Praetextāta Latīnē Loquendī Ratiō - Prōgymnasma Vīcēsimum Octāvum

Dē Dīversārum Scīptiōnum Ēmendātiōne

Persōnae:
Magister, Dalmatius (discipulus), Gerārdus (discipulus), Rodolphus (discipulus), Petrus (discipulus), Antōnius (discipulus)
Magister
Quae praeteritō diē Lūnae super varietāte exercitātiōnis in utrāque ōrātiōne, solūtā nīmirum ac līberā, et pedibus dēvinctā sīve ligātā ā mē disputāta fuērunt, ea sī minus ūniversa, at complūra meminisse ūnumquemque vestrum exīstimō. Pedetentim ad singula genera aggrediēmur, et modō in hōc, modō in illō cōnsuētūdinem capiēmus, ut facultātem nōbīs quam expedītissimam ad scrībendum comparāre possīmus. Et quoniam trīduum efflūxit(1), cum dictāvī quibusdam, quem breviter et plānē explicārent, seu complecterentur apologum(2): aliīs versiculōs aliquot dē Ovidiō: aliīs Germānicam epistolam, quam in linguam latīnam trānsferrent: volō nunc tandem experīrī, et rē ipsā cognōscere, quī vestrī cōnātūs fuerint, quīque datum sibi pēnsum fēlīcius cōnfēcerint. Dē prīmō igitur ōrdine ad mē accedat Dalmatius. Recitā scrīptiōnem tuam.
Dalmatius
Ōlim, cum animālia loquerentur, ovis dīxit dominō suō: Mīror quod nihil umquam praebēs nōbīs.
Magister
Mīror quod(3), putō quod, et similia nōn esse barbarōs et illōtōs loquendī modōs, ut plērīque ex īnscientiā latīnitātis putant, prōlātīs ē Cicerōne, Varrōne, Līviō, Suētōniō, Plautō, Catōne, testimōniīs docuit Paulus Mānūtius explānāns epistolam 28. lib.7. ad familiār. et ultimam lib.9. item 4. lib.10. ad Atticum. Latīnius fortasse dīcitur cum īnfīnītō modō, aut participiō: Mīror nihil umquam nōbīs abs tē praebērī, putō hoc ita esse, crēdō tē factūrum. Tū, heus, quī extrēmus sedēs scamnō tertiō, et cum vīcīnō cōnfābulāris, attende, ac sī quid tāle peccāstī, corrige, antequam ad mē adeās corrigendus.
Dalmatius
Nihil umquam nōbīs abs tē praebērī, compellīque miserās ē terrā victum petere, herbās scīlicet et grāmina.
Magister
Polītum hoc(4), victum ē terrā petere, olet rōsās. Terent. Ē flammā cibum petere tē posse arbitror.
Dalmatius
Cum tamen nōs lānam tibi, cāseōs et oviculās suppeditēmus.
Magister
Scrībe agnōs(5), prō oviculīs. Quae est differentia, Petre, ecquid audīs? Tibi dīcō, Petre, quod est discrīmen inter ista duo?
Petrus
Oviculae, parva ovis, ein Schäflein/ agnus, recentior partus ovis, ein Lämblein Virgil. Dēpulsōs ā lacte domī quae clauderet agnōs.
Magister
Aptē respondistī. Prōcēde ultrā Dalmatī.
Dalmatius
Canibus autem, unde hōrum frūctuum nihil percipis, dē mēnsā tuā pānem porrigis. Tum canis quī astābat, et haec auribus accēperat(6).
Magister
Venustum et hoc. Nota etiam illud Cicerōnis, quī ex Odysseā quōsdam versiculōs convertēns, quod in Graecō est, ἵνα νωιπέρην ὄπ᾽ ἀκούσῃς, ad verbum, ut nostram vōcem audiās, sīc extulit. Auribus ut nostrōs possīs agnōscere cantūs.
Dalmatius
Sīc locūtus fertur. Nōn iniūriā id fit: nam ego et domum, et dominum, et vōs etiam ipsās, vestrumque gregem custōdiō, nē vel in silvā ā grassātōribus fūrēminī(7).
