Paedalogia - Dialogus Decimus Tertius
Sixtus et Alexander dē ingeniī praestantiā contendunt.
Persōnae
Sixtus, Alexander
Sixtus, Alexander
Sixtus
Fēlīx tū quidem es, mī Alexander, cui ingenium tam fēcundum tamque
perspicāx contigit
Alexander
Est nōbīs, Chrīstō Deō grātiā, nōn omnīnō īnfēlīx, sed tamen nōn tantum,
quam forsan tibi vidētur. Fit enim, nesciō quō modō, ut nostrī nōsmet
paeniteat, aliēna ferē suspiciāmus.
Sixtus
Et tū, quantum audiō, aliquid īnsuper dēsīderās.
Alexander
Quidnī? Quandō memoriam mihi sentiō omnīnō flūxam et parum tenācem; nam ut
facile quae trāduntur percipiō, ita nōn sine maximō negōtiō percepta
retineō.
Sixtus
At ego difficulter intellegō, vērum semel intellēcta diūtissimē reservō;
et, ut videō, tibi cēreum est ingenium, mihi vērō saxeum. Cērae quidvīs
facile impresserīs, at impressum vestīgium statim ēvānēscit; saxō tametsī
quid nōn sine labōre īnsculpitur, semel tamen īnsculptum multīs saeculīs
dūrat.
Alexander
Rēctē plānē cōnfers, sed hoc mē male habet, quod videās plērōsque ingeniō
numerīs omnibus fēlīcissimō praeditōs, at vicissim mōribus adeō turpibus,
ut nōn ineptē dīxerīs eōrum ingenia male habitāre.
Sixtus
Crēdō dictērium hoc vetus esse et ōlim dē Galbā, homine ad prōdigium usque
dēfōrmī, dictum ; sīc enim audīre commeminī.
Alexander
Probe, sed nec ipse, opīnor, ineptē hūc dētorsī.