Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Quīntum

Āctiō Latīnitātis

Persōnae:
LATINITAS accūsātrīx, MARCUS TULLIUS CICERO disceptātor, sīve quaesītor, MIXOBARBARUS reus
LATINITAS
(1)Etsī rēs nova, atque ante hoc tempus nē fandō quidem audīta vidētur, (2)fīliam ad parentis tribūnal citātō reō āctiōnem intendere: quia tamen in caussā Rōmānī sermōnis tot saeculōrum memoriā apud ūniversās gentēs summam dēcernendī potestātem tibi concēdere, tuum iūdicium exquīrere et amplectī tanquam caelestia respōnsa omnēs cōnsuēvērunt, vīsum est faciendum, chārissime pater, ut ego in hāc calamitōsā afflīctāque fortūnā meā tē quoque iūdicem mihi dēligerem, cuius integritāte, prūdentiā, aequitāte istīus contumēliīs atque iniūriīs, quibus mē onerāre in diēs singulōs nōn dēsistit, fīnem impositum, vēritātemque ab eōdem nimium diū dēbilitātam et exagitātam, vindicātum īrī māgna spēs mē tenet.
MIXOBARBARUS
Contrā adversāriam grātiōsissimam, et fācundissimam lītem mihi perōrandam sciō. Atque ut hoc sciō, sīc illud minimē nesciō, in hāc summā esse quae in mē nē mediocria quidem inveniuntur. Veruntamen tē M. Tullī sōlitūdinī atque inopiae meae auxilium lātūrum, utī virum iūstum condecet, quālis tū semper habitus es, et habērī voluistī, tuamque virtūtem et gravitātem solātiō mihi futūram cōnfīdō.
CICERO
(3)Quanquam nihil dedit nātūra dulcius, quam suōs cuique līberōs, mihique meī tum propter indulgentiam meam, tum propter excellēns ipsōrum ingenium sunt vītā meā cāriōrēs, nihilō minus fideī et iūstitiae, quās saepe in aliīs iūdicibus laudāvī, nihil antepōnam. Habēbō in cōnsiliō lēgem, fidem, religiōnem, aequitātem: libīdinem, invidiam, metum, cupiditātēs omnēs amovēbō: māximī aestimābō cōnscientiam mentis meae, quam ā Diīs immortālibus accēpī, quae ā mē dīvellī nōn potest. Quod sī tua fuerit secundum vēritātem et aequa dēfēnsiō, lītem secundum tē dabō, tē absolvam, haec caussa cadet, hanc condemnābō: sīn minus, tū cadēs, neque sine tuō māgnō malō. An aliquid dēsīderās praetereā?
MIXOBARBARUS
(4)Quī possim?
CICERO
Quid contrōversiae inter vōs extitit?
LATINITAS
Mixobarbarus, pater, congressiōnibus hominum quō iūre quāque iniūriā mē prohibet, et ā conloquūtiōnibus exclūdit ac repellit, tantumque domī in mūsaeō, librīs circumfūsam, ut aliquam sellulāriam mulierem mānsitāre vult, et tum dēmum dīsertam atque ēlegantem, et accūrātam esse, cum ipse mihi calamum in manum ad epistolam, ōrātiōnem, seu quidpiam aliud cōnscrībendum dedit.
CICERO
Ut nihil obscūritātis relinquātur, volō dīlūcidius et ūberius rem explānārī.
LATINITAS
Licet. Hoc dīcō. Sēmidoctus iste negat et pernegat, in conventū, seu in mūtuīs sermōnibus cōgitātē, pūrē ac bene latīnē loquendum esse, idque cum gregālibus suīs vituperābile dūcit: barbarē et inquinātē loquendī licentiam et ipse sibi audācissimē vendicāvit, et aliīs etiam prōiectissimē largītus est. En quantōs sibi spīritūs, quantam arrogantiam sūmpsit? Quod sī hodiē tersius, līmātius, cūrāque adhibitā apud tē disseruerit, calliditātī eius assīgnātō: nōvit enim fraudulentus iste religiōsissimās, et māximē terētēs ac dēlicātās aurēs tuās ōrātiōnibus sordidīs, flūctuantibus, asperīs ac salebrōsīs vehementer inīmīcās, et īnfēnsās. Sī quid compōnat aliquis, nōn vetat quīn ego cōnsiliāria, magistra et ēmendātrīx accersar, tōtamque scrīptiōnem prō arbitriō moderer, et ut Lydius lapis explōrem.
