Paedalogia - Dialogus Decimus Septimus
Petrus et Paulus dē dēsīderiō fēriārum dēque capite lavandō agunt.
Persōnae
Petrus, Paulus
Petrus, Paulus
Petrus
Quam vellem hunc diem abiisse, ut ā tot tōtīus septimānae labōribus atque etiam bīduī famē ad fēriās dēmum
et carnēs liceat redīre!
Paulus
Impatiēns es morae, mī Petre, quī, cum tōtam paene septimānam exspectārīs, diem dīmidiātum dūrāre nōn potes.
Quid autem faciēs, ubi tōtīs quadrāgintā diēbus ā carnibus est abstinendum?
Petrus
Rēctē quidem obiūrgās, sed nesciō quōmodo quantō vīcīniōrēs sunt fēriae, tantō magis eārum mē premit
dēsīderium. Sed numquid aliud dīcere vīs? Nam ego hinc mē in tōnstrīnam cōnferam caput lōtiōne cūrātūrus.
Paulus
Et ipse lavandum caput exhibērem, sī lōtiōnis mercēdem tōnsōrī persolvere possem; nunc autem tantum habeō
nummum.
Petrus
Sat est, nec ipse plūrīs lavō, tametsī rārō hōs faciō sūmptus: nam per annī curriculum vix sexiēs lavō.
Paulus
At saepe caput ā sordibus repūrgārēs; aiunt enim corporis ēmundātiōne et ingenium nitidius quasique
pūrgātius reddī.
Petrus
Sīc quidem fertur idque proptereā, quod scientiārum sēdem in capite, utpote ratiōnis domiciliō, collocant.
Quārē ōcius eāmus.
Paulus
Quandō lubet.