Colloquia Familiaria - Colloquium

(1)

Virgō μισόγαμος

Persōnae:
Eubulus(2), Catharīna
Eubulus
Gaudeō, tandem fīnītam esse coenam, ut liceat hāc fruī deambulātiōne, quā nihil amoēnius.
Catharīna
Et mē iam taedēbat sessiōnis.
Eubulus
Quam vernat, quam arrīdet undique mundus! Haec nīmirum est illīus adulēscentia.
Catharīna
Sīc est.
Eubulus
At cūr tuum vēr nōn aeque arrīdet?
Catharīna
Quam ob rem?
Eubulus
Quia subtristis es.
Catharīna
An videor aliō vultū quam soleō?
Eubulus
Vīs ostendam tē tibi?
Catharīna
Māximē.
Eubulus
Vidēs hanc rosam sub imminentem noctem foliīs contractiōribus?
Catharīna
Videō. Quid tum posteā?
Eubulus
Tālis est vultus tuus.
Catharīna
Bella collātiō.
Eubulus
Sī mihi parum crēdis, in hoc fonticulō contemplāre tē ipsam. Quid sibi tandem volēbant, et inter coenandum, tam crēbra suspīria?
Catharīna
Dēsine percūnctārī, quod tua nōn refert scīre.
Eubulus
Immō mea refert māximē, quī nōn possum esse hilaris, nisi tē quoque videam hilarem. Ecce autem iterum suspīrium, huī quam ex īmō pectore dūctum!
Catharīna
Est quod angat animum, sed effārī nōn est tūtum.
Eubulus
Mihi nōn dīcēs, quī tē cāriōrem habeō sorōre propriā? Mea Catharīna, nē verēre, quidquid est reī; tūtō dēpōnēs(3) hīs auribus.
Catharīna
Ut tūtō dīcam, vereor nē frūstrā dīcam nōn auxiliātūrō.
Eubulus
Quī scīs? Sī nōn rē ipsā, fortassis cōnsiliō cōnsōlandōque iuverō.
Catharīna
Nōn possum ēloquī.
Eubulus
Quid isthuc est reī? ōdistī mē?
Catharīna
Sīc ōdī, ut mihi minus cārus sit meus germānus: et tamen animus nōn fert ut ēloquar.
Eubulus
Fatēberis igitur, sī dīvinārō? Quid tergiversāris? Prōmitte, alioquī nōn omittam urgēre.
Catharīna
Age prōmittō.
Eubulus
Prōrsus ego nōn videō, quid tibi dēsit ad summam fēlīcitātem.
Catharīna
Utinam vēra praedicārēs!
Eubulus
Prīmum adest ipse flōs aetātis. Nam, nisi fallor, agis annum iam decimum septimum.
Catharīna
Sīc est.
Eubulus
Nōndum igitur, ut opīnor, discruciat tē metus senectae.
Catharīna
Nihil minus.
Eubulus
Adest fōrma nūllā parte nōn fēlix; est et istud praecipuum Deī dōnum.
Catharīna
Dē fōrmā, quālisquālis est, nec glōrior, nec queror.
Eubulus
Tum color et habitūdō corporis indicat, tē esse prosperā valētūdine, nisi quid est morbī occultōris.
Catharīna
Nihil istiusmodī, grātiā Deō.
Eubulus
Fāma est integra.
Catharīna
Ita cōnfīdō.
Eubulus
Adest ingenium istō dignum corpore, fēlīcissimum, et quāle mihi optem ad līberālēs disciplīnās.
Catharīna
Sī quod est, Deī mūnus est.
Eubulus
Nec dēest mōrum amābilis grātia, quam in fēlīcissimīs etiam fōrmīs nōn rārō dēsīderāmus.
Catharīna
Optārim equidem mōrēs mē dignōs.
Eubulus
Multōrum animōs dēicit generis īnfēlīcitās: tibi parentēs sunt et bene nātī, et probī, et rē lautā, et tuī amantissimī.
Catharīna
Hinc nihil queror.
