<<< Auctores

Hegendorfinus

Index Colloquiorum:

Christophorus Hegendorff (1500-1540) was a Protestant theologian, lawyer, and educator in Leipzig who was close to Erasmus. Two of his dialogues are appended to Erasmus' colloquia, while these Dialogi pueriles were frequently printed with Mosellanus' Paedologia. He wrote a number of works, including school plays and books on Theology. We've used here this 1529 edition of Mosellanus, but it is important to note that separate printings exist: here (1520) and here, also 1520.
Christophorus Hegendorfinus Image taken from Emory.
IALOGI PUERILES CHRISTOPHORI Hegendorphini XII, lepidi aeque ac docti.
EPISTOLA DEDICATORIA (p. 2)

DOCTISSIMO VIRO SIMONI OCHI, Gymnasiarchae in monte Divae Annae, Christophorus Hegendorffinus. S.D.
Circunferuntur passim, vir doctissime, dialogi virorum doctissimorum pueriles loquendi formas repraesentantes. Id quod vix dici potest quam pueris usui futurum sit. Errant illi, et vehementer errant, qui non his loquendi formulis appositis, puerorum linguam expolitiorem reddere laborant. Erasmus ille magnus alicubi hoc ipsum cum pueris faciundum esse admonet; eius calculum nemo non candide probat. Quapropter et ego illorum virorum stimulis excitatus, dialogos quosdam ludere coepi. In quibus si non omnia virorum superiorum vestigia imitabor, ignoscere debes. Mihi non tam propitius Mercurius est; mihi non tam dulces camoenae. Quicquid possum, reddo; non gloriolae choragium ambio, contentus, si quantulacunque utilitas ad bonae mentis adolescentes emanarit. Tibi autem viro doctissimo dedicare hos dialogos visum est, quod soleas rebus ipsis impensius favere, ex quibus puerorum lingua utcunque expoliri potest. Et non paucis annis huc omnes conatus destinasti, puerorum ut balbutiei succurreres. Et ego mutuam tibi operam praestare non erubesco, tua humanitate fretus, qua neminem non in et laboris et honoris collegium asciscis. Accipe igitur quicquid est xenioli; graviora, Deo auspicante, dabimus, si has nugas non omnino displicuisse videro. Vale.