Magister
Nē peccēs, mī Dalmatī. Furor, furāris, dēpōnēns est, et eius nōn agendī, sed patiendī nōtiō: vērum obrēpsit hoc tibi imprudentī. Fac ut sit: ā grassātōribus īnsidiīs excipiāminī, quōmodo Virgil, eclog. 3. Nōn ego tē vīdī Damōnis pessime caprum Excipere īnsidiīs, multum lātrante Lycīscā?
Dalmatius
Nē vel in silvā ā grassātōribus īnsidiīs excipiāminī, vel ā raptōribus lupīs āvertāminī. Quod sī vestrī cūram nōn gererem, prae metū mortis ad pāscua exīre nōn audērētis. Hīs dictīs ovēs postmodum aequō animō passae sunt canēs apud herum potiōrēs partēs obtinēre.
Magister
Nōn vidētur contemnendus labor tuus, et auguror tē magnōrum ōrātōrum in numerum aliquandō ventūrum. Lege adhūc quod addere iussī ἐπιμύθιον(8), dē ūsū scīlicet fabellae huius.
Dalmatius
Sīc populum, seu multitūdinem, atque ignōbile vulgus.
Magister
Cōpia.
Dalmatius
Īrāscī nōn oportet, sī Magistrātūs et Prīncipēs, ā quibus regitur et custōditur, in honōribus rērumque affluentiā, impositīs per domōs et oppida vectīgālibus vītam agere cernat, cum Rēctōrēs subiectīs omnium commoditātum sint auctōrēs.
Magister
Acquiēscō in hāc dīligentiā. Adēs Gerārde cum paraphrāsī(9) tuā.
Gerārdus
Prīncipium ēlegiae 2. lib. 1. Ovid. Nāsōnis dē Trīstib. παραφραστικῶς solūtīs verbīs expressum. Diī māris et caelī, etc. Ō diī, quīque caelō, quīque marī imperītātis, vōs simul omnēs (quandō aliud quod agam, tantō in perīculō salūtis meae cōnstitūtus, praeter vōta nihil relictum est mihi) vōs ego obtestor per nūmen maiestātemque vestram, nē sīnite quam cōnscendī nāvim terribilī procellā iam conquassātam ac fatīscentem dīssolvī, ac mē, vectōrēsque omnēs mīserandum in modum haurīrī fluctibus.
Magister
Euge, dīmidium factī, Gerārde. Quam graviter? Quam numerōsē? Quam latīnē?
Gerārdus
Nōlīte, nōlīte Augustī Caesaris in mē concitātum furōrem(10) istā gravissimae tempestātis indulgentiā ūnō cōnsēnsū approbāre: cum etiam vōs ipsī saepe nōn omnēs eōsdem oppugnāveritis, sed alius adversus alium aliōs tūtātus sit.
Magister
Quod hoc genus schēmatis(11) Antōnī?
Antōnius
Trāductiō.
Gerārdus
Vulcānus et Pallas Trōiānīs erant inimīcī atque īnfestī, Apollō contrā et Venus amīcissimī. Aenēam persequēbātur Iūnō, prō quō Venus propugnābat. Quotiēs Ulyssem Neptūnus cōnātus est perdere? Atque hunc saepius patrui īnsidiīs līberātum Minerva cōnservāvit. Quamquam autem nōs cum Aenēā et Ulysse virīs laudātissimīs comparandī nōn sumus, tamen cūr adversus Caesarem velutī quendam in terrīs Deum ab aliquō saltem minōrum gentium Deō nōn dēfendāmur? Ō mē perditum, nihil precibus efficiō. Ēn ut mihi iterātīs asperginibus caput tōtum permaduit? Eheu, discerpunt verba mea ventī, et quās fundō precēs, ad Deōrum aurēs allābī nōn permittunt. Ita cum nāvim iactitent prō suā libīdine, et precātiōnem meam dissipent, dupliciter mē affligunt.
Magister
Nōn videō quid hīc ēmendandum sit.
Gerārdus
Ab, ab, nunc fluctibus īnstar(12) montium ingentibus ad sīdera extollimur: quis nōn exhorrēscat? Nunc discēdente marī prope ad ipsōs īnferōs dēscendimus: quis mente cōnsistat? Quōcumque oculōs convertō, caelum undique et undique pontus.
Magister
Quōmodo habet Ovidius?
Gerārdus
Nihil est nisi pontus et aethēr.