CICERO
Tetrum facinus dē tē praedicat puella. Ehodum bone vir, quid ais? Expedī tē hoc crīmine.
MIXOBARBARUS
Negāre nōlō mē istuc facere, quod autumāvit. Ast ego huic īnstitūtō caput, dux et auctor nōn sum: in aliōrum vestīgiīs pedem pōnō.
CICERO
Quī sunt illī?
MIXOBARBARUS
Doctī virī.
CICERO
Necessārium fore exīstimō, ut mōmenta ratiōnum tuārum ante in medium prōferantur, quam ulterius prōgrediātur Latīnitās. Id sī tū ipse per tē agere vīs, age: sīn autem, ipsa prōferet, tēque refūtāre īnsistet.
MIXOBARBARUS
Nēmō mē magis quam egomet intellegō, et sibi quisque est fīdēlissimus. Nōn abūtar autem patientiā tuā M. Tullī: dīcam breviter.
CICERO
Cēnseō.
MIXOBARBARUS
Ūnum hoc tē rogō, ut mē benignē amīcēque audiās, et efficiās, ut neque amor, quō fīliam tuam, utpote sanguinem et genus tuum prōsequeris, mihi nocuisse, neque eiusdem ēloquetia (cuius ut Gracchī Cornēliam mātrem, sīc ipsa tē patrem suum auctōrem atque magistrum habet) mē dīcentem impedīvisse videātur: quōrum hoc vereor sānē, illud pertimēscō.
CICERO
Dēpōne timōrem, et loquere quam līberrimē. Bonī iūdicis est semper vērum in caussīs sequī: id mē, nōn aliud factūrum hodiē certus estō.
MIXOBARBARUS
Animadvertī ab ērūdītīs quibusdam castīgārī eōs, quī, cum libenter latīnum sermōnem congredientēs ūsūrpent, eundem nitidum, polītum, flōridum ac venustum adhibēre prō dēliciīs habent: quoniam ferē contingit, ut quī accūrātiōnem, et dīligentiam ad sermōnem conloquiumque cōnferendam putant, minus līterātē scrībant: sīquidem necesse est, dum illārum rērum, quae ad splendidē loquendum valent, iūcunditāte rapiuntur, in alterō imperfectiōrēs maneant. Quis enim rēs duās parī sēdulitāte, similīque studiō tractāverit? Proinde et illī affīrmant, et ego assentior, nēminem adhūc sē ērūdītē scrībentem cognōvisse, cui prōmptum fuerit perbene latīnē, ōrnātēque loquī. Haud īnficiāmur laudī dandum ēlegantius loquī, et quasi quāsdam ōrātiōnis ostentāre dīvitiās: at dum nōs huic reī tōtōs impendimus, praeclārissimās artēs, quās cōnsectārī oportēbat neglegimus. Quod sī ex bene loquendō orīrētur bene scrībendī facultās, permittenda sermōnis dīligentia atque sollicitūdō vidērētur: hoc autem nōn sit: dē aliīs enim rēbus loquimur, dē aliīs scrībimus. Loquimur dē familiāribus, domesticīs, novīs, quotīdiē nāscentibus: scrībimus dē locīs commūnibus, dē Deō, dē homine, dē virtūte, dē vitiō, dē Rēpūb. dē pāce, dē bellō, aliīsque huiuscemodī, ubi dē nūgīs anteā quantumvīs commodē, apparātēque locūtum esse, quās tandem opportūnitātēs habēbit? Addere possum exempla Mānūtiōrum, Sigōniōrum, Būdaeōrum, quī, cum omnis latīnitātis essent scientissimī, rārō tamen, et perpaucīs, et cōāctī latīnā linguā locūtī perhibentur: malēbat enim iste Gallicē, illī Ītalicē cōgitātiōnēs suās efferre. Quī dē scrīptiōnis laude nōn cōgitant, illīs omnī ope cōnātūque ēnītendum cēnsēmus, ut quam polītissimē rēs omnēs ēloquantur. Haec ut brevissimē et apertissimē potuī ad īnstitūtum meum ab istīus calumniā tuendum, ita disseruī.
