Paedalogia - Dialogus Vīcēsimus Tertius
Conradus et Aegidius dē ieiūniōrum ratiōne dissērunt.
Persōnae
Conradus, Aegidius
Conradus, Aegidius
Conradus
Māle sit istīs, nesciō quibus, quī tōtum paene annum ieiūniīs onerārunt.
Neque enim satis fuit eīs quadrāgintā diēs perpetuō Chrīstī ieiūniō esse
sacrōs, nisi īnsuper quārtā quāque annī parte aliquot diēs nōs
mācerāssent. Īnstat rūrsus septimāna per abstinentiam trānsigenda. Quod sī
mihi tantō apparātū prandium appōnerētur quantō illīs, quī ieiūnia haec
indūxērunt, nōn admodum gravātim eīs parerem; nunc cum vix tōtō annō semel
rugientem stomachum exsatiem, adhūc ieiūniīs vexor.
Aegidius
Quid ita stomachārīs, mī Conrāde, in sānctōs ecclēsiae patrēs? Quī haec
omnia bonō animō statuērunt nōn nōbīs, quī haec nec praestāre per aetātem
adigimur nec per inopiam possumus, sed suī similibus, hoc est dīvitibus
istīs et dēlicātis.
Conradus
Quī scīs haec?
Aegidius
Superiōrī annō ē quōdam contiōnātōre audīvī, quī dīvō Hierōnymō, quamquam
ācerrimō ieiūniōrum exāctōrī, displicēre aiēbat maximē in tenerīs
aetātibus longa et immoderāta ieiūnia. Nē, quemadmodum ipse scrīberet,
ante pedēs dēficiant, quam currere incipiant, quārē tantum ieiūniōrum
modum impōnendum, quantum ferre poterimus.
Conradus
Habeō grātiam dīvō Hierōnymō, quī pauperculīs nōbīs et impatienter
ēsurientibus patrōcinātur.