Paedalogia - Dialogus Ūnus et Trīgēsimus
Urbānus et Kiliānus dē lūstrātiōne urbis et arvōrum fābulantur.
Persōnae
Urbānus, Kiliānus
Urbānus, Kiliānus
Urbānus
Quid est, Kiliāne, quod tantō mōlīmine platēās et vīcōs omnēs verrunt? Num prīnceps quispiam hūc est
ventūrus?
Kiliānus
Minimē, sed quiddam est crās futūrum, cuius grātiā meritō hīc fit apparātus.
Urbānus
Quid hoc, quaesō?
Kiliānus
Sollemne iam est crāstinō diē urbem corpore Chrīstī lūstrāre, siquidem prīmārius hic sacerdōs sacrātissimum
hoc corpus circum moenia gestābit ūniversa sacerdōtum manū atque item populō omnī ā tergō sequentibus.
Urbānus
Sacra forsan erunt, quae nōnnūllī amburbiālia nōn ineptē vocārī volunt.
Kiliānus
Erunt.
Urbānus
At quandō agentur ambarvālia? Sīc enim vocantur, quae apud ethnicōs erant Rōbīgālia Palīliaque.
Kilianus
Perendiē.
Urbānus
Num et nōs eīs sacrīs adesse oportet?
Kīliānus
Maxime, pariter et clēricōrum ōrdinem omnem.
Urbānus
At apud nostrātēs sōlī agrestēs sacrificiō praeeunte agrōs obequitant.
Kiliānus
Suus cuique regiōnī est mōs, quī prō lēge est habendus.