Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Sextum

Litera Pȳthagōrae, seu Bivium Herculis

Persōnae:
SOPHIA, PALATINA, ADOLESCENS flūctuāns
Sophia
(1)Iam dūdum tē, quisquis es, et undecunque tandem vēneris, chāre iuvenis (certē autem ex hominum vulgō, et alicuius baiulī, aut operāriī fīlius nōn es) in hōc sēcessū, sub istā quercū ad bivium sedentem intuita, vultum moestiā suffūsum, et aliquam animī aegrītūdinem, ancīpitīsve cōgitātiōnis distrāctiōnem, aut taedium ac satietātem cuiuspiam negōtiī dēclārantem observāvī. Vīdī quemadmodum modo unguēs (2)roderēs, modo caput scaberēs, modo bracchia dissipārēs, modo librum abīicerēs: quōcircā tuī conveniendī, cōnsōlandī, et īnstituendī voluntās mē subiit. Ībō advorsum, inquam, et ēlēctābō quidquid est molestiae. Quod est hoc intestīnum malum quod tē cruciat? Nē clausum tenē in pectore.
Palātīna
Et ego, lēctissime ōrnātissimeque adulēscēns, viam ad tē flēxī, ut allocūtiōne meā prōdessem tibi: quāre idem tē interrogō. At imprīmīs nōsse tē interest quae sīmus.
Adulēscēns
Deās quispiam vōs ambās suspicārī posset: adeō et augūstus est utriusque habitus, et plūs quam hūmāna speciēs ac pulchritūdō: ut omnibus ūnae omnēs mundītiās, et ēlegantias surripuisse videāminī: vōx vērō ipsa dīvīnum quiddam ac caeleste sonat. Ō quaenam tandem? Unde? Quō gressūs dīrigitis?
Sophia
Tibi generis meī clāritātem ūnō verbō pandam. Pater mihi est Deus, mātre careō, quam nunquam habuī: Sapientiam Latīnī, Graecī σοφίαν vocitant.
Adulēscēns
(3)Papae, coniectūram ex rē ipsā capiō. Tū illa es, quam patrīmam, et ē capite caelicolum rēgis ortam poētae canunt.
Sophia
Nēquāquam: nihil mihi cum commentitiīs antīquōrum nūminibus. Minervam nesciō, Iovem nōn adōrō. Ab ūnō illō sōlōque rērum effectōre ac prīncipe Deō mē prōcreātam, et cum genere hūmānō, quod ipse admodum vehementerque dīligit commūnicātam omnī asseverātiōne tibi affīrmō. Ille est omnis sapientiae fōns et orīgō.
Palātīna
Mihi Palātīna nōmen est: sum praeses ac domina eōrum, quī vītam colunt aulicam, potentissimīsque Imperātōribus ac Monarchīs, opulentissimīs rēgibus, nōbilissimīs dynāstīs ad nūtum īnserviunt. Ecquid tē capit speciēs mea?
Adulēscēns
Quō magis aspiciō, hōc magis utraque placētis: sed egomet mihi summopere displiceō, meīque mē valdē poenitet.
Sophia
Quamobrem?
Adulēscēns
Quia cōnfūsus atque incertus mentis statuere nōn possum, quid posthāc incipiendum sit: prōcederene dēbeam in colendīs litterārum studiīs, an ad aliquod plēbēium artificium appellere animum.
Palātīna
Quid istuc verbī ex ōre tuō proflūxit? Tam eximiā faciē, tam ēgregiō corpore adulēscentem cōgitāre opificium? Nōn discēdam hinc, nisi tē mēcum abdūxerō, fēcerōque ūnum ē domesticīs potentissimī alicuius Rēgis, eumque vel ā cubiculīs, vel ā pōculīs, vel ab epistolīs.
Sophia
Vel ā stabulīs, vel ā tergendīs calceīs, vel ā canibus.
Palātīna
Oh, quid tū?
Sophia
Nōnne hī quoque sunt aulicī? Sed tū mihi istum bolum hodiē ē faucibus, ut spērō, nōn ēripiēs. Frangam sententiam tuam, frangam impetūs. Ō adulēscēns optimē, tūne fastīdiō tenēris litterārum?
Adulēscēns
Māximō.
Palātīna
Nec prīmum hunc esse scitō, nec postrēmum fore, quī sprētō ac dēsertō ignāvissimō clientum tuōrum ōtiō in gremium sē meum recipiat.
Sophia
(4)Nōn mē latet, in aulīs excellentiam ēvānuisse, et quasi in nihilum occidisse ingenia, quae ā mē rēbus amplissimīs atque honōrificēntissimīs ōrnārī potuissent, quibusque cīvitātum salūs, et incolumitās nītī dēbuisset. Quid vērō creāvit tibi istuc tam dēlicātum fastīdium?
Adulēscēns
Quod neque ūllam necessitātem, neque tam admīranda commoda, neque tam incrēdibilēs suāvitātēs inesse in hīs occupātiōnibus atque labōribus animadvertō: quīn contrā mōlestiās innumerābilēs, et incommoda nec pauca, nec mediocria.
Palātīna
Facētē, lepidē, lautē, nihil suprā. Sī quid vērum est, hoc est.
