Paedalogia - Dialogus Quintus
Dē excipiendīs scholasticīs aliunde advenientibus dēque Graecae litterātūrae rudīmentīs in prīmā aetāte addiscendīs.
Persōnae
Mārcus, Iōannēs
Mārcus, Iōannēs
Mārcus
Unde nōbīs advenīs, mī Iōannēs? Aut quō animō hūc ad nōs es profectus?
Neque enim opīnor lūdī huius grātiā venīs, quī ante tot meīs atque item
aliōrum litterīs invītātus hūc pertrahī nōn potuistī.
Iōannēs
Immō hāc ipsā causā adsum.
Mārcus
Utcumque sit, gaudeō tē fēstīvissimum sodālem nōbīs redditum. Et hīc
adventus tuus nōn mihi sōlum, sed omnibus, quī tē nōrunt, optātus est. Sed
enim aperiās ōrō, quidnam sit illud, quod tē tandem hūc allexerit.
Iōannēs
Vīs scīre?
Mārcus
Volō.
Iōannēs
Audiēs. Cum prīmum pūber factus graviōrī paulō cūrā praeceptōrem
scrīptōrēs Latīnōs praelegentem audīre coepissem, subinde Graeculae
aliquot vōcēs nōbīs occurrēbant; quō locō praeceptor suō mūnere ēgregiē sē
putābat perfungī, quotiēns obiter tantum admonēret esse ea Graeca, perinde
ac sī peregrīna ad nōs nihil attinērent. Hīc quid aliīs audientibus in
mentem vēnerit, nesciō, equidem sīc cōgitābam: sī ad nōs haec nōn
pertinent, ut nec cognita doctum nec incognita imperītum reddant, cūr nōn
ex librīs tamquam offendicula quaedam penitus ērādimus? Deinde mīrābar
veterum scrīptōrum paene omnium cūriōsitātem, quī nōn sōlum magnā cūrā
peregrīnās istās nūgās didicissent, sed et lībrīs suīs velut maculās
quāsdam inspersissent. Postrēmō, quamquam ā praeceptōre līberē dissentīre
erat religiō, tamen, cum audīrem esse virōs gravēs multōs, quī hās, sīcuti
tum putābātur, nūgās amplecterentur profitērenturque, paulātim
circumspicere coepī, utrum crēdere māllem: magistrumne meum potius
ignōrantiā lābī an tōtam semel antīquitātem et ex recentiōribus optimōs
quōsque puerīliter dēlīrāre. Itaque sīc mihi inter hoc fluctuantī et in
quam partem inclīnārem haesitantī forte fortūna cecidit, ut Marcī Tulliī
Cicerōnis librōs dē officiīs ēnārrandōs praeceptor susciperet, in cuius
lēctiōnis ingressū statim in ipsā praefātiōne gravissimus ille et
philosophus et ōrātor ūnicō suō fīliō suādet, ut Graeca cum Latīnīs
coniungat, quō pār sit in utriusque ōrātiōnis facultāte; hōc ubi
praeceptōre dissimulante mihi arripuissem, graviter dolēre coepī negātam
nōbīs occāsiōnem eās litterās discendī, quārum studium, sī essent
inūtilēs, nec laudāret cōnsul Rōmānus nec fīliō ūnicō iniungeret
prūdentissimus pater.
Mārcus
Iam videō, quō tendās.
Iōannēs
Manē: nōndum omnia habēs. Cum haec subīrātus mēcum agitārem, ecce rūmor
apud nōs incrēbrēscit in hanc laudātissimam acadēmiam prīncipis
mūnificentiā accersītōs, quī pūblicē Graecās litterās doceant et ex eōrum
velut fontibus nōnnihil quoque in lūdum litterārium dērīvārī. Haec fāma
partim litterīs, partim commeantibus cōnfirmāta illinc mē utriusque
ērudītiōnis cupidum excīvit et hūc appulit. Habēs, cūr advēnerim : nīmīrum
ut in hōc vestrō lūdō et Graecae linguae elementa saltem liceat percipere.
Mārcus
Dubiō procul vōtī compos eris neque aliquō aliō fēlīcius tē cōnferre
potuissēs: adeō hic omnia nōbīs sunt commoda. Dēnique, quod pecūliāriter
ad rem pertinet, lūdus, sī quisquam alibī, īnstrūctissimus.
Iōannēs
Sed quandō satis fābulātī sumus, hanc operam nōn negābis, opīnor, ut mē ad
lūdī moderātōrem dēdūcās, siquidem iam statim nōmen meum in hanc
litterāriam mīlitiam dare sum parātus.
Mārcus
Faciam ac lubēns: tū mē sequere.