Colloquia Familiaria - Colloquium Ūndētrīcēsimum
Virgō Poenitens
Persōnae:
Eubulus, Catharīna
Eubulus, Catharīna
Eubulus
Tālēs iānitrīcēs mihi semper optārim.
Catharīna
Et ego semper tālēs pulsātōrēs.
Eubulus
Sed valē, Catharīna.
Catharīna
Quid ego audiō? Valēbō prius quam salveam?
Eubulus
Nōn hūc vēnī ut tē vidērem lacrymantem. Quid sibi vult, quod prōtinus mē cōnspectō lacrymīs suffūsī sunt oculī?
Catharīna
Quō fugis? manē, manē inquam, sūmam alium vultum, et rīdēbimus affātim.
Eubulus
Quās avēs hīc videō?
Catharīna
Est illīus collēgiī patriarcha. Nē subdūcitō tē, iam perpōtārunt, accumbē paulisper. Illō digressō, cōnfābulābimur nostrō mōre.
Eubulus
Age obtemperābō tibi, quae mihi nōluistī. Nunc sōlī sumus. Nārrā tōtam fābulam. Mālim enim ex tē cognōscere.
Catharīna
Ex tot amīcīs quōs putābam sapere plūrimum, nunc sentiō nūllum fuisse, quī mihi prūdentius ac senīlius cōnsilium dederit, quam tū omnium nātū minimus.
Eubulus
Dīc, quōmodō expugnāstī parentum affectum?
Catharīna
Prīmum improbīs hortātibus monachōrum ac monachārum, deinde etiam meīs precibus ac blandīmentīs labefactātus est mātrī animus. Pater nūllō pactō quībat perpellī. Tandem omnibus admōtīs māchīnīs, et hīc victus et oppressus est potius quam assēnsit. Id factum est inter pōcula. Minitābantur hominī malum exitium, sī Chrīstō suam spōnsam pernegāret.
Eubulus
Ō imprōbitātem stolidōrum. Quid fit deinde?
Catharīna
Servor trīduō domī clam. Interim semper aderant mulierēs aliquot eius collēgiī, quās illī Conversās vocant, hortātibus suīs addentēs animum, ut persisterem in sānctō prōpositō: ac sollicitē caventēs, nē qua cognātārum aut sodālium adīret mē, quae mentem vidērētur mūtātūra. Interim adōrnābantur vestēs, aliaque quae ad convīvium attinēbant.
Eubulus
Tibi quid interim erat animī? num vacillābās?
Catharīna
Nōn, sed passa sum quiddam tam horrendum, ut mālim ēmorī deciēs quam iterum perpetī.
Eubulus
Quaesō, quid isthūc erat?
Catharīna
Nōn possum effarī.
Eubulus
Quod mihi dīxeris, amīcō tuō dīxeris.
Catharīna
Prōmittis silentium?
Eubulus
Id praestātūrus eram, etiam sī nūlla fuissēs stipulāta. Quasi vērō mē nōndum nōrīs.
Catharīna
Appāruit mihi spectrum horribilī speciē.
Eubulus
Is nīmirum erat genius tuus malus, quī tē eō īnstīgābat.
Catharīna
Prōrsus opīnor fuisse cacodaemonem.
Eubulus
Dīc mihi, quae speciēs erat? Estne tālis quālis pingitur, rōstrō aduncō, longīs cornibus, harpȳiārum unguibus, praelongā caudā?
Catharīna
Tū lūdis. At ego mālim mihi terram dēhīscere, quam dēnuō tāle vidērem spectrum.
Eubulus
Interim aderant illae mulierēs hortātrīcēs?
Catharīna
Nōn, nec umquam illīs indicāvī, tametsī valdē scīscitantibus quid esset malī, cum mē tōtam exanimātam offenderent.
Eubulus
Vīs tibi dīcam quid fuerit?
Catharīna
Sīquidem potes.
Eubulus
Illae mulierēs incantāverant tē, vel potius excantārant tibi cerebrum. Sed interim tū persistēbās in sententiā?
Catharīna
Maximē, nam aiēbant id multīs accidere, quī sē cōnsecrant Chrīstō, vērum sī prīmō illō congressū superētur tentātor, post tranquilla fore omnia.
Eubulus
Quā pompā prōducta es?
Catharīna
Adōrnant mē tōtō mundō meō, dēmittunt capillōs. Itaque nōn aliter quam nūptūra spōnsō.
Eubulus
Crassō monachō(1), hem, male sit huic tussī.
Catharīna
Ex aedibus paternīs clārā lūce dēdūcor ad collēgium, multīs ad spectāculum concurrentibus.
Eubulus
Ō scītōs histriōnēs, ut nōrunt agere suās fābulās simplicī populō. Quot diēs ēgistī in illō sānctō virginum collēgiō?
Catharīna
Fermē duodecim.
Eubulus
Sed quae rēs verterat animum tuum tam pertinā cem?
Catharīna
Nōn dīcam quid sit, sed aliquid magnī fuit. Post sex ab ingressū diēs, accersō mātrem, obtestāns, obsecrans, sī mē vīvam vellet, ut mē eximeret ab eō collēgiō. Illa reluctātur animō meō, et hortātur ad cōnstantiam. Post accersō patrem. Ille etiam obiūrgābat, addēns sē aegrē vīcisse suōs affectūs, ut vicissim nunc vincerem animum meum, nec hoc dedecus conciliārem sibi, quod resiliissem ab īnstitūtō. Tandem ubi videō mē nihil prōficere, respondeō parentibus, mē, sī ita iubeant, in grātiam illōrum moritūram. Nam hoc mihi certum esse, nisi mātūre eximerer. Hōc audītō, redūxērunt domum.
Eubulus
Bene habet quod mātūre resilierīs, prius quam servitūtem aeternam essēs professa. Sed nōndum audiō, quae rēs mūtārit animum tuum tam subitō.
Catharīna
Hoc nēmō mortālium ex mē scit hāctenus, nec tū sciēs.
Eubulus
Quid sī dīvīnem?
Catharīna
Nec dīvīnābis, sat sciō: et sī dīvīnēs, nōn dīcam.
Eubulus
Tametsī coniciō. Vērum interim periit sūmptus?
Catharīna
Plūs quam quadrāgintā corōnātī.
Eubulus
Ō cōmessātōrēs(2) nūptiālēs! Gaudeō tamen, periisse pecūniam, tē nōbīs incolumī: posthāc ausculta meliōribus cōnsiliīs.
Catharīna
Ita faciam, et, cum piscātōre, ictā sapiam(3).
Footnotes
(1). Crassō monachō] Hōc dīcit āversus et fingit tussim.
(2). Cōmessātōrēs] Cōmos, deus est luxūs, inde κωμάζειν et Latīnē cōmessārī, quod est geniāliter et cum luxū vīvere. Nōn enim dīcitur ā comedendō.
(3). Ictā sapiam] Vidē prōverbium, piscātor ictus sapit, ubi quis suō malō doctus sapit.