Paedalogia - Dialogus Ūndēvīcēsimus

Martīnus et Valerius dē ieiūniī violātā religiōne dēque dīvae Catharīnae, studiōrum praesidis, nūmine.

Persōnae
Martīnus, Valerius
Martīnus
Quid agis, omnium impūrissimē?
Valerius
Quid adeō in mē stomachāris, quī aliud faciō nihil, quam quod ientāculum capiō? An tū ientāculum perinde dūcis ac piāculum?
Martīnus
Quasi nōn sat grave sit piāculum in homine Chrīstiānō ieiūniī religiōnem violāre!
Valerius
Et hodiē est indictum ieiūnium? Dīc, quō nōmine?
Martīnus
Sceleste, nescīs, quās fēriās beātae Catharīnae, artium praesidis, agendās?
Valerius
At nōn putāram praecīdāneās hās fēriās ex ecclēsiae īnstitūtō sacrās,
Martīnus
Quid tum? Cōnsuētūdō recepta est prō lēge, et ut nūlla sit cōnsuētūdō, nōbīs tamen, quī litterās sectāmur, quibus haec virgō praesidet, hic diēs ieiūniō religiōsissimō fuerat colendus.
Valerius
Ieiūnābō ergō deinceps vel hōc sūmptō ientāculō; neque enim lautum spērō prandium, et, ut vulgō dīcī audiō, bis interdiū male pāscī prō ieiūniō est. Tametsī, ut tibi mē aperiam, hāctenus Chrīstum vērum sapientiae praesidem putāvī, ut quī sapientiae nōmine subinde in ecclēsiasticīs contiōnibus celebrētur.
Martīnus
Nova quaedam indūcere cōnāris, at ego commūnī omnium viā ingredī mālō.
Valerius
Nōn audīstī illud Pȳthagorae: per pūblicam viam nē ambulēs.
Martīnus
Molestus es: tū tuum, ego meum iter ingrediar.