Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Septimum

Pars Posterior, seu Laudātiō Ērūdītiōnis

Persōnae:
Sophia, Adulēscēns
Sophia
Grātificābor tibi quod petīstī, (quid enim hāc petītiōne tuā dīcī potest aequius?) sī paucīs adhūc, quae tam īnscītē ab inīmīcā meā, tamque odiōsē, et putidē effūsa sunt refūtāverō.
Adulēscēns
Tuī audiendī mīra mē cupīdō incessit.
Sophia
(3)Crēdās igitur ipsam partim falsa, partim sībilō digna, partim aliēna locūtam, litterāsque nōn modō laudārī, sed nec vituperārī sine litterīs posse, dē quibus illa gustāsse vidētur aliquid, ut canis ē Nīlō. Ūna scientia līberālis alterī necessāria est, ut suō mūnere perfectē fungātur. Habent quoddam inter sē commūne vinculum: omnēs autem hūmānō generī tantum condūcunt, quantum nūllius, etiam ēloquentissimī lingua dēclārāre potest. Imperītus litterārum, est ille quidem homō, et absolūtus homō, quod ad nātūrae hūmānae partēs attinet: veruntamen sociālis, cīvīlis, mānsuētus, similibusque laudum honesta mentis excultus ac decōrātus nōn est. Deinde sī id necessārium interpretāmur, sine quō esse nōn possumus omnīnō id quod volumus, aut dēbēmus ( volumus autem omnēs bonī, hūmānī, tractābilēs ac sapientēs esse) ad virtūtem sānē et doctrīnārum studia incumbendum est, sine quārum praesidiō admīniculōque in istōrum quae ā mē nōmināta iam sunt bonōrum possessiōnem nēmō pedem est aliquandō positūrus. Incommoda quae recēnsit, iocōs et cavīllātiōnēs quibus nūgāta est, exīstimā ad hominēs, nōn ad ipsās artēs pertinēre.
Adulēscēns
Nōn habeō dubium, nihil illam māgnopere audītiōne dignum disseruisse. Tē autem, māter, opere māximō rogō, prō tuā facultāte et cōpiā praestantiam, frūctūs, suāvitātemque studiōrum explānēs:abs tē enim vērissima certissimāque dīcī putābō, et animam relinquam citius, quam tua castra dēseram.
Sophia
Nāvō tibi hanc operam fīlī, tēque iam dēspērātiōne illā exēmptum, quā initiō cōnflīctābāre, āversumque ab illā vītae ratiōne, quam loquācula mulier īnsipientissimē suādēre nītēbātur, mīrum in modum vehementerque gaudeō.
Adulēscēns
(1)Dēmōnstrāstī perspicuē mīseriās aulicōrum hominum, et tanquam in tābellā spectandās exhibuistī, gravīque mē huius voluntāriae servitūtis odiō incendistī: quāmobrem mē quidem certē nōn inēscābit hāmus ille, nec aureīs istīs compedibus unquam astrinegar.
Sophia
In terrīs nihil sānē est admīrābile atque māgnum praeter hominem, quem nōnnūllī terrestrem mortālemque Deum nōmināre voluērunt. At in ipsō homine nihil eximium praeter animum: in quō ipsō rūrsum nihil māgnum praeter virtūtem et scientiam. Porrō ūnus ille mundī rēx et cōnstitūtor scientiārum, (2)sēmina, cupiditātemque cognōscendī mortālibus ingenērāvit: quidquid autem ab illō largīfluō, perennīque bonōrum fonte prōmanat, hoc iūstum honestumque cōnfitērī mōs pius ac bonus est. Iam sī nōn frūstrā īnsevit, adhibenda est cultūra, quā adolēscant illa sēmina, frūctūsque pariant innumerābilēs. Ecquid ita est fīlī?
Adulēscēns
Est vērō haud aliter ac loqueris, māter.