Eubulus
Quid multīs? Ego mihi ex omnibus puellīs, quās habet haec regiō, nōn dēlēgerim aliam spōnsam, quam tē, sī quod sīdus mihi prosperum affulgeret.
Catharīna
Nec ego dēligerem alium spōnsum, sī placēret ūllum coniugium.
Eubulus
Et tamen māgnum quiddam esse dēbet, quod sīc discruciat animum tuum.
Catharīna
Est omnīnō nōn leve.
Eubulus
Nōn aegrē ferēs, sī dīvīnem?
Catharīna
Iam pollicita sum.
Eubulus
Expertus nōvī, quanta crux sit amor. Age fatēre; nunc prōmīsistī.
Catharīna
Amor est in caussā, sed nōn eius generis, cuius tū suspicēre.
Eubulus
Quod genus tū mihi narrās?
Catharīna
Dīvīna.
Eubulus
Equidem cōnsūmsī omnem dīvīnātiōnem meam. Et tamen nōn omittam hanc manum, dōnec extorserō quid sit.
Catharīna
Ut violentus es!
Eubulus
Dēpone in sinum(4) meum, quidquid isthuc est cūrae.
Catharīna
Quandō sīc urgēs, dīcam. Iam inde ā tenerīs annīs mē mīrus quīdam affectus habēbat.
Eubulus
Quis, obsecrō?
Catharīna
Ut adiungerer collēgiō sacrārum virginum.
Eubulus
Ut fierēs monacha?
Catharīna
Sīc habet.
Eubulus
Hem, prō thēsaurō(5) carbonēs.
Catharīna
Quid ais Eubule?
Eubulus
Nihil, mea lūx; tussiēbam: sed perge dīcere.
Catharīna
Huic animō meō semper pertinācissimē restitēre parentēs.
Eubulus
Audiō.
Catharīna
Ego contrā precibus, blanditiīs, lacrymīs oppugnābam parentum pietātem.
Eubulus
Rēs mīra.
Catharīna
Tandem quum ego nūllum facerem fīnem ōrandī, obsecrandī, obtestāndī, lacrymandī, pollicitī sunt, ubī pervenissem ad annum decimum septimum, sēsē obtemperātūrōs voluntātī meae, sī modō tum īdem perstāret animus. Venit is annus, manet īdem animus, parentēs tamen contrā prōmissum pernegant: hoc est, quod discruciat animum meum. Aperuī morbum meum: tū nunc medicum age, sī quid potēs.
Eubulus
Prīmum illud dabō cōnsilium, suāvissima virgō, ut moderēris affectibus tuīs, et sī id nōn continget, quod vīs, id velīs quod possīs.
Catharīna
Ēmoriar, nisi, quod volō, assequar.
Eubulus
Et unde cēpistī istum fātālem affectum?
Catharīna
Olim admodum puella dūcta sum in quoddam virginum collēgium. Circumdūcēbāmur, ostendēbantur omnia: placēbant virginēs vultibus nitentibus, vidēbantur angelae: in templō nitēbant omnia, atque etiam frāgrābant, nitēbant hortī cultissimī. Quid multīs? nihil nōn arrīdēbat, quōcunque vertēbam oculōs. Accēdēbant ad haec blandissima virginum colloquia. Ūnam atque alteram illic reperī, quicum olim īnfāntula lūsitāre cōnsuēvī. Ex eō tempore coepit animus ardēre eius vītae dēsīderiō.
Eubulus
Nōn sum improbātūrus sacrārum virginum īnstitūtum: quamquam nōn omnia condūcunt omnibus: sed habitā tuī geniī ratiōne, quem mihi videor ex vultū mōribusque tuīs collēgisse, suāserim, ut nūbās marītō tuī similī, tuaeque domī novum īnstituās collēgium, cuius marītus agat patrem, tū mātrem.
Catharīna
Ēmoriar citius, quam virgīnitātis propōsitum dēseram.
