Paedalogia - Dialogus Ūnus et Vīcēsimus
Dē fēriīs dīvī Nīcolāī dēque creandō epīscopō.
Persōnae
Lūcānus, Stātius
Lūcānus, Stātius
Stātius
Quid tū nōbīs adfers nōvī, mī Lūcāne?
Lūcānus
Nihil, sed in hōc tē conveniō, ut dē commūnibus studiīs fābulēmur.
Statius
Grātus ergō mihi tuus est adventus; adsidē hūc nōbīs.
Lūcānus
Ēn adsideō. Scīs, quid in dīvī Nīcolāī fēriīs apud nostrātēs fierī soleat?
Statius
Quī ipse possem scīre, cum illīc fuerim nunquam?
Lūcānus
Dīcam ergō paucīs: quī lūdum illīc litterārium frequentant, ex lūdīmagistrī praescrīptō quempiam ē suō grege
epīscopum creant eumque magnā pompā domum, dēdūcunt et statō tempore in templum redūcunt.
Statius
Quid commodī inde capit novus ille et factīcius epīscopus?
Lūcānus
Nesciō, nisi quod convīviō tandem nesciō cuius sūmptū īnstrūctō excipitur et tum lautissimē tractātur.
Statius
Nōn et interim, dum est in magistrātū, vacātiōnem ā discendī mūnere habet aut aequē ac cēterī manum ferulae
subdit?
Lūcānus
Aequē omnīnō adeō, ut nōn magis sit epīscopus, quam sunt hī rēgēs, quī in tragoediīs Agamemnonis aut Priamī
persōnam gerunt.
Statius
Eiusmodī honōrem mihi nē optārem quidem.