CICERO
(6)Ūnam aurem huic dedī fīlia, alteram tibi servāvī. Hīc ratiōnem factī suī reddidit prō vīribus: tuum est dicta refellere et coārguere: meum iūstam prōnūntiāre sententiam.
LATINITAS
Nisi tēipsum ignōrās pater, nisi ā tēmetipsō longissimē discessistī, nōn potes huius ūllō modō probāre ineptiās.
MIXOBARBARUS
Obvium est maledīcere: nisi temperās, repōnam tibi pār.
LATINITAS
Obmūtēscēs: īnfāns enim es, nisi cum scrībis.
MIXOBARBARUS
Fuerimne īnfāns in hāc dēfēnsiōne meā, parēns tuus iūdicābit: et ut sim indisertus, īra faciet dīsertissimum.
CICERO
Tollantur iūrgia, certētur argūmentīs: dīc caussam tuam fīlia.
LATINITAS
Rūdem, omnisque animadversiōnis expertem ōrātiōnem in congressibus adhibendam statuit Mixobarbarus: ego vērō exquīsītam atque dīligentem. Ille idcircō hanc tuētur sententiam, quod ita melius et polītius scrībitur. Rīdēte quidquid est cachinnōrum: rīdēret sī vīveret, et falsitātem opīniōnis huius audīret etiam ille, quem semel tantum in vītā rīsisse scrīpsit Lūcīlius. An illud huic erit impedīmentō? Immō adiūmentō praecipuō. Quemadmodum enim ad praelium capessendum parātiōrēs sumus, et arma tractāmus longē scientius, sī in umbrātīlibus pugnīs nōs prius exercuerīmus: sīc prōrsus ā cōnsuētūdine et exercitātiōne praeclārae locūtiōnis ad scrīptūrae concinnitātem, et lautitiam īnstrūctiōrēs accēdimus. Fuērunt item et sunt etiamnum, quī cum in utrōque excellant, possintque cum optimē loquī, tum bellissimē scrībere, ex illō ad hoc, et vicissim ex hōc ad illud sē prōfēcisse testificantur. Iam vērō quid ūnus et alter dē numerō litterātōrum aliquandō ēgerit, id quasi ab aliquō Deō factum sit, tantum habēre admīrātiōnis, tantum valēre ad exemplum minimē dēbet: potius quid ab ūniversīs latīnae linguae candidātīs fierī possit ac deceat cōnsīderandum est. Quod sī meditātus, nec indīligēns sermō nihil ad fēstīvē scrībendum prōdest, quaerō sitne prōfutūrus inquinātus, omnī cūrā vacuus, īnsulsus et incomptus: et an ideō quispiam in scrīptiōne nitēscat, quia sit in quotīdiānā locūtiōne barbarus ac lūtulentus? multō opīnor minus. Attende paulisper, mī pater, incōnsīderātissimam vōcem cuiusdam dē istōrum colluviē: Nūlla praelēctiō mihi tantī est, inquit, ut cōgitātiōnis illī aliquid velim tribuere, id namque mē ā scopō meō āverteret. Ea sōlum prōferō, quae prīmum occurrunt, quae exercitātiō longa mihi comparāvit. Nōnne hoc est disciplīnārum professōrēs iubēre illōtīs manibus suggestum cōnscendere? Pergit: Et sī loquendum esset cum virīs summīs, etiam in coetū māximō, nē verbum quidem ūnum praemeditārer; tam libēns ineptē, quam aptē sententiam exprīmerem. Satis īnsipienter haec: sed extrēma parum animō valentem, ac dēlīrum videntur arguere. Quod sī rēs māiōrem cūram postulāret, tālem rem, tālem coetum, velutī pestem fugerem, ac stylī amōrem continerem in pectore. Quis sē huic ērudiendum trādat, nisi quī aequē dēsipiat? Num hīc ē squillā rosam, et nōn potius ē malō corvō malum ōvum exspectābimus? Cēterum illud nēquāquam negābō, prōmptā et expedītā bene loquendī facultāte haud multōs praestāre: neque ūllā aut ingeniī bonitāte, aut memoriae excellentiā, aut studiōrum contentiōne, aut ūsū fierī posse, ut tam docta, venusta, līmātaque sit extemporālis ōrātiō, quam