Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum Prīmum

Mūnditia Librōrum

Persōnae:
Amantius, Mansuētus
Amantius
Sī incumbere in librōs, est cubitō suprā eōs dēpositō nītī, haud meminī vidēre, quī magis incumbat tē ūnō, quī Emmānuēlem et aliōs codicēs tuōs prope iam incumbendō contrīvistī.
Mansuētus
Assiduitās hoc intertrīmentum attulit, nōn cubitus.
Amantius
Quid ista assiduitās in meō cūr nōn sīc appāret? Praetereā, quam sunt commaculātī intus et forīs tuī? Quam habent ōrās pāginārum īnfimās et summās intrōrsus flexās? Quās auriculās asīnōrum solēmus vocāre. Itane est ut loquor?
Mansuētus
Tū aliquod artifīcium callēs ut vidētur, mihi adhūc ignōtum: quod ubi didicerō, habēbō librōs mundīōrēs, minusque trītōs.
Amantius
Nūllum teneō artifīcium, ōmitte iocātiōnēs: mūnditiam librōrum perinde ut corporis tōtīus amō et complector.
Mansuētus
Quid tam mē miseret librōrum meōrum? Quid tam mīrum in modum sollicitus es? Brevī novōs emam.
Amantius
Sī sānus es mentis, quāre māvīs prōdigere pecūniam, quam dēpōnere rūsticitātem et neglegentiam?
Mansuētus
Eho, tū ut mihi rūsticitātem in probrī locō obīiciās?
Amantius
Nōn enim est urbāna ēlegantia: hoc quamvīs inīquō iūdice probāverim.
Mansuētus
Quid tibi mēcum est negōtiī? Cūrā tuōs.
Amantius
Id ego agō: veruntamen ōdī male sordēs istās in aliīs quoque. Phuy, quam habēs item digitōs ātrāmentō foedātōs, et ōs similiter dēnigrātum: ut nōn iniūriā suspicētur aliquis, tē ātrāmentum bibere solitum. Cūr nōn cavēs? Cūr nōn aquā pūrgās?
Mansuētus
Indicia et vestīgia sunt haec dīligentiae māgnae et labōris.
Amantius
Pigritiae māgnae et torpōris: oportēbat aliōquī dīligentēs fierī immundōs atque sordidōs.
Mansuētus
Dēsine mihi exhibēre molestiam, sī sapīs.
Amantius
Tractā librōs hūmānius, aut dīcam tibi diem. Scīs Magistrum in huiusmodī peccāta aequē, ut in discendī sōcordiam ācrem sē praebēre vindicem.
Mansuētus
Crīmine vacāre dēbet, quī in alterum parātus est dīcere.
Amantius
Quid istuc?
Mansuētus
Nōn deerit unde tibi parem mēnsūram remetiar.
Amantius
Minae istae nihil sunt nisi minae. Valē sordide.
Mansuētus
Valē nītiūscule.
(1) Nōn placent quī nimis diū nimis mundōs ac nītentēs habent librōs suōs: id enim argūmentum est, parum saepe ac multum ab eīs lectitārī librōs. Quid sī fieret, contererentur etiam, nē dum ut mūnditiam suam perderent. Nec tamen sī ēgregiē intus forīsque, et spurcissimē contāmināti sunt, statim est colligendum, id ex frequentiūsū et ēvolūtiōne accidisse, et quod est puerōrum vitium, id etiam gravibus virīs tribuere: nihil posse sine sordibus diū cōnservāre. Laudandī praetereā nōn sunt quīdam, quī quamvīs iīs nōn ūtantur, aut mēnse tōtō vix semel, noctēs tamen et diēs apertōs in scamnīs, in mēnsīs, in pluteīs iacēre, et pulveribus inquināri sinunt. Ūnusquisque artifex supellēctilis suae cūram dīligenter gerit, suaque īnstrūmenta, sī possit, recentia semper habēre velit: et studiōsus litterārum tam ēlegantia et pretiōsa īnstrūmenta, unde nōn ferreum aliquod, lapideum, lignēumve opus, sed ērudītiō comparātur, nihilī pendet?