Paedalogia - Dialogus Secundus
Dē nātālī celebrandō, dē receptīs pecūniīs dēque bonō cuiusque geniō.
Persōnae
Osvaldus, Michaēl
Osvaldus, Michaēl
Osvaldus
Nōn tū hodiē tuum nātālem celebrās atque nōs tuōs sodālēs convīviō
excipis? An ignōrās hunc diem dīvō Michaēlī, cuius tū nōmen refers, esse
sacrum?
Michael
Sciō equidem; quid autem facerem, quandō nē obolum quidem habeō, quō pānem
emere queam, nēdum convīvia agitārem?
Osvaldus
Nōn hīs nūndinīs ā parentibus tibi nummī sunt missī?
Michael
Sunt utique, sed ante nūndinārum exitum ē mercātōre, quī litterās modo
dedit, extorquēre possum nihil; ait enim sibi in tantō hominum strepitū
ōtium ad numerandās pecūniās nōn esse; aliōquī nōn modo nātālem meum
convīviō exciperem, sed et geniō bonō, quem angelum dīcimus, pecūliārī
aliquā hilaritāte grātificārer.
Osvaldus
Itaque Terentiānō illō satis excūsātī sumus: 'Ut quīmus' aiunt, quandō 'ut
volumus' nōn licet.