Paedalogia - Dialogus Trīcēsimus Tertius

Basilius et Gregōrius dē corōnīs gestandīs dēque eārum variō genere colloquuntur.

Persōnae
Basilius, Gregōrius
Basilius
Unde tū tē prōripis, Gregorī? Aut ubi hanc corōnam rosāceam es nactus?
Gregōrius
Ē forō vēnī, mī Basilī, ubi sertum hōc nummō mihi coemī.
Basilius
At in quem ūsum?
Gregōrius
Animus est eam corōnam capitī impositam gestāre. Nōnne vīle tibi vidētur tot rosās ūnicō nummulō parārī?
Basilius
Et tē tantum asinum nōn pudet puerōrum rītū corōnātum incēdere?
Gregōrius
Pudēret? Grandēs nātū et cānī etiam hīc gerunt.
Basilius
Nihilō ergō sunt graviōrēs; forsan hunc mōrem ā Graecōrum mollitiē sūmpsērunt, quōs apud Homērum subinde καρηκομόωϝτας audiō dīcī.
Gregōrius
Unde sūmpserint, equidem nesciō; hoc sciō, quod gestant.
Basilius
Num sōlās rosāceās gerunt an et violāceās pariter et līliāceās aut etiam rosmarīnō vel amāracō intertextās?
Gregōrius
Omnīs generis flōrēs atque adorāmenta concinnant.
Basilius
Faciant, ut lubet; ego nihilī pendō istās nūgās: tantum abest, ut pretiō emere velim. Quodsī pecūnia superesset, vernum būtȳrum emere mālim; hoc enim in alimentum cēderet, cum sertōrum, sī odōrem excipiās, nūllus plānē sit ūsus.