Sophia
Dēprehendō mānifestius, tē nōn ita longē prōvēctum ā prīmō līttore, nec dēlātum adhūc foelīcibus Eurīs in ipsum ērūdītiōnis vastissimum altissimumque pelagus: nunquam tū hās cōram mē vōcēs ēmīsissēs. Sīc autem iūdicō magis bonam voluntātem ac dīligentiam, quam bonum ingenium hāctenus tibi dēfuisse.
Adulēscēns
In tua penetrālia nōndum mē penetrāsse confiteor: quod sī tamen aurēs patefacere mihi parumper voluēris, nōn plānē fatuum cognōscēs: nec sine iūstā caussā rem in dēlīberātiōnem addūcere, et cūrās animum meum haud immeritō dīversē trahere, pergamne hoc vītae genus agitāre: an vel artem aliquam (5)sēdentāriam addiscam, vel in mīlitiam proficīscar, vel etiam aulicās ēlegantias amplectar, quō mē isthaec adversāria tua pellicere vidētur.
Palātīna
Pelliciam profectō, tēque adversus istam disserentem ēnīxē adiuvābō.
Sophia
Aquila nōn captat muscās, et testūdō nōn sentit culicēs. Dīcite quae fert animus.
Adulēscēns
Cum necessārium id dēfīniātur, sine quō rēs aliqua fīnem et prōpositum suum aut nūllō modō, aut nōn satis commodē assequātur, neutrum necessitātis genus in litterās cadit. Fīnis quippe hominis est fēlīcitās, quam sī quis in artibus istīs quās honēstās, ingenuās, līberālēs appellitant, quaerendam putat, verendum est māgnopere, nē prō thēsaurō carbōnēs effodat. Dē ipsā autem fēlīcitāte opīniōnēs trecentae inter doctōs: et adhūc sub iūdice lis est.
Palātīna
Istuc vērō bene.
Sophia
Multō facilius et commodius auxiliō doctrīnae ad beātitūdinem pervenitur.
Palātīna
(6)Erit ergō quisque hoc sānior, fōrmōsior, copiōsior, quō doctior: sine istīs enim nōn est cōnsummāta fēlīcitās: tametsī eam in virtūte potissimum Peripatēticī tuī cōnstitūtam esse philosophantur.
Sophia
Nōn ego philosophicam potius quam Chrīstiānam beātitātem intellegī volō: quam is facilius cōnsequitur, quī Deum ardentius amat: amābit ardentius, quī clārius cognōscet: cognitiō sīquidem amōrem parit: nēmō autem cognōscere potest Deum, nisi quī rēs ab eō conditās intelligentiā percēpit. Invīsibilia enim Deī per ea quae facta sunt intellecta cōnspiciuntur: sempitērna quoque eius virtūs et dīvīnitās. Et quamvīs nōn ita sentīrem, tua tamen argūmentātiō nihil efficeret: nōn enim quoniam aliquid ad aliud cōnsequendum vim et mōmentum affert, idcircō illud dat, tantōque amplius dat, quantō plūs ad acquīrendum prōdest. Sine vehiculō potest quis pedibus suīs in locum remōtum pervenīre: facilius autem atque celerius vehiculō: nōn ideō tōtum est situm in vehiculō: commoditās tantum illius est, quae nūlla erit, nisi ascendis, nisi equōs adiungis, nisi eōs flagellō increpās, ut prōcēdant alacriter.
Adulēscēns
Veruntamen ut ā genere summō dēscendāmus, possum dīcere quāre necessāria fuerit calceāria, quāre necessāria sutrīna, fabrica ferrāria, architectonica, textōria, et similēs: quid opus sit Grammaticā, Mūsicā, Geōmetriā, caeterīsque nōn videō.
Palātīna
Nec ego.
Sophia
Nec ego vidērem sānē, sī vestrōs habērem oculōs: et vōs perspicuē vidērētis, sī meōs habērētis.
Palātīna
Coecī ergō tibi vidēmur?
Sophia
(6)Coecī: ut ille quī Platōnī dīcēbat, vidēre sē cyathum, vidēre mēnsam, at cyathitātem, et mēnseitātem nōn vidēre.
Palātīna
Nisi tū fortasse dīcās, disciplīnās istās līberālēs, ut vocās, animō esse necessāriās, quem ōrnent atque perficiant.
Sophia
Dīcō.
Palātīna
Hinc est quod doctī istī hominem illitterātum nihil nisi fōrmā ā bēstiīs, et tanquam equum indomitum ā domitō differre clāmant.
Sophia
Haud falsō.
Palātīna
(7)Omnēs ergō quī litterās nesciunt, bēstiae: vōs sōlī hominēs. Estōte Diī sī vultis.
Sophia
(8)Nōn sōlī hominēs, sed excellentiōrēs hominēs, seu magis hominēs. Est enim hominum propria vērī inquīsitiō et mentis agitātiō, quae in rudibus permodica est, in doctīs multa et assidua. Proinde persapienter Aristippus: satius esse fierī mendīcum quam indoctum: quod ille tantum eget pecūniā, hic hūmānitāte. Cui dēest pecūnia, est ille quidem homō: at homō nōn est (hoc est, hominis nōmine dignus nōn est) cui dēest ērūditiō. (9)Cūr igitur quī pecūniā caret, ā viātōribus petit: quī eget sapientiā, nēminem eius adipīscendae caussā sollicitat?
