Paedalogia - Dialogus Decimus
Complectēns fōrmulās loquendī dē fēriīs.
Persōnae
Stephanus, Laurentius
Stephanus, Laurentius
Stephanus
Quem aiunt hodiē apud populum in templō nostrō contiōnātūrum, mī Laurentī?
Laurentius
Audiō quempiam ē monachīs in suggestum prōditūrum.
Stephanus
Mīror nōn īnsignem aliquem theologum eī negōtiō adhibērī, maximē cum
ingēns hominum turba hodiē in hanc aedem cōnfluat, proptereā quod
sacrificus quīdam nūper in sacerdōtum ōrdinem assūmptus prīmum sacra
faciet.
Laurentius
Et mihi mīrum vidētur, quamquam, quod ad mē attinet, vellem contiō quam
brevissima habērētur. Etenim iam nunc vehementer ēsuriō bīduānō iam paene
ieiūniō mācerātus. Nam hīs diēbus, quibus ā carnibus abstinētur, nunquam
abeō rēctē saturātus.
Stephanus
Duās adhūc hōrās edendī aviditās tibi est reprimenda, siquidem praeter
contiōnem, quae hōram poscit, scīs quantum temporis in summō sacrificiō
choraula sibi sūmat, quam etiam paene superant hae nostrae cantiōnēs suprā
modum prōlixae.
Laurentius
Male sit istīs, quī hārum rērum nōbīs sunt auctōrēs! Ipse certē statim,
ubi perāctum fuerit sacrum, ad dīvitum ōstia citātō adeō cursū contendam,
ut sī nōn in prīmīs, secundīs saltem et tertiīs stipem accipiam.
Stephanus
Sed mē vix antevertēs.
Laurentius
Rēs ipsa indicābit.