Paedalogia - Dialogus Octavus
Andrēās ac Philippus dē vīndēmiā et aucupiō loquuntur.
Persōnae
Andrēās, Philippus
Andrēās, Philippus
Andrēās
Utinam, mī Philippe, iam domī apud parentēs agerēmus!
Philippus
Quid ita?
Andrēās
Rogās? Imminet iam vīndēmiae tempus, quō nūllum tōtō annō nostrātibus
accidit laetius.
Philippus
Quid ego audiō? Tūne simul vīnitōrem vīs agere et litterārum cultōrem?
Andrēās
Animī causā racēmōs dēcerperēmus, dēgustārēmus ē lacū mustum; neque enim
diūtius abesse optārem, quam mustum in dōlia condītum dēferbuisset
dēspūmāssetque; ad haec dēcoquerēmus sapam, defrūtum ac vīnī veteris
faecem. Quid quod nōbīs licēret et aucupiō voluptātem quaerere, siquidem
volucrēs captārēmus iam rētibus explicātīs, iam pedicīs fīxīs, nōnnunquam
vērō et vīminibus viscō illitīs!
Philippus
Sine: parentēs hārum rērum cūram gerant; tū, sī sapis, in litterīs tē
oblectā!
Andrēās
Atquī audīvī magnōs virōs in eiusmodī rūsticīs rēbus oblectātiōnem
quaesīvisse.
Philippus
Rēctē, quandō magnīs virīs haec sunt permittenda; nōbīs vērō, quī nōndum
ultrā prīmās litterās prōgressī sumus, nōn itidem.
Andrēās
Semper tū quidem meīs adfectibus obstrepis, nōn minus quam praeceptor.
Philippus
Quod ad tē attinet, age, age, ut lubet; mē certē nōn habēbis huius tuae
stultitiae comitem.