quiēta, negōtiīs carēns, multāque cum commentātiōne scrīptūra. Plēniōra, mātūriōra, ūberiōra, ēlabōrātiōra sunt, quae chartīs mandāmus, quam quae profāmur. Cōgitātiō enim quodammodo alit, fōrmat, excolit, auget stylum: quem quidem tū, amantissime pater, latīnitātis suprēmus architectus nōn semel commendāstī. Quamobrem sī cui utraque facultās contigit, tametsī nōn aequaliter, gaudeat in sinū. Et ille sibi nihilōminus plaudat, quī cum loquī perbene ac scītē nōn possit, scrībendī commoditāte praestat, commūneque multōrum malum singulārī paucōrum bonō compēnsat. Quod asserēbās, accidere, ut quī accūrātē loquerentur, parum ērūdītē scrīberent, caussam ego cūr ita sentiās nūllam videō: ut neque eōrum quae deinceps in tuā ōrātiōne sequuntur. Nōn enim necesse est, ut sī in hoc sīs industriūs, in alterō sēgnis ēvādās. Et quisnam, quaesō, cum libenter et cum voluptāte loquātur pūrē ac venustē, scrībendō velit amplectī barbariem, scabritiem atque sordēs? aut quis ingenium nactus cum sit ad illud, in hoc ingeniō dēficiētur? Neque sunt istae duae rēs dīversae, latīnē loquī ac scrībere, sed ūna: nisi quod in scrīptiōnem plūs operae cūraeque cōnsūmitur, quae etiam est sermōne perfectior: quam sī bene loquī impedit, quod tū incōnsultē fābulāris, ergō aut male loquī adiuvābit, quō nihil stultius: aut certē loquī ad scrībendum nōn condūcet, quod etiam est rīdiculum. Praetereā artēs laudandae nōn neglegūntur: quīn hoc ipsō, dum perfectē loquendī scrībendīque affectātur glōria, quae sine multīs rēbus et artibus nōn comparātur, praeclārē discuntur: iīdemque doctissimī quī latīnissimī semper adhūc inventī sunt. Quod addēbās, nōn iīsdem dē rēbus nōs loquī et scrībere: ut ita sit, quanquam ita nōn est omnīnō: saltem nūllum scrīptiōnī impedīmentum sermō obīiciet. Deinde interrogābō istōs: tū inprīmis, mī pater, Virgilius, Terentius, Plautus, an iīsdem dē rēbus loquāminī, dē quibus nōs scrībimus. Minimē inquiunt. Et tamen ā vōbīs dīsertissimē atque polītissimē nōs loquī ac scrībere discimus. Mānūtium et aliōs nōn idcircō tacuisse arbitror, nē fierent in scrībendō inopēs, āridī, exsanguēs: sed quia suīs in cīvitātibus ūsum latīnē loquendī nūllum vidēbant: et cum meram ac pūram putam latīnitātem exprōmere vellent, timēbant nē apud sēmīlatīnōs in arrogantiae suspīciōnem caderent: aut forte ūsū latīnē loquendī carēbant, nec magis inductiōne animī, quam necessitāte faciēbant, quod fēcisse praedicantur. Quod sī ad scrīptiōnem quidquam prōdest obmūtēscere et ēlinguem fierī: tū pater, Quintīliānus, aliīque dīcendī doctōrēs hoc in praeceptīs nōn omīsissētis: nūllum autem verbum aliquandō invēnī. Haec sunt quae adversus hoc impūrum et illōtum sodalitium dīcenda habuī. Nunc nōlī, pater, (7)comperendināre: dā huic trīstem, mihi salūtārem litteram.
CICERO
Invītus faciō ut quemquam damnem: at vēritās mē cōgit prō Latīnitāte iūdicium dare. Errās Mixobarbare. Quod sī in hoc tam perniciōsō errōre persevērāre, eum ratiōnibus dēfendere, sectam tuam inter studiōsōs litterārum prōpāgāre perrēxeris, et mē gravem adversārium atque inīmīcum perpetuum es habitūrus, et aut vinculīs et carceris mandāberis quoad vīvēs: aut ad Scythās exulātum proficīscere.
LATINITAS
Dignum factīs exitium: iam satis est mihi, fīat quaesō.