Magister
Fortassis illud Virgiliānum, quod tū dē 3. Aenēidos mūtuātus es, Nāsōnī occurrēbat. Appositē sānē hoc hēmistichium(13) īnseruistī.
Gerārdus
Et hīc quidem vāstīs fluctibus, illud tonitribus et fragore horrendō praesentem nōbīs mortem intentat. Mediō autem ventī fremitū horrisōnō terrificant animōs: ipsum aequor cui pārendum sit nescit.
Magister
Propemodum sine cortice nāre(14), et tuō succō vīvere iam poteris Gerārde. Attulisti hāc tuā ōrnātissimā paraphrāsī tibi magnum frūctum, mihi laetitiam, istīs exemplum. Rodolphe.
Rodolphus
Quid est, Praeceptor?
Magister
Quid est? Āduolā cum epistolā, quam latīnē dē Germānicō reddidistī.
Rodolphus
Adsum.
Magister
Lege prius Germānicam.
Rodolphus
Wie meine Sachen geschaffen seyn / hett ich dir gern vor längst mündtlich erklärt / Dieweil ich aber bissher in solchem meinem Fürnemmen verhindert / hab ich mir fürgenommen dasselbig schrifftlich zuverrichten. Von Jugendt auff hab ich ein sonders grossen Lust zu den Studiis getragen / und bin denselben obgelegen jetzt mehr dann siben Jar wie ich vermein / und zwar nicht ohne Nutz. Weil aber mein Vatter / der an Hab und Gut nicht der reichsten einer / und neben mir vil Kinder hat / vermercket / daß meine Studia grössern Unkosten bedürffen / dann er mir fürstreckenkan / und auch zimlich lange zeit / hat er beschlossen / mich von denen abzuforderen / unnd einen Handwercker auß mir zumachen / welches mir hefftig wehe thut / und von Herzen leyd ist / der ich auff der welt nichts liebers gehabt / dann eben die Studia. Nun weiß ich daß du denen sehr günstig bist die da studieren / derhalben ich mein zuflucht zu dir hab / und bitte dich auffs höchste / du wöllest meinen Vattern / bey dem du in grossem Ansehen bist / und mit ihme grosse Gemeinschafft hast / von disem fürhaben abwenden. Ich hoffe gänzlich du werdest mich meiner Bitt gewehren / wie einem so freundtlichen und grossen Maecenati wil gebüren. Solliches stehet mir allezeit nach Vermögen zuverdienen. Hiemit Gott befolhen.
Magister
Cōnsīderēmus tuam interpretātiōnem.
Rodolphus
Quō pactō sē rēs meae habeant, libenter tibi iam prīdem praesēns exposuissem, sed quia hūc ūsque in tālī prōpositō meō impedītus fuī, prōposuī mihi idipsum scrīptīs efficere.
Magister
Ō Teutscher Michel(15) cūr ita inhaerēs verbōrum ōrdinī? Sententiam sententiā, nōn verbum verbō oportet reddere: id mūnus est fīdī interpretis, et vōcēs appendere lectōrī, nōn annumerāre, ut inquit Cicerō. Perge.
Rodolphus
Ā puerō ergā studia līterārum valdē semper affectus fuī, illīsque suprā septimum annum vacāvī, nī fallor, cum ūtilitāte nōn spernendā. Quia vērō pater meus, quī parum dīves est et praeter mē multōs habet fīliōs, animadvertit nōn exiguōs sūmptūs, omnīnōque maiōrēs, quam ipse tolerāre possit, et plūrimum temporis requīrī ad doctrīnam acquīrendam, dēcrēvit āvocātum mē ā līterīs ad opificium aliquod(16) discendum mittere: quae rēs cordī meō dolet, quam maximē, et magnopere mē excruciat, quem hactenus in rēbus nihil aeque ac studia dēlectārunt.
Magister
Huī, tam citō expolītus.
Rodolphus
Quaecum ita sint, et sciam tē eōrum, quī studia dīligunt, nōn vulgārem esse fautōrem, ad tē cōnfugiō, tēque inprīmīs rogātum volō, ut patrem ā sententiā dētorqueās, prō auctōritāte, quā apud illum valēs magnā, et amīcitiā. Spērō plānē, tē hanc petītiōnem meam nōn reiectūrum: sed prō eō ac tam hūmānum, et tam magnum Maecēnātem(17) decet, admissūrum. Hoc quibus poterō officiīs compensābō. Valē.
