Paedalogia - Dialogus Trīgēsimus
Paulus et Lūcās dē sānctōrum commūniōne colloquuntur.
Persōnae
Paulus, Lūcās
Paulus, Lūcās
Paulus
Obsecrō tē, mī Lūcā, modīs omnibus nōs excutiāmus atque ab omnī peccātōrum
sorde paenitentiae scōpīs repūrgēmus, nē ad tantī prīncipis, quī semel
nūtū nōs perdere potest, mēnsam illōtīs quasi manibus accēdāmus et pānem
illum caelestem atque admīrandum pollūtō ōre, immō et animō sūmāmus ; dē
quō heri tam pia tamque frūgifera disseruit lūdīmagister.
Lūcās
Equidem prō meā virīlī ad hōc ēnītar. Sed rogō: quidnam dē hōc mystēriō
disputāvit praeceptor? Nam ipse nōn interfuī.
Paulus
Ō miserum, quī tālia neglegis!
Lūcās
Adesse nōn quīvī alibī occupātus; quamobrem vehementer ōrō et obtestor, nē
mihi rem adeō salūbrem invideās.
Paulus
Aiēbat tantam esse virtūtem huius admīrandī cibī, ut quī eō rīte
vēscerentur fierent ūnum corpus atque ūnus spīritus cum Chrīstō sīcque in
Deum Deīque fīlium abīrent; sed sī quis impūrus contingat, eum nōn
salūtem, sed extrēmam animae perniciem sibi invenīre. Hortābātur ergō nōs
omnēs, ut hīs diēbus peccātōrēs cum Chrīstō in cruce morerēmur, quō
fēlīcius et sincēriōrī cum gaudiō ūna cum eō in vītam trānseāmus. Hoc enim
dīcēbat significārī per haec appetentia nunc fēsta, quod pascha Hebraeīs
trānsitum ā morte peccātōrum ad vītam virtūtum sonet.
Lūcās
At interim quid fit dē placentīs et id genus aliīs bellāriīs, quae ad
imminentēs hās fēriās parāre cōnsuēvērunt? Nōn et dē illīs quid audīvistī?
Paulus
Apage! Tuus animus iam est in placentīs, cum hōc temporis articulō
Chrīstus ōlim dē vītā sit perīclitātus. Placentae atque eius generis
illecebrae aliae suō locō sermōnem dabunt; nunc dē aliō cibō sollicitī
esse dēbēmus.