Paedalogia - Dialogus Septimus
Dē domiciliō commodō atque incommodō dēque paupertāte atque opulentiā scholasticōrum.
Persōnae
Iōsēphus, Cleanthēs
Iōsēphus, Cleanthēs
Iōsēphus
Quid agitur, mī Cleanthēs? Contigitne tibi commoda habitandī ratiō? Aut
adhūc incertīs sēdibus oberrās?
Cleanthēs
Contigit quidem habitāculum, sed eius commoditās tanta nōn est, quantam
fore spērāvī, siquidem spēs erat fore, ut cīvis alicuius beneficiō ūnā cum
domiciliō et vīctum quālemcumque nancīscerer; vērum multō aliter ēvenit.
Nam vix impetrāre potuī, ut prō locāriō statūtō mihi angulus in lūdō
locārētur; vīctum vērō, quandō pecūniae est parum, ōstiātim ēmendīcārī
oportēbit, nisi forte melior mihi fortūna posthāc obvēnerit. Tū autem
fēlīx es, mī Iōsēphe, cui parentēs tantum sūmptum suppeditāre sufficiunt,
quantum ad studiōrum commoditātem est satis.
Iōsēphus
Est, diīs grātia, unde haec commoda mihi parem, sed quō plūra mihi sunt ad
disciplīnās parandās commoda, eō ipsō graviōrī dignus essem odiō, sī nōn
plūs quam vestrum quispiam didicerō. Attamen nec vōs dē mediocrī studiōrum
vestrōrum prōfectū dēspērāre decet, quandōquidem cōnstat multōs humilī
nātōs locō ad haec nūllīs omnīnō fortūnae dōtibus adiūtōs ad ērudītiōnis
fastīgium ascendisse. An nōn Dēmocritus ille physicus ex baiulō factus est
philosophus? Nōn Cleanthēs, cuius tū nōmen refers, aquīs noctū hauriendīs
diurnum vīctum sibi quaesīvit? Et quem Stōicum hīc nōn aequāvit? Sed et
Plautus inter ipsōs pistrīnae molestōs labōrēs laudātissimās illās
cōmoediās cōnscrīpsit.
Cleanthēs
Hīs et eiusmodī aliīs exemplīs animātus in studiīs persevērō: aliōquī mē
iam prīdem ad manuārium aliquod artificium trānstulissem. Quamquam sunt
meī ōrdinis plērīque adulēscentēs in lūdīs magis putrēscentēs quam
studentēs adeō īnfēlīcī ingeniō, ut ad nūllās litterās sint appositī; hī
mihi nūllī aliī ūsuī esse videntur in cīvitātibus, quam quod aliōs
mendīcōs, dum eīs pānem praeripiunt, ex urbibus pellunt: iīs ego
cōnsulerem, ut sē ad aliquod aliud studium applicārent.
Iōsēphus
Probe dīcis, mī Cleanthēs; nam sī omnēs eiusmodī essent ingeniō praeditī
quālī tū, fovendōs modīs omnibus putārem. Certē, quod ad tē attinet, spērō
prope diem tibi meliōrem fore condiciōnem, nempe ut apud cīvem quempiam,
cui nōnnunquam īnserviās, omnem studiōrum commoditātem sīs habitūrus.
Cleanthēs
Utinam Deus ita faxit!
Iōsēphus
Faxit; nē dubitā et in hōc meā commendātiōne iuvābere.