Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octōgēsimum

Cupiditās Proficiendī

Persōnae:
Pelāgius, Sisīnnius
Pelāgius
Male est sodālī tuō Sisīnnī.
Sisīnnius
Male? Quī istuc, mī Pelāgī? Deum ōrō ut bene sit potius. Vērum ēnūntiā, cūr secus est quam volumus? Quid tibi malae reī ēvenit?
Pelāgius
Quoniam quod nātūrā et voluntāte faciō libentissimē, id facere quantum velim haud permittor.
Sisīnnius
Age, prōloquere, quid illud?
Pelāgius
Discere.
Sisīnnius
Quis mortālium praeclārōs cōnātūs tuōs, et incitātōs ad laudem impetūs retardat?
Pelāgius
Familia negōtiōsa, inquiēta, turbulenta.
Sisīnnius
Nōn habet pater tuus aliquod ultimīs conclāve in aedibus, quod tibi attribuat?
Pelāgius
Hyeme vix habet: domus enim nostra nōn est tam multīs conclāvibus et hypocaustīs: tum ligna stant magnō.
Sisīnnius
Experīmur nōs idem incommodum.
Pelāgius
Ergō in eōdem hypocaustō dīversantur servī, ancillae, īnfantēs: quōrum (1)incondītīs clāmōribus perturbātur animus, et ab ērūdītīs cōgitātiōnibus aliō avellitur atque abstrahitur.
Sisīnnius
Tuārum fortūnārum mē miseret. Nōn tē pater aliquō mittere dēlīberāvit extrā solum patrium?
Pelāgius
Annō futūrō, quod Deus prosperē evenīre iubeat, Dīlingam mittet: ibi in spē sum, mē quiēte optātā potītūrum.
Sisīnnius
Habēsne in manū caetera quae dēsīderās?
Pelāgius
Nūllō modō.
Sisīnnius
Cūr?
Pelāgius
Quod multō māne vetor surgere: timent enim, parentēs valētūdinī meae.
Sisīnnius
Quam māne cuperēs?
Pelāgius
Hōrā quārtā aestāte, quīntā hyeme.
Sisīnnius
Aetās imbēcilla nōn ferret. Et cūr tam mātūrē?
Pelāgius
Quod duās trēsve hōrās ante scholam possem repetere, ēdiscere, scrībere, legere: mātūtīnum quippe tempus percommodum est hīsce rēbus: nec mihi nōn audīta est vigilantia Dēmosthenīs, quī dolēre sē aiēbat, sī quandō opificum antelūcāna victus esset industriā.
Sisīnnius
Sufficit hōram impendere.
Pelāgius
Tibi quidem, adulēscentī ingeniōsō, et fīdēlī memoriā: at nōn eī quī hebetior et oblīviōsus sit.
Sisīnnius
Quīn mē anteīs utrōque.
Pelāgius
Ingenium ac memoriam creāre mihi nōn possum: dīligentiā velim cēdere nēminī.
Sisīnnius
Tantopere adāmāstī studia?
Pelāgius
Ut nihil ardentius in vītā. In hīsce omnem operam, cūram, industriam, cōgitātiōnem, mentem omnem fīxī et locāvī: sapientia quippe caelestēs immortālēsque dīvitiae.
Sisīnnius
Quotiēs nōn obiīstī lūdum tōtō annō?
Pelāgius
Nec ūnam hebdomadem Sisīnnī: hebdomadam autem? Nec ūnum diem: quid diem? Nec ūnicam hōram abfuisse mē tam certum sciō, quam mē tēcum modō congredī.
Sisīnnius
Rārum decus. Quotiēs caesus?
Pelāgius
Caesus? Nunquam.
Sisīnnius
Obiūrgātus?
Pelāgius
Nunquam.
Sisīnnius
Commendātus?
Pelāgius
Quod apud amīcum effarī liceat, saepissimē. Hoc ego stimulō nōn ad stultam arrogantiam, sed ad māiōrem industriam excitor: nec cōnsīderāre soleō, quam longē ā carceribus prōcesserim: sed quam procul adhūc ā mētīs absim.
Sisīnnius
Laudō: hoc virtūtis opus.
Pelāgius
Sī pedem alterum in sepulchrō habērem, adhūc discerem, ut ille dē sē praedicābat.
Sisīnnius
Frūstrā tē rogem, quō pactō tempus trānsmittās, cum tam īnflammātam doctrīnae cupiditātem in tē videam.
Pelāgius
Ut fatear vērum, lūdīs et ōtiō parum apud mē locī est.
Sisīnnius
Illūstrābis familiam tuam.
Pelāgius
Faxit Deus, quem ego praesidem et auspicem meārum litterārum in diēs singulōs piē sānctēque veneror, et caeleste ipsius auxilium certīs precātiōnibus flagitāre nōn dēsistō.
Sisīnnius
Accessī ad ignem tuum, Pelāgī, iam caleō plūs satis.
(1) Quōrum incondītīs clāmōribus: Seneca epist. 62. etiam negōtiōrum tractātiōne, sua studia cōgitātiōnēsque affīrmat minimē impedīrī, quod paucissimīs arbitrāmur esse concessum. Verba eius subscrībam. Vacō, mī Lūcīlī, vacō: et ubicunque sum, meus sum. Rēbus enim nōn mē trādō, sed commodō: nec cōnsector perdendī temporis caussās, et quōcunque cōnstitī locō, ibi cōgitātiōnēs meās tractō, et aliquid in animō salūtāre versō. Cum mē amīcīs dedī, nōn tamen, mihi abdūcō: nec cum illīs moror, cum quibus mē tempus aliquod congregāvit, aut caussa ex officiō nāta, sed cum optimō quōque sum,: ad illōs in quōcunque locō, in quōcunque saeculō fuerint, animum meum mittō. Audiāmus etiam Quintīliānum libr. 10. cap.3. Silentium, et sēcessus, et undique līber animus, ut sunt māximē optanda, ita nōn semper possunt contingere, ideōque nōn statim, sī quid obstrepet, abīciendī codicēs erant, et dēplōrandus diēs, vērum incommodīs repūgnandum, et hīc faciendus ūsus, ut omnia, quae impediunt, vincat intentiō. Quam sī tōtā mente in opus ipsum dīrexeris, nihil eōrum, quae oculīs vel auribus incursant, ad animum pervēniet, etc.