Paedalogia - Dialogus Vīcēsimus Quīntus
Brūtus et Petrucius dē novī annī ingressū loquuntur dēque missitandīs strēnulīs.
Persōnae
Brūtus, Petrucius
Brūtus, Petrucius
Brūtus
Faustum annum hunc novum et fēlīcem tibi precor, mī Petrucī.
Petrucius
Et ego, ut cum faenore tibi repōnam, nōn hunc sōlum, quī iam ingreditur,
sed omnia tōtīus vītae tempora beāta tibi optō.
Brūtus
Tametsī māllem strēnulam mihi potius darēs quam magnificam illam et
sollemnem imprecātiōnem.
Petrucius
At quās strēnās dare possit Petrucius, quī praeter pauculōs libellōs habet
plānē nihil?
Brūtus
Libellum quempiam darēs, quandō bellē quadrat, ut homō litterīs dēditus
litterārium quoque det mūnusculum.
Petrucius
Vērum hāc līberālitāte studiōrum meōrum iactūram facerem, quod nec ipse,
sī modo amīcus es, nōbīs suādēbis.
Brūtus
Iocābar tēcum et tē quid animī habērēs volēbam pertentāre, cum hās
cōnsuētūdinēs nec ipse magnifaciam, ut quī iam saepe audīverim eās nōbīs ē
gentīlitāte relictās. Cuius generis esse audiō, quod in quibusdam
Chrīstiānī orbis regiōnibus prīdiē fēriārum, quae tribūs magis sunt
sacrae, singulae domūs singulōs rēgēs creant; nam haec omnia ex ethnicōrum
sāturnālibus in haec usque tempora deīs flūxisse appāret.
Petrucius
Quia trium magōrum mentiōnem fēcistī, velim, sīcubi aut audierīs aut
lēgēris ipse, mihi expediās, prīmum, quid sibi velit: quod eōs dīvōs aliī
rēgēs, aliī magōs appellant, quod posterius ego dē sōlīs maleficīs et
praestigiātōribus dīcī putābam, nam utrumque, ut nōstī, in sacrīs canimus;
deinde, cūr hae fēriae graecō vocābulō ἐπιφάνια nuncupentur.
Brūtus
Dīcam, quae super hāc rē partim ex praeceptōre dictante, partim
contiōnātōre superiōrī annō excēpī. Prīncipiō magōrum appellātiōne
Chaldaeī nōn ut vulgus putat, praestigiātōrēs, sed virōs sapientēs
nuncupant et sēcrētōrum nātūrae cōnsciōs; quōrum professiō ā quibusdam
etiam Latīnīs magīa nātūrālis dīcitur, sed quia haec rēs fīnibus suīs nōn
contenta temporis prōgressū in cūriōsam quandam daemonum impostūram est
dēlāpsa, coepit honestissimae artis vocābulum probrō esse. Quod autem
iīdem hī rēgēs in psalmī prophētīā dīcuntur, nōn sīc est accipiendum, ut
hodiē sunt rēgēs, hoc est, tot ditiōnum potientēs; sed quī quōquō modo
magistrātum gerunt suntque numerō vulgī exēmptī. Quō modō et Hēsiodus
corruptōs iūdicēs et advocātōs βασιλέας δωροφάγους appellat. Porrō apud
veterēs theologōs Graecōs, ut Gregōrium Nazianzēnum, audiō ipsā nātāliciā
fēstā ἐπιφάνια dīcī cōnsuēvisse, quod in hīs Deus homō appāruerit. Vērum
quod et magōrum fēriās hōc vocābulō celebrant, hinc opīnor esse, quod
illīs dux stēlla appāruerit. Habēs, quae ego dē hāc quaestiōne audīvī.
Plūra sī vīs, ex doctiōribus requīre.