Sophia
Quid vērō aequē decēns hominem reperiātur, quam indāgandō et quotīdiē aliquid cognōscendō addiscendōque concessum ā nātūrā vīvendī spatium dēcurrere? Cum enim in eō nihil sit ratiōne praestabilius aequē dīvīnius, certē nūlla erit ratiōnis fūnctiōne nōbilior: illa autem est intelligere, quō ūnō mēns alitur. Propria haec, inquam, ratiōnis est āctiō, ut natātus piscium, volātus avium, cursus equōrum, saevitia belluārum. Unde animōrum vestrōrum orīgō in terrīs nūlla appāret, quoniam caelestis est. Istōque modō ad dīvīnam similitūdinem pervenitur: sīquidem Deus aliō modō ab hominibus nōn intelligitur, nisi mēns solūta quaedam ac līibera, sēgregāta ab omnī concrētiōne mortālī, omnia sentiēns, omnia movēns. Hebetēs autem, indocilēs, et intelligentiā parum valentēs, nōn magis secundum nātūram, quam prodigiōsa corpora et mōnstra videntur nāscī. Apud omnēs nātiōnēs atque populōs ērūdītīs ac sapientibus virīs summus semper tribūtus est honōs, amplissimāque dēcrēta praemia, philosophīs, ōrātōribus, poētīs, medicīs, mathēmaticīs, iūrēcōnsultīs.
Adulēscēns
Et quidem nōn immerentibus.
Sophia
(4)(5)Suspice hunc ducem ac moderātōrem tempōrum sōlem, assiduā vertigine caelum obeuntem, suāque clārissimā lūce perfundentem et conlūstrantem omnia.
Adulēscēns
Suspiciō.
Sophia
Nōnne is omnium quīcunque oculōrum sēnsū orbātī nōn sunt lūx est, per quam rēs singulās intuentur?
Adulēscēns
Est sānē.
Sophia
Sīc prōrsus omnibus quibus caelestī beneficiō concessa est ratiō, tanquam oculus, lūmen, dux et ōrnāmentum est vir sapientiae compos. Atque illī dēmum dīcendī sunt vīvere, et memoriam suī quam māximē longam efficere, quibus vel in senectūte aspīrāre ad sapientiam licuit: reliquōrum vīta somnō est quam simillima, in quō vānae imāginēs inānesquē rērum speciēs dēlūdere animōs cōnsuēvērunt: (6)nec est animal in terrīs pulchrius homine litterīs tīnctō atque adeō īnfectō. Ērūditōrum vītam exemplar quoddam dīxerim illius beātissimī statūs, in quō aureā aetāte hominēs erant vīctūrī:fuisset quippe tum vīta nōn aliud quam iūcundissima quaedam schola, in quā dē rēbus dīvīnīs, dē nātūrā rērum, dē aeternitāte animōrum, dē mōtibus caelestibus, dē quibuscunque vītae officiīs, dē pulcherrimīs dēmum quaestiōnibus quam frequentissimē disputārētur. Duae item rēs sunt quibus nihil habet nātūra hūmāna cōnstantius, nihil melius, nihil clārius, nihil māius, vēritās et iūstitia: dīvitiārum enim, fōrmae reliquārumque rērum glōria frāgilis, cadūca, et exīgua est. Hārum porrō inquīsitiō explicātiōque scholīs est commendata. Et quanquam in templīs, aulīs et fōrō vēritātem atque iūstitiam rēgnāre oportet, eārum tamen nōtitia ē scholīs petitur. Splendor generis et familiae, bonum quoddam est ā māiōribus acceptum. Dīvitiārum possessiō fūtūrae dominātiōnī subiecta est. Honor rēs īnstabilis. Fōrma haud longī temporis. Sānitās quoque facile corrumpitur. Etiam robur senectūs et morbus auferunt. Et elephantīs, taurīs ac leōnibus validiōrēs quam hominī vīrēs concessae sunt. Bonōrum itaque omnium sōla doctrīna caeleste quiddam et immortāle est, nūllī perīculō, cāsibus nūllīs, nūllī tempōrum varietātī obnoxium.
Adulēscēns
Admīrābilia haec, quaeque in pectus meum sēnsūsque intimōs quam suāvissimē īnfluunt.
