Paedalogia - Dialogus Trīcēsimus Quārtus

Raphael et Servātius dē fēriīs dīvī Urbānī cōnfābulantur.

Persōnae
Raphael, Servātius
Raphael
Utinam ālās mihi sūmere licēret, ut hinc domum āvolāre possem! Etenim nimis quam cupiō crāstinum diem in patriā trānsigere: quam facultātem magnō emere nōn recūsārem.
Servātius
Quid hic sibi vult? Tū tē homine exūtō in volucrem mūtam vīs dēgenerāre? Aut quid novī accidit, quod tam repentīnum tuum iter postulet?
Raphael
Rogās? Nescīs crās fēriās agī dīvī Urbānī?
Servātius
Novī; sed quid tum?
Raphael
Hunc dīvum eōdem paene rītū et iīsdem caeremōniīs colunt nostrātēs, quibus ethnicī ōlim Bacchum, ut quae illīs erant Bacchānālia, nōbīs paene sint Urbanālia.
Servātius
At in quem ūsum faciunt haec Chrīstiānī?
Raphael
Putant hōc dīvō sīc plācātō fēlīcius prōvenīre ūvās.
Servātius
Ō stolidōs hominēs, quī sānctōrum nūmina crāpulīs ac compōtātiōnibus dēmerērī sē crēdunt, cum illī abstinentiā et sōbrietāte prīncipī Deō placuerint.