MIXOBARBARUS
Rēs mihi ēgēre dēlīberātiōne vidētur: post trīduum renūntiābō quid dēcrēverim.
CICERO
Concēdāmus illī trīduum.
LATINITAS
Concēdāmus. Quid mē aspectās stolidē? Quid nunc vīs tibi?
(1) Nē fandō quidem audīta: In perpessiōne positum gerundium. Plaut. Amphit. Quae neque fierī possunt, neque fandō unquam accēpit quisquam. Cic. prō Quinct. Nōn dēnique ūlla unquam intercessit postulātiō, mittō aequa: vērum ante hoc tempus nē fandō quidem audīta. Et 1. dē nat. Deōr. Nē fandō quidem auditum est, crocodīlum, aut ibim, aut fēlem violātam ab Aegyptiō, Virgil.2. Aeneid. Fandō aliquid sī forte tuās pervēnit ad aurēs. Tālia sunt apud eundem, cantandō, videndō, eclog.8. Frīgidus in prātīs cantandō rumpitur anguis, et Georg.3. Carpit enim vīrēs paulātim ūritque videndō Fēmina.
(2) Fīliam ad parentis tribūnal: Enumerantur fēminae 3. quae caussās ēgērunt ā Valeriō lib.8. cap.3. In iīs Hortēnsia, Q. Hortēnsiī fīlia, dē quā etiam Quintil. lib.1. cap.1. eius ōrātiōnem apud Triumvirōs habitam legī nōn tantum in sexūs honōrem.
(3) Quanquam nihil dedit nātūra: Ōrāt. post red. ad Quirītēs. Ad Att. epist.2. lib.7. Fīliola tua tē dēlectārī laetor, et probārī tibi σοργὴν φυσικὴν esse πρὸς τὰ τέκνα Etenim sī haec nōn est, nūlla potest hominī esse ad hominem nātūrae adiūnctiō: quā sublātā, vītae societās tollitur.
(4) Sine tuō māgnō malō: Veterēs cum minārentur, aut sīgnificārent, quod quis dīceret, aut faceret impūne nōn habitūrum, malō id eius futūrum aiēbant, et ferē hāc fōrmulā: malō tuō. Vide Iānī Guilelmī Quaest. in Asīn. Plautī.
(5) Ut Gracchī, Cornēliam mātrem: Cornēlia Scīpiōnis Āfricānī māiōris fīliae mātrimōnium tenuit Tib. Semprōniī Gracchī, cui genuit līberōs duodecim, eōsque tantī fēcit, ut illōrum caussā Ptolemaeī Rēgis nūptiās repudiāret. Cicerō in Brūt. Fuit Gracchus dīligentiā Cornēliae mātris ā puerō doctus. In eōdem lib. īnfrā: Lēgimus epistolās Cornēliae mātris Gracchōrum. Appāret fīliōs nōn tam in gremiō ēducātōs, quam in sermōne mātris. Quintil. lib.1. cap.1. Gracchōrum ēloquentiae multum contulisse accēpimus Cornēliam mātrem, cuius doctissimus sermō in posterōs quoque est epistolīs trāditus. Et Laeliī fīliae reddidisse in loquendō paternam ēloquentiam dīcitur. Eurydīcē Īllyria ut fīliōs docēre posset, prōvecta iam aetāte disciplīnīs animum studiumque applicuit. Plutarch. dē lib. ēducand. in extrēmō. Aristippī quoque Sōcraticī fīliae, Aristippum fīlium optimīs artibus, ac disciplīnīs, et Philosophiā īnstituit, ut eum sē et avō dignum efficeres. Themist. ōrāt.1.
(6) Ūnam aurem huic dedī: Trāditum est memoriae, Alexandrum Magnum cum forte accūsātōrem audīret, manū admōtā alteram aurem occlūsisse. Interrogātum cūr id faceret, respondisse: Quoniam hanc servāre mē dēfēnsōrī oportet. Utraque pars igitur in contrōversiīs et lītibus audienda, quantumcunque mānifestum et ēvidēns appāreat, quod altera dīcit. Seneca.
Quī statuit aliquid parte inaudītā alterā,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(7) Comperendināre: Quid sit comperendinātiō, et quid ab ampliātiōne distet, Tūrneb. lib.1. cap.3.