Eubulus
Rēs est ēgregia virgīnitās, sī pūra sit: sed nihil necesse est, ut hāc grātiā dēdās tē in collēgium, unde nōn possīs posteā eximī. Licet apud parentēs virgīnitātem tuērī tuam.
Catharīna
Licet, at nōn perinde tūtō.
Eubulus
Immō, ut ego arbitror, aliquantō tūtius, quam apud illōs crassōs, semper cibō distentōs monachōs. Nec enim castrātī sunt, nē tū sīs īnscia. Patrēs vocantur, ac frequenter efficiunt, ut hoc nōmen vērē competat in ipsōs. Olim nūsquam virginēs honestius vīvēbant, quam apud parentēs; nec alium habēbant patrem, quam Episcopum. Sed obsecrō, dīc mihi, quod tibi collēgium ex omnibus dēlēgistī, cui tē addīcās in servitūtem?
Catharīna
Chrȳsercium(6).
Eubulus
Agnōscō, aedibus paternīs vīcīnum.
Catharīna
Rēctē.
Eubulus
Atque pulchrē nōvī tōtum hoc sodālitium, dignum vērō, ob quod patrem ac mātrem et cognātam tibi honestamque familiam repudiēs! Nam ille patriarcha iam prīdem et aetāte, et vīnō, et nātūrā dēlīrus est, nec illī quidquam iam sapit praeter vīnum. Habet duōs sodālēs sē dignōs, Iohannem et Iodocum. Quōrum Iohannēs, ut fortasse vir malus nōn est, ita nihil habet virī, praeter barbam; ērudītiōnis nē pīlum quidem, prūdentiae nōn multō plūs; Iodocus adeō stupidus est, ut, nisi veste sacrā commendārētur, obambulāret pūblicitūs in cucullā fatuī cum auriculīs ac tintinnābulīs.
Catharīna
Mihi videntur virī bonī.
Eubulus
Melius istōs nōvī, quam tū, mea Catharīna. Istī fortasse sunt tibi patrōnī apud parentēs, ut efficiant tē prōselytam(7) suam.
Catharīna
Iodocus māximē favet.
Eubulus
Ō fautōrem! sed fac, istīc nunc esse virōs doctōs ac bonōs, crās erunt indoctī ac malī; et quīcunque obtigerint, tibi erunt ferendī.
Catharīna
Offendunt mē in aedibus paternīs crēbra convīvia; nec semper virginea sunt, quae illic dīcuntur inter coniugātōs. Et aliquotiēs fit, ut osculum negāre nōn possim.
Eubulus
Quī vītāre studet quidquid offendit, is ē vītā migret oportet. Ita sunt aurēs assuēfaciendae, ut audiant omnia, nec tamen nisi bona trānsmittant in animum. Parentēs, opīnor, permittunt tibi cubiculum peculiāre.
Catharīna
Māximē.
Eubulus
Eō tē subdūcās licēbit, sī quod convīvium acciderit turbulentius: et dum illī pōtant ac nūgantur, tū cōnfābulāre cum spōnsō tuō Chrīstō; ōrā, psalle, grātiās age. Nōn tē inquinābit domus paterna; sed tū reddēs eam pūriōrem.
Catharīna
Attamen tūtius est esse in sodālitiō virginum.
Eubulus
Nōn improbō castum sodālitium, nōlim tamen tē fallī falsā imāginā tiōne. Ubī illic versāta fueris aliquamdiū, ubī propius īnspexeris, fortassis nōn perinde nitēbunt omnia, ut tibi quondam nitēre vidēbantur. Nec omnēs virginēs sunt, mihi crēde, quae vēlum(8) habent.
Catharīna
Bona verba.
Eubulus
Immō bona verba sunt, quae vēra sunt: nisi fortasse ēlogium(9), quod nōs hāctenus iūdicāvimus esse Virginī mātrī proprium, ad plūrēs trānsiit, ut dīcantur et ā partū virginēs.
Catharīna
Abōminor.
Eubulus
Quīn īnsuper, nec alioquī inter illās virginēs sunt omnia virginea.
Catharīna
Nōn? Quam ob rem, obsecrō?
