Paedalogia - Dialogus Nonus
Dē auctōribus proximō sēmēstrī in scholā praelegendīs.
Persōnae
Thomās, Hierōnymus
Thomās, Hierōnymus
Thomās
Quid est, quod illāc venīs, Hierōnyme, aut ubi fuistī?
Hierōnymus
Redeō ā praeceptōre eō, quī ā lūdīmagistrō prīmās tenet.
Thomās
Age, quid is nārrat dē auctōribus hōc sēmēstrī praelegendīs? Iam enim,
sīcut opīnor, eōrum dēlēctum habuērunt.
Hierōnymus
Habuērunt idque, sīcuti dīcī audiō, prūdenter. Nam praeter utriusque
linguae rudīmenta ex Fabiī praescrīptō coniūnctim trādenda prīmum
Terentiānās cōmoediās expōnendās suscēpērunt, quod hic scrīptor ex Latīnīs
paene sōlus Rōmānī sermōnis nātīvam et genuīnam proprietātem retineat,
adeō ut nec Mārcum Tullium, ōrātōrem prīncipem, puduerit ad huius exemplum
ōrātiōnēs suās fōrmāre; deinde Marcī Tulliī Officia, quod is liber nōn
linguam sōlum ēloquentiā poliat, sed et pectus rēctīs mōribus īnstruat,
unde et Plīniī iūdiciō nōn legendus, sed ad verbum sit ēdiscendus.
Postrēmō aliquot Vergiliānī poēmatis librī expōnentur, nempe ut Augustīnī
iūdiciō optimus poēta tenerīs animīs īnfīxus in omnem usque vītam haereat.
Ad haec, quandō parum est aequum Chrīstiānōs in gentīlium librīs esse
tōtōs, eīs diēbus, quibus fēriās agimus ēlegantissimōs simul et
gravissimōs hymnōs Aurēliī Prūdentiī, gravis et sānctī virī, audiēmus aut,
sī hī displiceant, 'Enchīridion mīlitis Chrīstiānī' ab Erasmō Roterodamō
accūrātissimē ēlabōrātum. Quae sī, ut spērō, et prō suō officiō
explicārint accūrātē praeceptōrēs et nōs parī dīligentiā excēperīmus, nōn
opīnor male hoc sēmēstre nōbīs fore collocātum.
Thomās
Nōn iniūriā hunc laudant dēlēctum, mī Hierōnyme; neque enim unquam eōrum
mihi placuit īnstitūtum, quī hīs et id genus aliīs optimīs scrīptōribus
posthabitīs in Āpulēiō, Capellā et eius farīnae auctōribus cēterīs bonās
hōrās male collocant, quī scrīptōrēs Cicerōniānā ēloquentiā nōn contentī
sibi sōlīs novam dīcendī ratiōnem invēnērunt, quasi nōn summum sit
ōrātiōnis vitium ā commūnī dīcendī cōnsuētūdine abhorrēre. Nam quī citrā
dēlēctum Catullōs, Tibullōs, Mārtiālēs et huiusmodī ēnārrant et per hoc
discipulōs peregrīna et prōdigiōsa docent vitia, hī mihi nōn verbīs, sed
verberibus coercendī videntur. Hī enim sunt illī poētae, quōs sōlōs ē rē
pūblicā suā pellendōs statuit Platō. Atque haec nōn ex mē dīcō, sed quod
sīc cēnsentēs audīverim doctissimōs pariter et integerrimōs virōs.
Hierōnymus
Rēctē ergō facit lūdī noster magister, quī eiusmodī nihil in scholam suam
irrēpere sinit. Sed ego iam rēctā hinc in bibliopōlīum concēdam librōs, dē
quibus dīxī, coēmptūrus.
Thomās
Nostīn' quantī haec simul emī possint?
Hierōnymus
Hauddum licitātus sum; opīnor aureō nummō, siquidem audiō indicārī
argenteīs vīgintī quattuor.
Thomās
Bene habet, quod nōn plūrīs vēnduntur: aliōquī, quae mea est egestās,
coemere nōn suffēcissem.
Hierōnymus
Eāmus ergō.
Thomās
Quandō vīs; in mē nōn est mora.