Magister
Posterior pars priōrem bonitāte superāvit. Nōstis mē solēre nōnnumquam dē iīsdem argūmentīs, quae vōbīs praescrībō, epistolam contexere, eamque ad vōs cumulātius īnstruendōs (nē tantum scīlicet verba singula, aut phrāsēs ēmendantur, sed tōtum fīlum ōrātiōnis quāle nam esse dēbeat videātis, et ideās(18) animō concipiātis) in tabulā istā(19) omnibus legendam, et cum suīs cōnferendam dēscrībere, quod nunc quoque faciam. Nōn oberit tamen ante eam lēgī. Ascende suggestum Gerārde, et recitā dīstīnctissimē, articulātissimē, clārissimē. Ēn chartam meam.
Gerārdus
Exemplum Praeceptōris.
Quō minus cōram tibi statum rērum meārum iam prīdem, utī cupiēbam, expōnerem, ad hoc ūsque tempus impedītus sum. Quōcircā id nunc per litterās agam. Iam inde ab adulēscentulō(20) ingentī Mūsārum amōre percussus, cum iīsdem tōtō septenniō ratiōnem habuī, profēcīque nōn mediocriter. Caeterum pater meus, quī copiīs familiāribus exiguīs est, ac praeter mē complūrēs suscēpit līberōs, cum sentiat mihi ad ērudītiōnem cōnsequendam et sūmptū opus esse maiōre, quam tenuitās eius patiātur, et tempore longinquiōre, quam ut exspectāre possit, dēlīberāvit āvulsum mē ā complexū litterārum, sordidō atque illīberālī artificiō alligāre. Quae rēs, quia in vītā nūllās dēliciās studiōrum suāvitātibus antepōsuī, summum mihi acerbissimumque dolōrem inussit. Quāpropter cum tē studia colentium nōbilem esse patrōnum haud ignōrem, tuum implōrō auxilium, tē ōrātum volō, ut prō coniūnctissimā necessitūdine, quae tibi cum patre meō est, et prō auctōritāte, quā apud ipsum potēs plūrimum, caussam hanc meam recipiās, hominem ā susceptō cōnsiliō dēdūcās. Spē fīrmā sum, tē huic petītiōnī meae locum relictūrum: tē, inquam, Maecēnātem hūmānissimum atque illūstrissimum. Mē vicissim grātum, beneficiīque memorem cognōscēs. Valē.
(1) trīduum efflūxit: Trēs diēs praetertērunt ex quō magister varia exercitātiōnum genera dictāvit. Tempus ad scrībendum datum est ut discipulī hanc artem exercērent.
(2) apologum: Fabula brevis cum animālibus loquentibus, quae docet moralem sententiam. Hīc Dalmatius scrīpsit dē ove, cane, et dominō.
(3) mīror quod: Magister ostendit hanc locūtiōnem nōn esse barbaram, ut multī putant, sed ā Cicerōne, Varrōne, Līviō, aliīsque ūsam. Paulus Mānūtius (celeberrimus grammaticus Venētus, 1512-1574) hoc docuit explānāns Cicerōnis epistolās. Latīnius tamen dīcitur cum īnfīnītīvō: mīror nihil praebērī.
(4) polītum hoc: Elegāns haec locūtiō, victum ē terrā petere, bene olet (id est, valde placet). Magister citat Terentium: ē flammā cibum petere (cibum ē īgne petere), metaphora dē rē perīculōsā.
(5) agnōs: Magister corrigit verbum. Ovicula est parva ovis (Schäflein in Germānō), sed agnus est recentior partus ovis (Lämblein). Virgiliānus versus citātur: Dēpulsōs ā lacte domī quae clauderet agnōs.
(6) auribus accēperat: Elegāns locūtiō prō "audīverat." Magister laudat hanc expressiōnem et citat Cicerōnem, quī Graecum versum Homērī (ἵνα νωιπέρην ὄπ᾽ ἀκούσῃς - ut nostram vōcem audiās) sīc trānstulit: auribus ut nostrōs possīs agnōscere cantūs.
(7) fūrēminī: Magister corrigit errōrem. Furor, furāris est verbum dēpōnēns (passīvae fōrmae sed āctīvī significātūs) et significat "furārī" (to be stolen), nōn "furāre" (to steal). Melius est dīcere īnsidiīs excipiāminī, sīcut Vergilius dīcit (Eclog. 3): Nōn ego tē vīdī Damōnis pessime caprum excipere īnsidiīs, multum lātrante Lycīscā?
