Paedalogia - Dialogus Quartus
Dē conveniendō praeceptōre, missiōne impetrandā dēque grātiīs praeceptōrī agendīs.
Persōnae
Pandulus, Petrus, Lūdīmagister
Pandulus, Petrus, Lūdīmagister
Pandulus
Quis es, quī trepidē adeō pulsās ōstium? Ēn Petre, tūn' pulsāstī?
Petrus
Pulsāvī.
Pandulus
Sed quā grātiā hūc intrōmittī postulās? Nōn ut magistrum conveniās?
Petrus
Maxime, sī est intus: habeō, quod cum eō agam ipse.
Pandulus
Est intus; sed manē paulisper, dum hūc tibi renūntiō, an hōc temporis
articulō eī tē audīre vacet. -- Here, scholasticus quispiam foris
exspectat, quī, sī nōn sit molestum, cupit tē dē rē quāpiam convenīre.
Lūdīmagister
Quīn hūc adest?
Pandulus
Iam, iam aderit.
Petrus
Salvē, praeceptor optimē. Āvocor hinc in patriam sēriīs parentum meōrum
litterīs, et, sī nōn āvocārer, ipsa tamen āeris egestās et item nūditās
domum abigere mē possent. Itaque grātiās agō tibi immortālēs,
observantissimē praeceptor, quod mē prīmum in tuam disciplīnam hūmānissimē
recipere dignātus es, deinde ex quō tuae scholae fuī sectātor et fidēliter
et accūrātē tam litterīs bonīs quam rēctīs mōribus expolīre studuistī.
Porrō quia, ut dīxī, nōn amplius hīc morārī licet, quam possum amanter
ōrō, ut quā hūmānitāte mē hāctenus tractāstī, eādem et migrandī potestātem
concēdās. Etenim, sī modo id pāce fīet tuā, crās prīmā lūce iter sumus
ingressūrī.
Lūdīmagister
Sī quid fēcī, quod grātum sit, adulēscēns studiōsē, hoc tōtum nōn mihi,
sed praeceptōris officiō ferēs acceptum. Cēterum, quandō tē hinc parentum
litterīs āvocārī dīcis, abī mē permittente bonīs avibus, quōcumque tē vel
parentēs vocant vel rēctius forsan cōnsilium hortātur.
Petrus
Sed illāc quā iter sum factūrus, amīcōsne aliquōs habēs, quōs litterīs
salūtāre cupiās? Quandōquidem ipse perferendī onus in mē lubēns recipiō.
Lūdīmagister
Nōn admodum; et ut maximē habērem, tot tamen aliīs negōtiīs in praesentiā
districtō scrībere nōn vacāret. Quārē tū, quod ad litterās attinet,
sēcūrus iter dēstinātum, quandō lubet, capesse.
Petrus
Bene valē.