Sophia
Quid dīcam dē frūctibus? Sī in animum idōneum tanquam in pingue, ac suā nātūrā fertīle solum disciplīnārum istī satus inciderint, nōn poterunt nōn foecundās ac laetās efferre segetēs. An nōn memorābilis sapientiae frūctus hīc tibi vidētur, quod Rēgēs et Prīncipēs virīs doctīs amīcitiae suae forēs cupidissimē patefēcērunt semper, et singulārī eōs līberālitāte benevolentiāque prōsecūtī sunt, sēque illīs īnstituendōs trādere voluērunt? Periclēs quī annīs quadrāgintā Athēniēnsium Rempūb, administrāvit, ab Anaxagōrā Clazomeniō fertur īnstitūtus. Timotheum Cōnōnis fīlium Isocratēs, Epamīnōndam Lysis Pȳthagōreus, Alexandrum Māgnum Aristotelēs, Āgēsilaum Xēnophōn, Diōnem Platō ērūdiērunt. Sōlōnis conlocūtiōnibus summopere tenēbātur Croesus, cum Diōnysiō, Platō et Aristippus familiāriter vīxērunt, cum Alexandrō Callisthenēs, aliī dēmum cum aliīs. Inter sapientēs autem nōn postrēmās poētae occupant, ē quibus chārum fuisse cōnstat Aeschylum et Sīmōnidem Hierōnī, Euripīdem Archelāō, Scīpiōnibus et Catōnī māiōrī Ennium, Laeliō sapientī Lūcīlium, Memmiō Lūcrētium, Maecēnātī et Augustō Imperātōrī Virgilium et Hōrātium: omittō aliōs, quōs memorandī māgna mihi esset cōpia. Ac tametsī opēs doctī nōn sitiunt, fit tamen ut eās assequantur. Nōn vīxit pauper ac tenuis Aristotelēs, nōn Dēmosthenēs, nōn Gorgiās, nōn Isocratēs, nōn Virgilius.
Adulēscēns
Ducentā quīnquāgintā mīllia corōnātōrum acquisīsse per amīcōs scrībitur hīc postrēmus.
Sophia
Et hīc idem aliquandō pānēs in mercēdis locō accipiēbat ab Augustō.
Adulēscēns
Lēgī historiam.
Sophia
Censen' quidquam ūtilius, quam rēctē vīvere?
Adulēscēns
Nihil.
Sophia
Atquī Philosophia omnem virtūtis, officiī, beneque et innocenter vīvendī disciplīnam continet, omnium benefactōrum beneque dictōrum māter. Quid quaeris? Ēloquentia hominum fraus ad perniciem, integritās ad salūtem vocātur. Iūrisprūdentia quid aequum, quid inīquum sit dēcernit. Poētae aut prōdesse volunt, aut dēlectāre: aut simul et iūcunda et idōnea dīcere vītae. Mathēmaticārum doctrīnārum terrā marīque multīs rēbus ac temporibus crēber est ūsus. Ērūditiō iuvenibus dōnat sōbrietātem, senibus affert solātium, pauperibus conciliat opēs, dīvitibus eximium decus. Summātim, quidquid cernitur inter mortālēs hūmānitātis, moderātiōnis, prūdentiae, virtūtis ac sapientiae, tōtum ē litterārum pūrissimīs sānctissimīsque fontibus proflūxit.
Adulēscēns
Sīc mē ad assentiendum commovet ōrātiō tua, ut hāctenus aequē nūlla.
Sophia
Dē voluptāte litterārum dīcendum restat.
Adulēscēns
Eam partem percupidē exspectō.
