Paedalogia - Dialogus Decimus Sextus

Iūliānus et Damiānus dē quaestiōnibus commissōrum, quae diē Veneris in lūdīs exercentur.

Persōnae
Iūliānus, Damiānus
Iūliānus
Ō noster Dāmiane, adest rūrsus diēs, quem ego nōn minus nōbīs nefāstum et exsecrandum putō quam ōlim Rōmānī illum, quō in Cannēnsī pugnā tot Rōmānōrum mīlia ab Hannibale sunt trucīdāta.
Damiānus
Quid ita? Num malī aliquid huic scholae ex hōc diē impendet?
Iūliānus
Et tū nescīs, praesertim tot annōs in lūdīs versātus?
Damiānus
Quī scīre possum scholae huius cōnsuētūdinem nūper admodum hūc profectus?
Iūliānus
Quaestiōnēs hodiē fīunt in lūdō nōn aliter quam quādam carnificīnā.
Damiānus
Quid nārrās?
Iūliānus
Vēra quidem, nam dē singulīs, quae per tōtum septimānae cursum quōquō modō commīsimus, hodiē quisque prō sē poenās dare cōgimur.
Damiānus
Atquī scīre possunt praeceptōrēs, quae singulī nōs dēsignēmus?
Iūliānus
Arte quādam omnia expiscantur, ut nihil illīs occultum esse possit.
Damiānus
Quid ita? Num dīvīnātiōnum sunt perītī?
Iūliānus
Minimē, sed aliā viā eōdem perveniunt, nam aliquot clanculum in hōc sēlēctīs prōvinciam dant nōs suōs commīlitōnēs dēferendī prōdendīque, ut nusquam quicquam omnīnō tūtō agere queāmus. Semper enim verendum, nē quispiam ex eiusmodī 'Corycaeīs' nōs auscultet et lupus sit in fābulā, hoc est, ille ipse nōbīs ignōrantibus adsit, quī quasi conductīcius prōditor omnia ad praeceptōrem dēferat.
Damiānus
Hoc illud forsan est, quod 'lupum' audiō appellārī, nam nōmen sōlum in eā scholā, ubi ante ēgī, iactābātur.
Iūliānus
Is ipse est ille clanculārius lupus, quem nōs misellī nōn minus odiōsum habēmus, quam feram illam quadrupedem horrent ovēs.
Damiānus
Vereor, nē et nōs hodiē dēferat; quamobrem cōgitandum mihi est, ut, sī forsan reus fuerō, vel mē expūrgem vel quam minimā poenā dēfungar.