Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Secundum

Acadēmiae

Persōnae:
Pancrātius, Torquātus
Pancrātius
Quod precātus sum ā Deō, et ā parentibus saepe multumque contendī, ut ā triviālī gymnasiō remōtum mē in aliquam Acadēmiam, et in hanc potissimum, tanquam ad mercātūram ērudītiōnum virtūtumque clārissimārum amandārent, eius mē compotem aliquandō factum in sinū gaudeō. Cōnfīdō inānem mē neutiquam reditūrum, dēdecōrantem Praeceptōrēs meōs, et moestitudine lūctūque complēntem parentēs, quī suae dignitātis spem in mē collocāvērunt, statuuntque ipsōrum mē urgentī iam senectūtī multa solātia datūrum esse.
Torquātus
Quīn praestitūrus sīs, quae indolem tuam ēgregiam condecent, et quae parentēs ambō exspectant, nōn mihi datur ūlla dubitātiō. Argūmentum vērō gaudendī idōneum et iūstum. Etenim etsī quis Cicerōne ēloquentior, Aristotele doctior ēvāserit, idque vel domesticīs ūsus Praeceptōribus, vel in istīs scholīs, (quibus quoniam in triviīs, hoc est, passim aperiuntur, triviālibus vulgō nōmen est) nunquam glōriā circumfluet, nisi eum in alicuius Acadēmiae lūce versātum cōnstiterit. Opīnantur enim hominēs, ibi paene sōlum (prōclīvius quidem certē) ad solidae perfectaeque sapientiae dīvitiās pervenīrī, ubi Doctōrēs et multī, et optimārum artium studiīs polītissimī ex Rēgum et Prīncipum aerāriō stīpendiīs līberālissimīs aluntur, et exercitātiōnēs disputātiōnum, repetītiōnum, scrīptiōnum, sermōnis item Latīnī et Graecī, dīversārum tractātiō disciplīnārum, aemulātiō inter adulēscentēs eandem scientiam excolentēs (quod ad prōgressum vehementer condūcit) māximē vigent.
Pancrātius
Sīc arbitror: cum hoc ipsum animadverterent Prīncipēs, et praetereā sēcum attentē reputārent, quantum interesset Rēīpūb. vel potius ūniversī orbis terrārum, quam plūrimōs vīvere abundantī doctrīnā hominēs, in suīs prōvinciīs atque rēgnīs Acadēmiās, tanquam pūblicās et commūnēs dīvīnae hūmānaeque sapientiae officīnās idcircō īnstituere voluisse.
Torquātus
Īdem ego sentiō prōrsus, et sentiam. Quis autem est, in quō aliquod probitātis lūmen ēlūceat, quī tantopere ā māiōrum curriculō dēflexum esse dolenter nōn ferat, et nunc in istīs sacrāriīs atque templīs religiōnum, virtūtum, scientiārumque tam multōs cernī ōtiōsōs, tam multōs inertēs, pōculīs, impūrae libīdinī, caeterīsque crīminibus, et voluptātī immersōs?
Pancrātius
Saepe interfuī querēlīs gravium virōrum, istam rērum conversiōnem dēplōrantium. Quāre initiō affirmābam, efferrī mē laetiti ā, quod hūc essem missus: haec sīquidem Acadēmia praeclāram sibi fāmam longē lātēque cōnfēcit: et ā mōrum pietātisque disciplīnā celēbrātur: ad quam proinde, quī fīliīs suīs bene cupiunt, eōsque Chrīstiānīs īnstitūtīs fōrmārī dēsīderant, eōsdem trānsmittere solent.
Torquātus
Sī istī commendandī sunt, utī sunt: male merentur dē līberīs, quī eōs mittunt, ubi Catholicae vēritātī nefārium atque impium bellum indīcitur: ubi, ut litterās percipiant, pietāte quidem nūllā excoluntur, et quam attulērunt Catholicam religiōnem, aegrē tuentur, facillimēque prāvissimārum ac lētālium opīniōnum commentīs ad exitium praecipitantur.
Pancrātius
Ipsī viderint quid Deō ratiōnem repōscentī respondeant: praesertim quandō Orthodoxae in Germāniā Acadēmiae nōn dēsunt. Porrō mē frequenter cupīdō incessit, eiusmodī librum volūtandī, in quō dē Acadēmiīs agerētur: sī in tālem incideris, monē mē, quō eum vel emam, vel ad tempus ā tē mūtuum sūmam, et ita diūturnam hanc sitim meam restinguere queam: hoc tē vehementer etiam atque etiam rogō.
Torquātus
Invēnistī quod quaeris.
Pancrātius
Euax, invēnī! Sequere mē in bibliothēcium meum, ibi mōnstrābō, et commodābō etiam quod optās.
Pancrātius
Ō fortūnātum hunc diem. Haben' tū illum librum?
Torquātus
Librōs dīc: nam duo sunt.
Pancrātius
Cuius auctōris, et quālēs?
Torquātus
Iācōbī Mīdendorpiī Iūrēcōnsultī, nōn indoctī hominis, multaeque lēctiōnis.
Pancrātius
Quid alter differt ab alterō?
Torquātus
Prīmus continet celēbriōrēs Acadēmiās orbis terrārum, īnstitūtiōnēs, incrēmenta, interitūs, prōgressūs, et plūrima dēnique, quae in Acadēmiīs fierī observārīque cōnsuēvērunt. Alter historiam Acadēmiārum orbis Chrīstiānī, et ingenuīs līberāliterque ēducātīs adulēscentibus dignam sānē ērudītiōnem complectitur.
Pancrātius
Beāstī. Eāmus ad tē.
Torquātus
Eāmus.
Pancrātius
Māiōre operā ad eōsdem legendōs mē dēdam: sīc stat sententia.
(1) Optāre dēbent adulēscentēs in Acadēmiās mittī, sed ad discendum, nōn ad lūdendum, noctuque obambulandum: ad disciplīnam, nōn ad licentiam. Nōn est laudābile in multīs et illūstribus Acadēmiīs fuisse: sed vel in ūnā bene prōfēcisse, hoc praedicātiōne dignum est. At nunc inveniuntur, quī nūllā rē meliōrēs, sed tantummodo sēniōrēs ibidem fiunt. Spērō dēplōrātiōnem nostram in dialogō, et querēlam dē Acadēmiārum corruptēlīs cordātīs virīs nōn improbātum īrī. Et quoniam mihi pulchrum est vīsum, studiōsōs cognōscere rēs Acadēmicās, indicāvī auctōrem quī dīstīnctē, copiōsē et ērudītē hoc argūmentum pertractāvit.