Sophia
(8)Incrēdibile memorātū est, quanta ea et quam multiplex sit: quam augent conventūs illī scholāsticī, ubi in omnium artium varietāte versātī doctōrēs cōnsulī, interrogārī, audīrīque possunt. Nātūra similī dēlectātur: at in gymnāsiīs multōs quisque suī similēs, hoc est, iīsdem artibus initiātōs atque cōnsecrātōs invenit. Ā sēmētipsō in rēbus adversīs solātium petere vir doctus potest: oblīvīscitur etiam calamitātum suārum, et aberrat ā mōlestiīs ērūdītīs cōgitātiōnibus intentus semper animus. (9)M. Tullius fīliā mortuā per litterās doctissimīs (10)suāvissimīsque allocūtiōnibus dolōrem sibi suum lēvāvit. Fēcit hoc idem (11)in exiliō Ovidius, fēcit Boētius. Quantae autem iūcunditātis putās, cum tot excellentissimīs veteris memoriae hominibus conloquī, et eōs quasi hospitiō excipere? Cum Homērō, Platōne, Cicerōne, Plūtarchō, Hērōdotō, Thūcȳdide, Līviō, Sallūstiō, Caesare, Euclīde, Virgiliō, Terentiō? Velut in imāgine ipsōrum sēnsa, ingenia, sapientiam perspicere: superiōribus et vetustissimīs illīs saeculīs vidērī interfuisse: tōtum mundum, omnemque antīquitātem animō circumferre? Sī etiam agrestī parvā levīsque nōtitia dēlēctātiōnem dat: quantopere hominem ērūditum īnfīnītae rērum pulcherrimārum māximārumque cognitiōnēs dēlēctābunt? (12)Mīra voluptās ē fīdium, tībiārum atque vōcum cantibus hauritur, veruntamen illa continuō ēvānēscit: litterārum est stabilis ac permanēns: quae interdum mentem hūmānam ita velut captīvam et oppressam detinet, ut nec oculī, nec aurēs nec gustātus suum faciant officium. Atque hae rēs quās hāctenus audīstī, in caussā fuērunt, ut tam indēfessōs assiduōsque labōrēs in cumulātā ērūditiōne sibi pariundā multī susciperent, totque regiōnēs tam distantibus locīs, tam dīversō sub caelō positās peragrārent. (13)Platō et Pȳthagōrās in Aegyptum, ille etiam in Ītaliam contendit, Anachārsis Scȳtha Athēnās vēnit, Apollōnius ad Indōs est profectus. Carnēadī idem philosophandī quī vīvendī fīnis fuit. Dēmosthenēs Thūcȳdidem octiēs suā manū dēscrīpsit: dē cuius vigiliīs et studiīs multa passim nārrantur. Sophoclēs cum prope centēsimum aetātis annum attigisset, sub ipsam mortem fābulam praeclārissimam Oedipum Colōnaeum dīvulgāvit. Hōrum aliōrumque exempla studiōsē imitāberis, et in eō, quod tam necessārium, tam frūctuōsum iūcundumque intellēxistī cōnsectandō nūllam neque corporis neque animī dēfatīgātiōnem contentiōnemve recūsābis.
Adulēscēns
Abdūcās mē tēcum licēbit, tuīsque dīvīnissimīs praecēptīs īnstituere pergās. Nihil mē iam praeter ūnam tē potest recreāre, in tē mihi sunt omnia, tibi immēnsās et habeō, et agō grātiās, cuius prūdentissimā splendidissimāque disputātiōne mēns mea conlūstrāta liquidissimam vēritātem intuētur: tibi omnia mea quam commendātissima esse cupiō: ad tuum arbitrātum imperiumque mē tōtum convertō.
Sophia
Salvus es sī istam animī firmitūdinem obtinēs. Servā tibi perpetuam patrōnam et adiūtrīcem mē, atque hanc inventam invenī.
(1) NEC AUREIS ISTIS COMPEDIBUS: Diōgenēs Aristippum philosophum in aulā rēgiā dēgēntem aureīs compedibus tenērī dīcēbat, nē exīre posset: captum vīdēlicet dēlicātā illā et splendidā vītā Prīncipum. Est tamen stultī, ut ait Seneca, suīs dēlēctārī compedibus, tametsī aureīs. Lege proverb. Aureae compedēs. Item dē miseriīs Cūriālium Aenēam Sylvium, aliōsque complūrēs auctōrēs cum eōdem coniūnctōs, dē vītā aulicā et prīvātā.
(2) CUPIDITATEMQUE COGNOSCENDI: Cīc. 5. dē fīnib. Tantus igitur innātus est in omnibus cognitiōnis amor et scientiae, ut nēmō dubitāre possit, quīn ad eās rēs hominum nātūra nūllō ēmolumentō invītāta rapiātur. Vidēmusne ut puerī nē verberibus quidem ā contemlandīs rēbus, perquirendīsque dēterreāntur? Ut aliīs nārrāre gestiant? Ut pompā, lūdīs, atque eiusmodī spectāculīs teneāntur, ob eamque rem vel famem, et sitim perferant?