Palātīna
(10)Quī est animal ratiōnis et cōnsiliī compos, is mihi homō perfectus vidētur. Omnēs tālēs sunt.
Sophia
Stultīne etiam perfectī? Sī dīxeris: tum iūdiciō tuō inter stultum et sapientem nihil intererit. Hoccine erit purpuram iūxtā purpuram diiūdicāre? Sī negāveris, quaeram, cūr? An quia ratiōnis compos nōn est? Immō est: an quia ratiōne parum ūtitur? Ita, dīcēs. Perfectiō igitur hominis ā perfectiōre ūsū ratiōnis est, quā perfectissimē ūtuntur, quī sunt litterārum doctrīnīs quam māximē imbutī. At nōn perfectissimī hominēs quī sapientissimī?
Palātīna
Estō.
Sophia
Nōnne ērūditissimī sunt sapientissimī?
Palātīna
(11)Prius ut confitear mē cōgis istīs pūnctīs interrogātiōnis tuae, quam ut assentiar. Accipe reliqua velut ūnō cumulō. Aut prīvātīs aut pūblicīs rēbus sunt necessāriae litterae. Sī prīvātīs: paterfamiliās uxōrem, līberōs, servōs male gubernābit, nisi linguam Graecam et Latīnam nōverit: nihil vēndī, nihil emī, nihil negōtiī inter vīcīnōs cōnferrī sine Rhētoricā, Dialecticā, Astronomīā poterit. Quod ad pūblica attinet, saepe illud (12)Platōnis audīvī: Tum dēmum beātās fore Rēspūb. cum aut Philosophī eās regere incipient, aut quī regunt, philosophābuntur. Quāre igitur ipse, (13)ut Athēnārum gubernācula susciperet, sē addūcī nōn est passus? Quāre scrīpsit, Philosophōs nōn accessūrōs ad Rempūb. nisi coāctōs? Populī mōrēs ferre nōn possunt, quiētem nimis amant. Nōn ergō commodō est Philosophia cīvitātibus, sī Philosophī sē ā studiōrum contemlātiōne ad negōtiōrum tractātiōnem avocārī nōlunt. (14)Quamdiū litterae ā Rōmānīs repudiātae fuērunt, virtūs et disciplīna mīlitāris apud eōs in honōre fuit: cum prīmum ōtium vestrum īnertissimum illud clārissimum imperiī domicilium, illam arcem omnium gentium occupāvit, neque tam bonī, neque tam fortēs et generōsī posteā cīvēs extitērunt. Quae doctrīna fuit Rōmulī? Quae Numae Pompīliī? Quae Tarquīniī Prīscī? Quae Serviī Tulliī? quae multōrum Imperātōrum, in quibus etiam Iūstīniānus ἀναλφάβητος, quī tamen sapienter, moderātē et clēmenter imperāvērunt? Sī necessāriae sunt artēs, omnēsne, an aliquae? Dē Grammaticā vānitātis sit affīrmāre. Mathēmaticae ōtiōsam habent dēlēctātiōnem, et obscūritātibus refertae sunt. Dialecticōrum sermōnēs ipsīmet Philosophī arāneārum tēlīs similēs confitentur: utpote subtīlēs quidem, sed inūtilēs. (15)Rhētorica nōn minimam partem incommodōrum urbibus et prōvinciīs saepe importāvit, estque īnstrūmentum sēditiōnum et tumultuum. Iūrēcōnsultī ex aequō et bonō iūdicant praecipuē: quod facere possēmus etiam nōs, quī Iūrēcōnsultōrum nōmen atque persōnam nōn gerimus. Medicī nōn nisi coniectūrīs ferē nītuntur. Philosophia est plēna incertīs opīniōnibus. Theōlogia nōn ad Rempūb. temperandam, sed ad salūtem animārum procūrandam est ūtilis, quam apud monachōs et sacerdōtēs reperiās, ab Imperātōribus frūstrā dēsīderēs. Ostendī nōn esse litterās necessāriās, putōque simul ostēnsum parum esse ūtilēs: tum enim valdē commodās iūdicāre licuisset, sī vīta hūmāna iīs carere minimē potuisset. Quibus autem angōribus implicitus, quibus mōlestiīs cīnctus, quibus malīs obrutus fuerīs tū bone adulēscēns, dum incumberēs in litterās, rēctius ipsēmet explicābis.
