί ἔννοιαι. Ineptē autem faciunt, quī hanc vōcem ἀξιώματα hoc sīgnificātū dignitātēs interpretantur. Lege Mūret. cap.2. lib. 6.
(3) Sibimet pulcherrima mercēs: Seneca dē Clement. lib. 1. cap.1. Rēctē factōrum vērus frūctus est fēcisse, nec ūllum virtūtum pretium dignum illīs extrā ipsās est.
(4) Dē mentis potestāte exīsse: M. Tull. īnsānōs, furiōsōs, īrācundōs exīsse dīcit ē potestāte: hoc loquendī genus ex eō nātum suspicor, quod quī furiōsī erant, āgnātōrum et gentīlium potestātī permittēbantur, et dominī rērum suārum esse vetābantur. Ita exierant ē potestāte suā. Ratiōnem enim loquendī, quae posteā mānāvit lātius, hanc orīginem, hunc fontem habuisse auguror. Nam et fīliī, quī parentum potestātī subiectī erant, tamen quibus in rēbus suae spontis et arbitriī erant, suae potestātis dīcēbantur esse. Cic, autem ēleganter dīcit: furiōsōs exīsse ē potestāte dīcī, quia nōn sunt in potestāte mentis, cui rēgnum tōtīus animī ā nātūrā tribūtum est. Tūrneb. lib.2. cap.11.
(5) Īnscientiae pudet: Piget damnī, pudet turpium, taedet eōrum, quōrum satiētās nōs coepit.