Paedalogia - Dialogus Decimus Quīntus
Henricus et Fridericus dē lūdendī ratiōne aiunt.
Persōnae
Henricus, Fridericus
Henricus, Fridericus
Henricus
Tū nōbīscum pilā lūdēs, Friderice? An cum istīs cursū māvīs certāre?
Fridericus
Māllem cum ūnō et alterō iūcundō sodālī dēambulātum īre.
Henricus
Quīn tū ante paulisper pīlā collūdis? Posteā et nōs ūnā tēcum
dēambulābimus.
Fridericus
At ego huiusce lūdī nōn admodum sum perītus, nam nec cautē pilam mittere
nec missam manū satis certā excipere sufficiō.
Henricus
Nihil est, quod hāc grātiā sīs sollicitus: ipsa reī exercitātiō tē satis
quid factō opus sit admonēbit. Quod sī hinc modīs omnibus abhorrēs, age
lūdum minōris negōtiī, nempe globulārem incipiāmus.
Fridericus
Quandō ita vultis, nōn recūsō, tametsī praeter rīsum spectantium nihil mē
lucrātūrum sciō. Siquidem ubi deciēs aberrārō, vix semel tandem feriō
idque cāsū magis quam arte.
Henricus
Nōn magnī refert in hōc certāmine, vincās an vincāris; neque enim caput
agitur aut prō pecūniā certātur.