Adulēscēns
(16)Quō pactō iūcundum esse queat, ā quō nihil ūtilitātis spērēs? Laetārī et exsultāre gaudiō fortasse potest, quī iam in doctrīnārum est possessiōne collocātus: at cui, quaesō, id ante obitum contigit? Cum sapere incipimus, tum ā nōbīs dēbitum nātūra exigit, et colligere vāsa, ac dē vītā recēdere: volentēs iubet, nōlentēs compellit. Atque ut dēlēctārent, nōn est tamen sapientis, sequī potius quod dēlectat, quam quod commodat. Ego porrō nōn aliās litterārum dēlectātiōnēs cernō, quam frequentem capitis dolōrem, quī exsistit, cum intendere cōgitātiōnem velut arcum continenter urgēmur, et in altissimō puteō Dēmocritī latentem vēritātem perscrūtandō indāgāre cōgimur: crebram tussim, epiphorās, multās crūditātēs, īnsōmniam, nauseam, phthīsim, variōsque morbōs. Prō mīrāculō est, dēditum studiīs paulō vehementius, retinēre bonam corporis habitūdinem. Noctēs et diēs requīrunt librī, societātēs et conloquiā amītōrum exclūdunt, patrimōnia exsorbent. Haeccine possunt esse voluptātī? Haeccine expetenda?
Palātīna
Itō iam Sophia, praedica tē nectar et ambrōsiam praebēre alumnīs tuīs. Quīn ē vestīgiō mēcum vādis?
Adulēscēns
Quōnam?
Palātīna
In rēgiam.
Sophia
Per Deum immortālem nōlī adulēscēns huic auscultāre, quae tē suae temeritātis implet et īnsāniae: nōlī cantiōnibus huius veneficae dēlīnītus, animum ad malās partēs addūcere: nōndum audīstī respōnsum meum, quō disturbābō huius māchīnās.
Palātīna
Itō mēcum: honōrēs, potentiam, dīvitiās, voluptātēs tibi polliceor.
Adulēscēns
Accendis mē pollicitātiōnibus tuīs: sed explānātius pollicēre.
Palātīna
Tūne ignōrās inter ministrōs Prīncipum quanta varietās, quantum nōminis, auctōritātis, locī, mūnerisque discrīmen? Nōnne complūrēs honōrum gradūs?
Adulēscēns
Nōn ignōrō ista.
Palātīna
Nōnne ab ūnō ad alium, ab īnferiōre ad superiōrem, ab īnfimō ad summum ascendī solet?
Adulēscēns
Etiam, solet.
Palātīna
Prō quanta aulicōrum glōriā? Incēdunt per urbem, hominēs passim nūdant caput, assurgunt, genua incurvant: Sī ad mūtuum sermōnem veniātur, sī salūtentur, singulāris adhibētur caerimōnia, manibus fīguntur ōscula, dēlēcta verba, pudōrisque ac reverēntiae plēna usūpantur. Nōnne ipsōrum opem ac grātiam mortālēs plūrimī exposcunt? Nōnne ipsōs sibi propītiōs imprīmīs facere labōrant? Nōnne ipsōrum apud sē habēre imāginēs, iīsque domum illūstrāre percupiunt? Possunt illī et nocēre et prōdesse multīs: nec plūris propemodum refert, utrum apud aulicōs dominō suō chārōs, an apud dominum ipsum in offēnsā sīs. Licēbit praetereā tibi ex aerāriō Prīncipis māgnificentissimās aedēs cōnstruere: quīn ultrō nec rogātus nunc mīlle, nunc duo aut tria aureōrum mīllia dōnābit: nunc torquem, nunc pateram, nunc inaurātum ēnsem, nunc aliud quippiam māgnī pretiī. Longa famulōrum caterva comitātus, aurō et ostrō cōnspicuus prōdībis. Sī vehī cupiēs, parātus currus tē dignus: sī equitāre, ē Turciā aut Hispāniā praestō erit ēlegantiā mīrā caballus. Fruēris insuper quotīdiānīs, iīsque suāvissimīs oculōrum, aurium, odōrātūs, gustātūs, tāctiōnisque voluptātibus. Vidēbis lūdōs apparātissimōs, spectācula sūmptuōsissima, hominum utriusque sexūs et fōrmā īnsignium, et vestibus nōn tantum mundissimīs, vērumētiam rārissimīs indūtōrum coetūs: quōs chorēās identidem dūcentēs aspicere quam erit iūcundum? Ibi perēlegantēs pictūrae pāscent animum, morābunturque oculōs belluāta, et aurō argentōque intexta vēla, quibus parietēs convestiuntur: supellex dēnique omnis vīsētur ibi tam lauta, tam copiōsa, tam artificiōsa, ut quidquam optārī melius nōn possit. Aedificia ipsa ē solidō marmore, mīrābilī et exquīsitō opere fontēs, amoēnissimī hortī, praestantēs ferae, lēctissimī canēs: catulī etiam Melitaeī, simiae, psittacī. Īnfīnīta memorāre possim praetereā ibidem oculōrum oblēctāmenta, Quid aurēs? Illae vērō dulcissimīs mūsicōrum cantibus assiduō recreābuntur, miscēbis conloquiā optātissima cum illūstribus virīs, et dē māgnīs virīs, quī ad glōriam virtūtis viā grassātī sunt: nihil acciderit in Germāniā, nihil in Italiā, nihil in Galliā,nihil in Hispāniā, nihil in Persidē, nihil in Turciā, nihil in tōtō terrārum orbe, quod tibi nōn etiam nārrābitur. Mēnsa condītissimīs optimīsque et dīversissimīs dapibus cōnstrūcta, quantam pariet voluptātem? Quod enim Prīncipī appōnētur, tibi quoque appositum īrī nē dubitēs. Quid vīna dulcissima, generōsissima, ē peregrīnīs terrīs allāta memorem, quae pōculīs gemmātīs et cristallīnīs ministrantur? Quae porrō in aulīs unguenta, quī flōrēs, quī odōrēs dēsīderantur? Omnia perfecta, quibus et corpora et animī reficiuntur: multōque plūra reperiēs, quam ā mē brevī sermōne possit expōnī. Quōcircā dubitātiōnem quae tē habet prōrsus excute: mē hāc viā ad quam sēdēs ingredientem hilarī passū sequere: nunquam tē susceptī cōnsiliī poenitebit. Plūrēs dīxērunt salūtem istīs ignāvissimīs litterīs, quōs ego ex ignōtīs nōtōs, ex egentibus beātōs, ex īnfimīs summōs reddidī: tū nōlī sapere nimium, et laureolam in mustāceīs quaerere.
