Paedalogia - Dialogus Trīcēsimus Sextus
DIALOGUS X. Phaedrus et aetāte et ērudītiōne maior cum frātre suō Iōanne loquitur. Erster Anhang. Zusatze der
Persōnae
Phaedrus, Iōannēs
Phaedrus, Iōannēs
Phaedrus
Quid tū ōtiōsus hic dēsidēs et nōn potius praelēctiōnem modo audītam
relegis?
Iōannēs
Relegī atque adeō bis terve.
Phaedrus
At fortasse nōn satis accūrātē.
Iōannēs
Accūrātissimē, ut tōtam etiam memoriā complectar.
Phaedrus
An tuō tē officiō satis perfūnctum crēdis, sī memoriā tantum teneās et
psittacī mōre verba nōn intellēcta praeceptōrī reddās?
Iōannēs
Quīn intellegō omnia.
Phaedrus
Hui, omnia? Vidē quid dicās.
Iōannēs
Omnia, inquam, ut maximē tibi videātur incrēdibile; atque id ut crēdās
facilius, līberum tibi est singula, quae ad modo audītam praelēctiōnem
attinent, ex mē perquīrere.
Phaedrus
Singula persequī in praesentiā nōn est ōtium; hoc tantum quaerō: prīmum,
an tōtam auctōris sententiam ex praeceptōris interpretātiōne sīs assecūtus
et quā quidque ratiōne quōve cōnsiliō sit dictum, intellegās; deinde,
singulāsne clausulās expenderīs, vidēlicet sī quam habeant sententiam
īnsignem, sī quod prōverbium, sī quod σχῆμα, sī quem tropum, sī quem
colōrem rhētoricum, sī quem locum dialecticum, sī quās venustē loquendī
fōrmulās: quae omnia ēnotāre operae pretium est, partim ut sit in prōmptū
semper, quō mōrēs nostrōs pariter et aliēnōs corrigāmus, partim ut ex
idōneīs scrīptōribus suppetant rēctē loquendī scrībendīque exempla, ad
quae crassissima illa hodiē barbarissantium loquendī cōnsuētūdine
posthabitā ōrātiōnem nostram compōnere queāmus; postrēmō, sī quod dictum
antīquē, sī quod novē, quod loquendō, sī quod parum Chrīstiānē, quod
vīvendō exprimere nōn conveniat. Haec magister tuus, vir nōn sōlum doctus,
sed et prūdēns, inter praelegendum dīligenter admonēre solet, et ipse
eiusmodī, cum id aetātis eram, in scholīs nōn ōscitanter excepta domum
regressus partim memoriae, partim chartīs, fīdīs memoriae cūstōdibus,
commendābam. Sēnsī namque hāc dīligentiā mē vehementer prōficere. Quodsī
frātris vestīgiīs īnsisterēs īdemque facerēs, iam certē nōn hic, sed
librīs adsidērēs.
Iōannēs
Nimis multa in puerō requīris. Equidem, ut quod vērum est tibi respondeam,
in hīs, quae tū monēs expendenda, plērīque omnēs sumus neglegentiōrēs,
nīmīrum contentī singulārum dictiōnum, quae in contextū reperiantur,
respectum habuisse, vidēlicet quam ex octo ōrātiōnis partibus habeant prō
genere, quae sint accidentia, cuius generis, simplicia sint an composita,
in quam cadant dēclīnātiōnem, item quae partium sit inter sēsē
cōnstrūctiō.
Phaedrus
Rēctē; sed et illa nōn oportet neglegere. Aliōquī nōn videō, quid referat
Terentium, Cicerōnem, Vergilium et similēs tantā cūrā sine fīne tractārī,
sī nōn inde aliquid, quod vel ad rēctē vīvendī ratiōnem vel dīcendī
facultātem faciat, cōnsequāmur. Ipse certē eam lēctiōnem, ex quā audītōrum
imitātiōnī nihil accēdit, nūllam putō. Tantum abest, ut istōs probem, quī
scrīptōrum sēnsū exposuisse utrumque contentī nūllam imitandī viam
discipulīs commōnstrant. Tū vērō quandō praeceptōrem nactus es doctum et
fīdum, fac eius tum doctrīnae, tum fideī dīligentiā tuā respondeās.
Iōannēs
Dabō operam sēdulō, nē, quod ad hanc rem attinet, iūre mē posthāc
obiūrgāre queās. Sed iam XII. hōrae signum audītur, quārē hinc ōcius in
lūdum contendam.