Paedalogia - Dialogus Duodētrīgēsimus

Vitus et Sevērus dē ieiūniō dēque cōnfessiōne, quam vocant.

Persōnae
Vitus, Sevērus
Vitus
Quid istud portendit, Sevēre, quod ita cōgitābundus inambulās? Nam mihi arduum quiddam meditārī vidēris.
Sevērus
Rogās, quasi nōn ipsum hoc tempus tē, quid agerem, docēre possit.
Vitus
Ieiūniīs ergō crēbrīs tē mācerās, ut eiusmodī faciem exhibeās?
Sevērus
Minimē, sed quae parum religiōsē in Deum conditōrem atque eundum līberātōrem male grātus admīsī, ea nunc in memoriam revocāre studeō. Iam enim tempus simul atque ecclēsiae ēdictum postulat, ut peccāta nostra dīligenter excussa tūtīs sacerdōtum auribus cēnsenda dēpōnāmus, quō ab eīs dē peccātōrum ratiōne ēdoctī, vidēlicet quaeque levia quaeque gravia sint, deinceps cautius vīvāmus.
Vitus
At incurius ego nē semel quidem adhūc dē rē tantā cōgitāvī.
Sevērus
Hāc ratiōne nihilō es melior. Quīn mātūrē nōbīs hōc mūnere dēfungendum est, nīmīrum ut hoc cōnfitendī onere, quō nūllum est gravius, līberātī dīvī Gregōriī, studiōrum praesidis, fēriās agamus expedītiōrēs.
Vitus
At istīs fēriīs, quaesō tē, quid tandem agitur?
Sevērus
Quia is dīvus studiīs, ut dīxī, praesidēre putātur, puerī, quī suam aetātem in litterīs agere volunt, eō diē in hanc nostram mīlitiam nōmina dant faustīs, ut ōminantur, auspiciīs.
Vitus
Et quandō hae erunt fēriae?
Sevērus
Diē, sīcut opīnor, abhinc decimō.
Vitus
Quandō ita suādēs, et ipse mihi ōriculārium sacrum (sīc enim vocant nōnnūllī ērudītī) quaeram, in cuius sinum mea dēlicta effundam.
Sevērus
Sī lubet, eum accēdendī dabitur facultās, quem ipse iam semel atque iterum dīligentem sum expertus.
Vitus
At ego māllem ōscitantem aliquem, quem nōn magnō negōtiō in aliquot crīminibus fallere possem.
Sevērus
At hoc nōn est Chrīstiānum agere, sed vulpīnam fraudulentiam referre: vērum tū vidēris.