Adulēscēns
Ācrēs mihi stimulōs admōvistī: parum omnīnō abest, quīn tē sequar.
Sophia
Faciam ego tū idem aliter praedicēs. Adulēscēns, ūnum rogāre tē volō.
Adulēscēns
Quid vīs? Rogā.
Sophia
Ut auscultēs et discās ā mē, quōs tibi fūmōs indocta huius garrulitās vendiderit.
Palātīna
Ēia fūmōs!
Sophia
Etiam: merōs fūmōs, et sī quid est fūmō inānius. Honōrēs aulicōs iactās? Heu quam illī saepe nōn virtūtī nōn meritīs tribuuntur. In speciēm tē multī venerābuntur: ubi praeterieris, medium extendent digitum, male dictitābunt tibi, tua vitia in ōre habēbunt. Quis explicābit sollicitūdinēs, quis ratiōne cōnsequētur metūs, quibus istī aulicī noctēs et diēs suspenduntur, cum sē neglēgī, aliōs efferrī, aut sibi praeferrī aspiciunt?cum honōrem quiddam lubricum esse, quod parvā offēnsiōne interpositā amittī, et ignōminiā etiam multā compēnsārī possit, cōnsiderant? Potentiam vērō diūturnam obtinēre quempiam, invidōrum obtrēctātōrumque īnsidiae, et multōrum odia nōn sinunt. Quisque prīmus esse nītitur: et quō quis Prīncipī grātior fuerit, quō apud illum plūs poterit, eō ā plūribus oppugnābitur, et tandem ruet: gravissimē autem ruunt, quī ex tam altō dignitātis gradū praecipitantur, et inīmicīs suīs fiunt lūdibrium, sibi dolōrem, amīcīs dedecus ferunt. Quam autem indīgnum, et rīsū prōsequendum, ut dīvitiās assequāre, lībertātem vendere? Quō enim plūribus beneficiīs tē cumulāverit Prīnceps, eō amplius observāre nūtūs eius, et ad omnia īnservīre tē ipsī oportēbit: mīlitāre, nāvigāre, iūsta, iniūsta imperia exsequī: rīdēre sī rīdeat, flēre sī fleat, laudāre sī quem laudet, vituperāre sī vituperet. Nōvī ego nōnnūllōs, quī cum māiōrum virtūte essent dīvitēs satis, in aulā fortūnārum naufrāgium fēcērunt: multīque cum tot annōs exēgissent vītam illam, nec ad ūllum honōrem, nec ad opēs pervenīre quantāscunque potuērunt. Iam sī extrēmum bonum situm esset in voluptāte, rēctē eam sibi prōpōnerent, quī aulam cōgitant, ut dēditī corporis gaudiīs, per ōtium, luxum, somnum et īgnāviam aevum suum exīgerent. Caeterum alibī vēra bona, et homine digna sunt reposita. Quam multa nihilōminus iūcunda et admīranda nōn vidēre eōs necesse est, quī latera Prīncipum stīpāre cōguntur? Nec tantum haurīunt in aulā voluptātis oculī, quantum dolōris: audiuntur autem plūra quae displiceant, quam quae placeant. Obscoenās voluptātēs omittō,quibus fruendīs quō quis est beātior, tantō est īnfēlīcior: atque in eā ipsā rē quot timōrēs, et incommoda īnsint, nēmō facile dīxerit. Gustūs et odōrātūs voluptātēs sectārī pecudum est, quās nātūra pābulī tantum studiōsās fīnxit: ac saepe muscās potius, quam istōs vidēbis ēpulās rēgālēs attingere. Quotiēs, dōnec plērumque noctis prōcesserit, exspectanda coena? Quotiēs prandendum, coenandumque simul? Male cōcta, frīgida, īnsulsa, et aliquandō ante lūcem ortam compellēris ēsitāre, nisi velīs nimium diū ēsūrīre. Cum in merīdiē pranderīs, post hōram iubēberis coenāre: nihil enim propemodum certō ac suō tempore fit in aulā: hinc vomitus, calculus, intestīnōrum dolōrēs, variaque morbōrum cruciāmenta. Vīnum bibēs saepe corruptum: nec quantumvīs sitiēns bibere audēbis, nisi māiōrēs coepērint, trānsībitque pōculum per multōrum manūs priusquam ad tē veniat, et in fundō fex plūrima haerēbit: carnēs edēs frīgidās, immūndās, foetentēs, legūmina sēmicōcta, piscēs parātōs ante quātrīduum. Taedet plūra enumerāre incommoda, quae nōn perpendunt, quī ad pauca quaedam forīs māgnifica, et in speciēm cōnsectanda respiciunt. Agricolam, prīvātum aliquem cīvem, opificem dēnique aulicō fēlīciōrem arbitror. Nunc, mī iuvenis, meliōra capesse cōnsilia, et dēsertā Palātīna ad meam tē voluntātem nūtumque cōnfōrmā, ad meās tē ratiōnēs adiunge, ac scitō, mē ea exspectāre abs tē, quae ā summā virtūte summōque ingeniō exspectanda sunt.
