Paedalogia - Dialogus Ūndētrīgēsimus
Caspar et Modestus dē nūndinīs fābulantur.
Persōnae
Mārcellus, Antōnius
Mārcellus, Antōnius
Mārcellus
Salvē, Antōnī.
Antōnius
Et tū, mī Mārcelle.
Mārcellus
Quid est, quod ita discurris? Quem quaeris?
Antōnius
Quaerō, quī mēcum rūs eat mihique in ēmendīcandīs ex mōre ovis sit socius.
Mārcellus
At haec cōnsuētūdō prāva est et indigna eō, quī sē līberālibus studiīs addīxerit. Quid enim servīlius quam
decem ōvōrum grātia agrestium caulās ōstiātim obambulāre atque interim domī lēctiōnum iactūram facere?
Antōnius
Sed unde famem pellam, sī nōn cibōs undecumque conquīrere licet?
Mārcellus
Hīc in urbe quantum nātūrae satis est nancīscī potes; nam quōrum beneficiō tōtīus annī vīctum conquīris,
eōrundem benignitāte et paucōs diēs trānsigere possēs.
Antōnius
Frūstrā tē appellō; sevērior es, quam ut tēcum rem habēre velim. Ipsā es sapientiā.
Mārcellus
Age, age, ut lubet.