(8) ἐπιμύθιον: Graecum verbum significāns "moralem" vel "ūsum" fabulae - sententia quae docet quid ex fabulā discere dēbeāmus. Hīc: populus nōn dēbet īrāscī magistrātibus quī in honōribus vīvunt, quia illī cīvitātem custōdiunt et regunt.
(9) paraphrāsī: Explānātiō amplior textūs alterīus verbīs. Gerārdus scrīpsit paraphrāsim ēlegiae Ovidī dē Trīstibus (liber 1, ēlegia 2), ubi poēta in marī tempestāte perīculōsā deōs invocat.
(10) Augustī Caesaris furōrem: Ovidius in exsilium missus est ab Augustō Caesare annō 8 post Chrīstum. In Trīstibus suīs, Ovidius saepe dē hāc exsiliō et dē Augustī īrā scrībit. Gerārdus in paraphrāsī suā dīcit deōs nōn dēbēre Augustī furōrem approbāre permittendō ut tempestās eum occīdat.
(11) trāductiō: Figūra rhētorica (schēma) in quā eadem verba repetuntur in dīversīs casibus vel fōrmīs. Exemplum: "alius adversus alium aliōs tūtātus sit" - ubi alius/alium/aliōs repetuntur. Haec figūra ōrnāmentum magnum ōrātiōnī addit.
(12) īnstar: Praepositiō cum genetīvō significāns "ad modum" vel "like." Īnstar montium = ad modum montium, velut montēs.
(13) hēmistichium: Dīmidia pars versūs poētici. Gerārdus ūsus est hēmistichiō ex Vergiliī Aenēide librō tertiō: caelum undique et undique pontus. Ovidius aliō locō scrīpsit: nihil est nisi pontus et aethēr.
(14) sine cortice nāre: Prōverbium significāns "sine auxiliō nāvigāre" - id est, iam perītum esse et auxiliō magistrī nōn egēre. Tuō succō vīvere = tuīs propriīs vīribus vīvere. Magister laudat Gerārdum quod iam tam bene scrībere potest.
(15) Teutscher Michel: Germānica locūtiō significāns "German Michael" - nōmen typicum prō homine Germānō. Magister rogat cūr Rodolphus tam strīctē verbōrum ōrdinem Germānicum sequitur. In trāductiōne bonā, sententiam sententiā reddere oportet, nōn verbum verbō. Ut Cicerō dīxit: id mūnus est fīdī interpretis, et vōcēs appendere lectōrī, nōn annumerāre.
(16) āvocātum ā līterīs ad opificium: Pater Rodolphī vult eum ā studiīs līterāriīs āvocāre et ad opificium aliquod (artem manuālem) mittere, quia studia nimis multum pecūniae et temporis requīrunt.
(17) Maecēnātem: Gāius Cilnius Maecēnās (c. 70-8 ante Chrīstum) fuit celeberrimus patrōnus poētārum Rōmānōrum, praecipuē Vergiliī et Horātiī. Nōmen eius factum est synōnymum generōsī patrōnī artium et litterārum.
(18) ideās: Graecum verbum (ἰδέα) significāns "fōrmam" vel "exemplum" vel "mōdellum." Magister vult discipulōs nōn tantum verba singula emendāre, sed tōtum fīlum ōrātiōnis vidēre - tōtam structūram epistolae - et ideās (exempla perfecta) animō concipere dē quōmodo epistola bene scrībī dēbeat.
(19) in tabulā istā: Tabula est "board" vel "tablet" in scholā. Magister in hāc tabulā scrībit exemplum epistolae suae ut omnēs discipulī legere et cum suīs scrīptiōnibus cōnferre possint.
(20) adulēscentulō: Dīminūtīvum adulēscentis - adulēscēns iuvenis. Magister in suā exemplārī epistolā ūtitur verbīs ēlegantioribus et variātiōne: ubi Rodolphus dīxit ā puerō, magister dīcit iam inde ab adulēscentulō. Ubi Rodolphus dīxit studia literārum, magister dīcit Mūsārum amōre percussus. Haec est ars scrībendī ēleganter.