Adulēscēns
Tua ōrātiō, Sophia, ad vēritātem vīsa est prōpēnsior. Quāre tametsī aulam nōn cōgitō, tamen nisi mihi studia litterārum īnsīgniter collaudāveris, et flammam in pectore meō alēscere incipientem cōnfōveris, atque in immēnsum adauxeris, etiam tē nōn poterō sequī.
Palātīna
(1)Ō stultum: līttorī et undīs conciōnāta sum: prae īrācundiā nequeō animum ad cōgitandum īnstituere. Abī in crucem cum tuā mulierculā.
Sophia
Ī hinc quō digna es cum tuīs tam lepidīs conclūsiūnculīs.
(1) LITERAE PYTHAGORAE: Cursum vītae hūmānae Samius ille senex literae Y comparāvit, cuius basis pueritia, summum autem basis, ubi vīdēlicet duo cornua orīrī incipiunt, līmen seu īnitium adulēscentiae, quod quisque hominum cum attigerit, haereat, ac nesciat in utram sēsē partem det, dextramne an laevam vītae agendae viam teneat. Illam esse virtūtis bonārumque artium, asperam quidem, sed exitū iūcundam et amoenam: hanc luxūriae, inertiae et ignāviae, grātam et suāvem in speciēm, fīne ipsō plēnam miseriae. Quā dē rē Lactant. lib.6. cap.3. et 4. Fertur etiam carmen inter cētera Virgiliānae Appendīcis, Littera Pȳthagōrae discrīmine sēcta bicornī, etc. Sīc Prōdicus Sophista Herculī etiamnum puerō in sōlitūdine ad bivium sedentī Virtūtem et Voluptātem appāruisse, et utramque ad sē Herculem perdūcere cōnātam fīnxit. Meminerunt Xēnophon lib.2. ἀπομνημον. Quīntīl. libr.9. cap.2. Cīc.1. Offīc. Silius Italicus fīgmentum hoc ad Scīpiōnem sub laurō sedentem, et dē bellō cōgitantem trānstulit. Tālis dēlīberātiō est Lysitelis adulēscentis in Trinum. Plaut. Hūc referātur somnium Lūciānī dē statuāriā et Paediā. Hūc angusta porta et lāta via, dē quā apud Matth.
(2) MODO UNGUES RODERES: Sīc facere cōnsuēvērunt, quī aut dē mūtandā rē, cuius poenītēre coeptum est, sēriō multumque cōgitant: aut in aliquā attentissimā cūrā dēfīxum habent et immersum animum: praecipuē autem, quī māiōrem pōnunt in scrībendō attentiōnem ac dīligentiam. Hinc Persius neglegentiam Poētārum reprehendēns: nec dēmōrsōs sapit unguēs. Et Hōrat. dē Lūciliō Sat.10. lib.1.
Sī foret hoc nostrum fātō dēlātus in aevum,
Dēterēret sibi multa, recideret omne quod ultrā
Perfectum traherētur, et in versū faciendō
Saepe caput scaberet, vīvōs et rōderet unguēs.
(3) QUAM PATRIMAM E CAPITE: Dē ortū Minervae ē capite Iovis exstat fēstīvus apud Lūciānum dialogus. Quōrum uterque parēns in vīvīs esset, patrīmīmatrimī dīcēbantur. Quibus pater mortuus, mātrīmī: quibus māter, patrīmī. Catull. epig.1. Minervam vocāvit patrīmam virginem (sīc enim quīdam rēctē legunt prō patrōna virgō) quod mātre carēns, tantum habēret patrem.
(4) TE NON ITA LONGE PROVECTUM: Vulgō dīcitur: Scientiam nēminem habēre hostem, nisi ignōrantem. Quī enim in adȳta disciplīnārum semel intrōiērunt, iī dēmum experiuntur, quam sit vērum illud Aristotelēum: rādīcēs litterārum amārās esse, frūctūs vērō dulcēs. Ac potest sānē quod dē dialecticā scrīpsit Gellius lib.16. cap.8. ad quamlibet doctrīnam līberālem, atque ad chorum tōtum Mūsārum aequē referrī. Huius disciplīnae studium atque cognitiō, inquit, in principiīs quidem tetra et aspernābilis, insuāvisque esse, et incīvīlis vidērī solet: sed ubi aliquantum prōcesseris, tum dēnique et ēmolumentum in animō dilūcēbit tuō, et sequētur quaedam discendī voluptās īnsatiābilis. Cui sānē sī modum nōn fēceris, perīculum nōn mediocre erit, nē ut plērīque aliī, tū quoque in illīs dialecticae gȳrīs atque maeāndris, tanquam apud Sīrēniōs scopulōs cōnsenēscās.
