Paedalogia - Dialogus Duodecimus
Dē nūptiīs, balneīs ac vīscerātiōnibus.
Persōnae
Burchardus, Albīnus
Burchardus, Albīnus
Burchardus
Nūptiās hodiē futūrās aiunt, Albīne, tū quippiam eā dē rē audīstī?
Albīnus
Audīvī.
Burchardus
Danda est opera, ut et nōs ē nūptiālibus cibīs aliquid acquīrāmus.
Albīnus
Quod ad cibum attinet, hodiē nihil moror: heri enim mihi prōspexī, unde
hunc diem commodē liceat trānsigere; sed quod ā prandiō saltātiōnem in
theātrō spectāre nōn possum, hōc vērō est, quod mē male habet.
Burchardus
At quid vetat, quō minus spectēs?
Albīnus
Ignōrās forsan in hunc diem nōbīs piī cuiuspiam beneficiō balneās grātuītō
condictās; ā quibus abesse saltātiōnis spectandae studiō an tū putās fore
cōnsultum?
Burchardus
Vidē: nisi submonuissēs, ēgregiē fuissem oblītus, neque vēnisset in mentem
vīscerātiōnis, quae et ipsa in hodiernum diem est cōnstitūta. Valeant
nūptiae cum spōnsō ac spōnsā; nōs quae propius ad nōs pertinent cūrēmus.