(3) UNA SCIENTIA LIBERALIS ALTERI: Quid poterunt sine Grammaticā relīquae omnēs? Quandōquidem illa velut iānua et clāvis est aliārum. Quid sine dialecticīs et Rhētoricā et Iūris cīvīlis prūdentiā, et rūrsum caeterae omnēs? Sīquidem īnstrūmentum sciendī est. Quid sine Mathēmaticīs Philosophia? Quid sine Philosophiā vel Medicīna, vel Theōlogia? Quid sine leviōribus seu hūmāniōribus litterīs illae interiōrēs et reconditae? Quid rūrsum sine illīs istae? Ac putārunt quīdam ob hanc caussam dictās esse Mūsās quasi ὁμοῦ οὗσας quod sunt, seu esse dēbent simul.
(4) NIHIL SIT RATIONE PRAESTABILIUS: Id in quōque optimum est, cui nāscitur, quō cēnsētur. In homine optimum quid est? Ratiō: hāc antecedit animālia, Deum sequitur. Ratiō ergō perfecta proprium hominis bonum est: cētera illī cum animālibus satisque commūnia sunt. Valet? Et leōnēs! Fōrmōsus est? Et pāvōnēs! Vēlōx est? Et equī! Nōn dīcō, in hīs omnibus vincitur. Nōn quaerō quid in sē māximum habeat, sed quid suum. Corpus habet? Et arborēs. Habet impetum et mōtum voluntārium? Et bēstiae, et vermēs. Habet vōcem? Sed quantō clāriōrem canēs, acūtiōrem aquīlae, graviōrem taurī, dulciōrem mōbiliōremque lūsciniae? Quid in homine proprium? Ratiō. Hāc rēctā et cōnsummātā foelīcitātem hominis implēvit. Seneca epist. 76.
(5) HUNC DUCEM AC MODERATOREM TEMPORUM SOLEM: Adscrībāmus locum Plīniī ex cap.6. lib.2. quō hunc prīncipem ac moderātōrem lūminum reliquōrum, mentem ac temperātiōnem mundī eximiē collaudāvit. Eōrum (sīderum errantium) medius sōl fertur, amplissimā māgnitūdine ac potestāte: nec tempōrum modo terrārumque, sed sīderum etiam ipsōrum, caelīque rector. Hunc mundī esse tōtīus animum, ac plānius mentem: hunc prīncipāle nātūrae regīmen, ac nūmen crēdere decet opera eius aestimantēs. Hīs lūcem rēbus ministrat, aufertque tenebrās: hīc reliqua sīdera occultat: hīc vīcēs tempōrum, annumque semper renāscentem ex ūsū nātūrae temperat: hīc coelī trīstitiam discutit, atque etiam hūmānī nūbila animī serēnat: hīc suum lūmen caeterīs quoque sīderibus foenerat, praeclārus, eximius, omnia intuēns, omnia etiam exaudiēns, ut prīncipī litterārum Homērō placuisse in ūnō eō videō. Arnob. lib. Sīderum sōl prīnceps, cuius omnia lūce vestiuntur atque animantur, fōns rērum, sātor saeculōrum ac tempōrum. Vide multa apud Macrob. cap. 20. lib. 1. in som. Scīp.
(6) DICENDI SUNT VIVERE: Ōtiōsī ā dormientibus atque adeō ā mortuīs perparum differunt. Quī autem vērē, et ūtiliter sint occupātī, atque idcircō etiam vērē vigilantēs vīventēsque, ostendit Seneca dē brevit. vītae cap. 14. in extrēmō, et sequentī.
(7) HOMINE LITERIS TINCTO, ATQUE ADEO INFECTO: Cīc. 2. dē Ōrat. Sit enim mihi tīnctus litterīs, audierit aliquid, lēgerit, ista ipsa praecēpta accēperit, etc. ubi Būdaeus Commentar. linguae Graecae, arbitrātur Tullium exprimere voluisse δευσοποιὸν, quod valet bene tīnctus, seu imbūtus, ita ut dēlērī tīnctūra, aut eluī nōn, possit. Ac dē purpurā propriē, dē aliīs omnibus quae colōrem habent metaphorā dīcī affīrmat Suidās. Victor. lib. 10. cap. 18. aliter sentit, Cicerōnem in prōmptā, summāque tantum cute aspersum ac colōrātum sīgnificāsse: id dēclārārī verbīs sequentibus, lēgerit aliquid, audierit etc. lege reliqua apud eundem.