(5) ARTEM SEDENTARIAM: Sēdentāriī et sellulāriī opificēs sunt, textōrēs, sūtōrēs, sartōrēs, et omnēs dēnique, quī sedendō opus faciunt, eaeque artēs sellulāriae, et sēdentāriae dīcuntur, suntque in contemptū propemodum.
(6) QUI PLATONI DICEBAT: Laert. in Diōgene rem hīs verbīs expōnit. Platōne dē Idēīs disserente, et nōminante mēnsālitātem et cyathitātem: equidem, ait Diōgenēs, ō Platō, mēnsam et cyathum videō, mēnsālitātem vērō et cyathītātem nōn videō. Rēctē (inquit Platō:) quibus enim cyathus mēnsaque cōnspicitur oculōs habēs: quō autem mēnsālitās, et cyathītās intelligitur, animum nōn habēs. Hāc historiā melius sē tuēbuntur, quī ob rērum obscūritātem vōcēs cōguntur inaudītās prōcūdere, et illō Lūcretiī:
Multa novīs verbīs praesertim cum sit agendum
Propter egestātem linguae et rērum novitātem,
melius, inquam, ita sēsē dēfendent, quam eō, quod Cicerō Lentulitās et Appiētās dīxerit.
(7) ESTOTE DII SI VULTIS: Messēniōrum lēgātī, aut alterius cīvitātis, lēgātī certē, Philippō Rēgī nārrāvērunt, dēcrēvisse Rempūb. propter rērum ab eō gestārum glōriam et māgnitūdinem in deōs ipsum referre. Tum Rēx ita quaesīvit: Habetne vestra Rēspūb. potestātem faciendī deōs? Illī, habet, inquiunt. Et Rēx: Facite ergō prīmum vōs ipsōs deōs. Nōn ita fīlius Alexander, quī Dariō superātō spīritūs ingentēs, immōderātōsque concipiēns, Graecīs scrīpsit: ut sē deōrum numerō dūcerent. Aliīs igitur aliud statuentibus. Lacedaemoniī dēcrētum tāle fēcērunt. Quoniam Alexander deus esse vult, estō deus. Lacōnicē et patriō mōre hominis stupōrem, et vēcordiam redarguerunt. Aelian. lib. 2. ca.19. Īdem aegrotus sē in Euphrātem dēiicere cōgitāvit, ut cum nōn appārēret, ad deōs abiisse crēderētur. Rhodīg. libr.3. ca.5. In eōdem dē iīs quī aut seipsōs fēcērunt deōs, aut relātī sunt in deōs.
(8) EST ENIM HOMINUM PROPRIA: Cīc.1. Offīc. Imprīmisque hominis est propria vērī inquīsitiō atque investīgātiō. Itaque cum sumus necessāriīs negōtiīs cūrīsque vacuī, tum avēmus aliquid vidēre, audīre, addiscere, cognitiōnemque rērum aut occultārum aut admīrābilium ad bene beātēque vīvendum necessāriam dūcimus. Et īnfrā nōn longē: Omnēs enim trahimur et dūcimur ad cognitiōnis et scientiae cupiditātem, et quae sequuntur. Quae sententia est etiam Aristotelīs lib.1. dē Sapientiā.
(9) QUI EGET SAPIENTIA, NEMINEM: Laert. Percontan tī Diōnysiō, quāmobrem Philosophī dīvitum līmina tererent, dīvitēs vērō philosophōrum nōn item. Quod illī, inquit Aristippus, sciunt quibus indigeant: at hī nesciunt. Duae sunt praeclārae sententiae Isocratīs, ōrātiōne ad Dēmonīcum, quae quidem refertae est praecēptiōnibus salūberrimīs: eās attulisse, vidētur ex ūsū futūrum, spectant enim ad rem prōpositam. Audīvisse multa, praestāre putā, quam pecūniae multum coēgisse. Nam haec facile amittitur, illa perpetuō durant. Sōlius enim sapientiae possessiō est immortālis. Altera continenter sequēns haec est. Nē tē pigeat longam īre viam, ad eōs, quī sē aliquid ūtile doctūrōs profitentur: Cum enim mercātōrēs reī familiāris augendae grātiā tanta maria trānsmittant, turpe fuerit adulēscentēs excolendī ingeniī caussā nec terrestre iter velle suscipere.
(10) ANIMAL RATIONIS ET CONSILII COMPOS: Cicer.1. dē lēgib. hominem dēscrībit hīs verbīs. Animal hoc prōvidum, sagāx, multiplex, acūtum, memor, plēnum ratiōnis et cōnsiliī, quem vocāmus hominem, praeclārā quādam conditiōne generātum esse ā suprēmō Deō. Sōlum est enim ex tot animantium generibus, atque nātūrīs particeps ratiōnis et cōgitātiōnis, cum cētera sint omnia expertia. Īdem 4. dē fīnibus. Hoc sōlum animal nātum est pudōris et verecūndiae particeps, appetēnsque coniūnctiōnem hominum ac societātem, animadvertēnsque in omnibus rēbus, nē quid ab eō fieret, nisi honestē et dēcōrē.
