Paedalogia - Dialogus Sextus
Dē recipiendīs in disciplīnam scholasticīs.
Persōnae
Mārcus, Lūdīmagister, Iōannēs
Mārcus, Lūdīmagister, Iōannēs
Mārcus
Ēn tibi, praeceptor optime, addūcō hīc quendam, cum quō iam annōs aliquot
mihi fuit familiāritās, hominem bonum et studiōsum. Is tuī lūdī fāmā
excitus hūc appulit. Quārē magnae fēlīcitātis locō dūcet, sī sē in tuōrum
gregem recipere dignātus fuerīs.
Lūdīmagister
Adulēscēns bone, quod tibi est nōmen?
Iōannēs
Est mihi nōmen Iōannēs.
Lūdīmagister
Faustum plānē nōmen es sortītus, quippe hoc Hebraeīs ā grātiā dīcitur.
Quamobrem summā ope tibi est ēnitendum, ut tam grātiōsī nōminis
exspectātiōnī prō tuā virīlī respondeās.
Iōannēs
Equidem prō vīribus sēdulō dabō operam tēque in hōc mihi adiūtōrem fore
spērō.
Lūdīmagister
Sed et ipsa corporis tuī faciēs animum subēsse ostendit, quī neque ā
litterīs neque virtūtibus abhorreat, adeō, ut, sī fortiter ēgerīs, et dē
tē dīcī dēmum possit illud: grātior est pulchrō veniēns ē corpore virtūs.
Quō libentius tē in meam disciplīnam recipiō, sī modo dās fidem tē bonī
discipulī officiō apud mē fūnctūrum.
Iōannēs
Dō fidem mē in omnibus quod rēctum erit quodque tū iusserīs factūrum.
Lūdīmagister
Ita spērō quidem. Sed quae tibi est patria? Ut in ratiōnārium hoc quoque
adscrībam.
Iōannēs
Patria mihi est Auba, oppidum Franciae orientālis nōn procul ab Herbipōlī,
celebrī sacerdōtum sēde, situm.
Lūdīmagister
Sat habeō. Quod superest, cūrābitur tibi prō tuā sorte commoditāteque
domicilium. Ac tū quidem in eō sīc tē gere, nē aliquā maculā hinc in
nostram scholam redundet.
Iōannēs
Quod ad hanc rem attinet, sēcūrus estō, optimē praeceptor; nam, ut
inquilīnum decet, modestissimē agam. Numquid aliud mihi vīs iniungere?
Lūdīmagister
Nihil, nam sī quid superest tibi praestandum, cotīdiē inter praelegendum ā
nōbīs dīcētur.