(8) A SEMETIPSO IN REBUS ADVERSIS: Hoc fēcērunt, quī in hōc ipsō diālogō nōminantur Cicerō et aliī. Et testātur id dē sē plūribus locīs Cicerō, sibi litterās suās esse in rēbus incommodīs levāmentō ac solātiō. Quod sī āvarō in adversā quāpiam fortūnā dulcis est pecūnia in arcā recondita, ambitiōsō suus honor, voluptāriō sua Venus: cūr sapientem nōn dēlectet sua sapientia?
(9) SESE PER LITERAS: Epist. 9. libr. 12. ad Attic. ipse mē per litterās cōnsōlātus sum, quem librum ad tē mittam. In Brūtō, hanc scientiam Varrō plūribus, et illūstriōribus litterīs explicāvit, In eōdem librum Atticī, quem, dīcit sibi solātiō fuisse, vocat litterās. Omnīnō vōx litterae, frequenter Cīc. librōs, ōrātiōnēs et monumenta sīgnificat.
(10) SUAVISSIMISQUE ALLOCUTIONIBUS: Alloquī quempiam dīcēbātur, quī ad eum, moerentem accēdēbat, verbīsque dolōrem illius minuēbat, ut Graecīs παραμυθεῖσθαι et παρηγοπεῖν. Varrō libr. 6, dē ling. latīn. Hinc allocūtum īre mulierēs aiunt, cum eunt ad aliquam locūtum cōnsōlandī caussā. Sīc allocūtiō prō cōnsōlātiōne, ut παραμυθία, παρηγορία. In quam nōtiōnem coepit hoc verbum Suētōn. in Tiberiō. cap. 23. Catull.
Quem tū, quod minimum facillimumque est,
Quā solātus es allocūtiōne?
Seneca Troade. Aliōs parentēs alloquī in lūctū decet. Tibi grātūlandum est. Sīc alloquium παραμύθιον. Hōrat. Illic omne malum vīnō cantūque levātō Dēfōrmis aegrīmōniae Dulcibus alloquiīs. Victor. lib. 8. cap. 23. Mūret. lib. 2. cap. 4.
(11) IN EXILIO OVIDIUS: Sīc ipsēmet dē sē ac studiō suō Trīst. 4. ēlog. 1. Scrībit item Plūtarch. in cōnsōlat. ad Apollōn. dē Antimachō poētā. Cui cum mortua esset uxor Lȳdē, quam eximiē dīligēbat, ēlegiam, quā sēmet cōnsōlārētur composuit, quam Lȳdēn nōmināvit, ēnumerātīsque hērōicīs calamitātibus et infōrtūniīs, malīs aliēnīs aegrītūdinem sibi minuit.
(12) UT NEC OCULI, NEC AURES: Cicer. 5. dē fīnibus. Quid vērō, quī ingenuīs studiīs atque artibus dēlectantur, nōnne vidēmus eōs nec valētūdinis, nec reī familiāris habēre ratiōnem? Omniaque perpetī, ipsā cognitiōne et scientiā captōs? Et cum māximīs cūrīs et labōribus compēnsāre eam quam ex discendō capiunt, voluptātem? Lege tōtam pāginam, multīs enim ostenditur, quōmodō ad sēsē tōtōs convertat hominēs, et mīrābiliter pāscat scientiārum iūcunditās.
(13) PLATO ET PYTHAGORAS IN AEGYPTUM: Dē Philosophōrum peregrīnātiōnibus Cicer. lib. 5. dē fīnib. in hunc modum: Cūr Platō Aegyptum peragrāvit, ut ā sacerdōtibus barbarīs numerōs et caelestia acciperet? Cūr post Sōcratem ad Architam? Cūr ad caeterōs Pȳthagoreōs, Echecratem Timaeum, Acriōnem Locōs, ut cum Sōcratem expressīsset, adiungeret Pȳthagōream disciplīnam, eaque quae Sōcratēs repudiābat addisceret? Cūr ipse Pȳthagōrās et Aegyptum lūstrāvit, et Persārum magōs adiit? Cūr tantās regiōnēs barbarōrum pedibus obiit, tot maria trānsmīsit? Cūr eadem Dēmocritus, etc. In eōdem. Quid dē Pȳthagōrā? Quid dē Platōne aut Dēmocritō loquar ā quibus propter discendī cupiditātem ultimās terrās vidēmus esse peragrātās?