(11) PUNCTIS INTERROGATIONIS TUAE: Fuit hīc mōs Stoicōrum, quōrum omnis cūra in dialecticīs cōnsūmēbātur, quīque disputātiōnum suārum velutī laqueīs aliōs irretitābant. In Tuscul. Stoicōrum mōre agāmus, quī breviter astringere solent argūmenta. Et praefat. Paradox. Catō autem perfectus (meā sententiā) Stoicus, et ea sentit, quae nōn plānē probāntur in vulgus, et in eā est haeres ī, quae nūllum sequitur flōrem ōrātiōnis, neque dīlat at argūmentum: sed minūtīs interrogātiūnculīs, et quasi pūnctīs, quod prōposuit efficit.
(12) CUM AUT PHILOSOPHI EAS REGERE: Est apud Platōnem in V. dē Rep. loquēns Sōcratēs in hunc modum: ἒαν μὴ οἱ φιλόσοφοι βασιλεύσωσιν, etc, id est. Nisi vel philosophī cīvitātibus imperitent, vel iī, quī nunc rēgēs et dynāstae appellantur, lēgitimē, et quod satis est philosophentur, atque in īdem cīvīlis facultās et philosophia concurrant, et contrā, quam hoc tempore in utrōque fit, ingenia multa necessāriō dīversa in studia distrahantur, nunquam malōrum fīnis reperiētur. Cīc. ep. 1. lib.1. ad Q. F. paucīs tōtīus sententiae summam est complexus: Atque ille quidem prīnceps ingeniī et doctrīnae Platō, tum dēnique fore beātās Rēspūb. putāvit, sī aut doctī et sapientēs hominēs eās regere coepissent, aut quī regerent, omne suum studium in doctrīnā ac sapientiā collocāssent.
(13) UT ATHENARUM GUBERNACULA: In 1. Offīc. Itaque eōs (philosophōs) nē ad Rempūb. quidem accessūrōs putat, nisi coāctōs. Aequius autem erat id voluntāte fierī. Vide locum. Praetereā epist.9. ad Lentulum, cūr ipsēmet Rempūb. attingere nōluerit, caussam quandam affert: nempe quod cum offendisset populum Athēniēnsem prope iam dēsipiēntem senectūte, cumque eum nec persuādendō, nec cogendō regī posse vīdisset, cum persuādērī posse diffīderet, cōgī fās esse nōn arbitrārētur. Aelian. lib.3. ca.17. plūrimōs philosophōs recēnset, quī Rēsp. gubernāverint, easque īnstituerint, et ēmendāverint.
(14) QUAMDIU LITERAE A ROMANIS: Annō ab U. C. CCCCX. seu ut aliī numerant D X. C. Claudiō Coecī fīliō. et M. Tudītānō Coss. Līvius Andronicus Rōmae prīmus dedit fābulam, annō ūnō ante nātum Ennium, quī fuit māior nātū, quam Plautus et Naevius. Sērō igitur Rōmānī poēticam accēpērunt. At contrā Ōrātōrem celeriter complexī sunt, nec eum prīmō ērūdītum, aptum tamen ad dīcendum. Vide initium 1. Tuscul. Quīn ēdictō prohibitī sunt docēre, et ut putābant, īgnāviā corrumpere iuventūtem Rhētorēs. Id habēs apud Gell. lib.15. cap.11. Meminit etiam Suētōn. libellō dē clārīs Rhētor. duoque cēnsōria ēdicta subiicit. At posteā, quam imperiō omnium gentium cōnstitūtō, diūturnitās pācis ōtium cōnfirmāvit, ut est in 1. dē Ōrat. exīstimāvērunt Rōmānī sibi quoque ad litterārum et sapientiae laudem ēnītendum, quā Graecīs nōn multum cēderent, quī ipsōs eō ūsque vīcissent nōn repugnantēs.
(15) NON MINIMAM PARTEM INCOMMODORUM: Lege prooemium 1. dē Invent. et librōrum dē Ōrat.
(16) COLLIGERE VASA: Locūtiō mīlitāris. Vāsa quippe, hoc est, impedīmenta colligunt mīlitēs et sarcīnās, quotiēs castra metātūrī sunt. Allēgoriā quādam et cum lepōre Cīc. Verrīnā.4. cum Diodōrum ē Siciliā ante discessisse vellet sīgnificāre, quam ā Verre, cuius rapiendī libīdinēs nōn sōlum oculīs, sed etiam auribus excitābantur, scyphīs et supellēctile argenteā spoliārētur: conquīrī, inquit, Diodōrum tōtā prōvinciā iubet. Ille ex Siciliā castra iam mōverat, et vāsa collēgerat. Convasāre, ait Nōnius, est fūrtō omnia colligere. Hoc est in sarcīnam cōnstringere et compōnere, quae tēcum asportāre et auferre velīs. Terent. Phorm. Aliquid convāsassem, atque hinc mē conīicerem protīnam in pedēs.