Eubulus
Quia plūrēs inveniuntur, quae mōrēs aemulentur Sapphūs(10), quam quae referant ingenium.
Catharīna
Isthuc quid sit, nōn satis intelligō.
Eubulus
Atque ideō haec verba faciō, nē quandō intelligās, mea Catharīna.
Catharīna
Attamen animus eō fertur: atque hinc colligō hunc spīritum ā Deō proficīscī, quod tot iam annīs perseverat, et in diēs fit ācrior.
Eubulus
Immō mihi hoc nōmine suspectus est iste tuus spīritus, quod sīc repugnant optimī parentēs. Afflāsset et illōrum animōs Deus, sī pium esset quod mōlīris. Sed istum spīritum hausistī ex illīs nitōribus, quōs admodum puella vīdistī, ex blandīs virginum alloquiīs, ex affectū ergā veterēs sodālēs, ex cultū sacrō, ex caerimōniīs sānē quam speciōsīs, ex improbīs hortātibus stultōrum monachōrum, et quī in hoc tē venantur, ut largius pōtent. Sciunt patrem esse līberālem ac benignum: aut illum habēbunt convīvam, sed hāc lēge, ut sēcum adferat vīnum, quod decem strēnuīs pōtōribus sat sit: aut ipsī pōtābunt apud illum. Quāre tibi fuerim auctor, nē quid novī tentēs invītīs parentibus, in quōrum potestāte nōs Deus esse voluit.
Catharīna
In hoc negōtiō pium est contemnere patrem et mātrem.
Eubulus
Chrīstī caussā pium est alicubī negligere patrem et mātrem: neque enim piē faciat, quī Chrīstiānus patrem ethnicum, cuius omne vītae praesidium pendeat ā fīliō, dēserat, sinatque perīre fame. Sī nōndum essēs professa Chrīstum in Baptismō, et parentēs vetārent tē baptīsārī, piē facerēs, sī Chrīstum praeferrēs impiīs parentibus. Aut sī nunc parentēs adigerent ad impietātem aut turpitūdinem, contemnenda esset illōrum auctōritās. Sed quid hoc ad collēgium? Et domī Chrīstum habēs. Nātūra dictat, Deus approbat, Paulus hortātur, lēgēs hūmānae sanciunt, ut fīliī obediant parentibus; et tū tē subdūcēs ab auctōritāte parentum optimōrum, ut prō vērō patre, tē dēdās factīciō, et prō vērā mātre, tibi adscīscās aliēnam: aut potius, ut prō parentibus tibi dominōs ac dominās adscīscās? Nam parentibus ita es obnoxia, ut tamen tē līberam esse velint. Unde et līberī vocantur fīliiīfamiliās, quod absint ā condiciōne servōrum. Nunc tē prō līberā tendis ultrō servam reddere. Chrīstiāna clēmentia māxima ex parte submōvit omnem illam veterum servitūtem, nisi quod in paucīs regiōnibus(11) adhūc resident vestīgia. At inventum est sub praetextū religiōnis novum servitūtis genus, ut nunc sānē in plērīsque monastēriīs vīvitur. Nihil ibi licēbit, nisi ex praescrīptō; quidquid obvēnerit tibi, illīs accrēscet: sī quō pedem mōveris, retrahēris ē fugā, perinde quāsī parentem venēnō necāveris. Quōque sit ēvidentior servitūs, commūtant vestem, quam dēdēre parentēs, et ad exemplum prīscum eōrum, quī olim servōs essent mercātī, commūtant nōmen in baptismō inditum; ac prō Petrō sīve Iohanne, vocant Frānciscum aut Dominicum, aut Thōmam. Petrus dedit nōmen Chrīstō, et Dominicō initiandus vocātur Thōmās. Sī mīlitāris servus abiciat vestem ā dominō dātam, vidētur abdicāsse dominum; et nōs applaudimus illī, quī vestem accipit, quam Chrīstus omnium dominus nōn dedit: et ob hanc mūtātam gravius pūnitur, quam sī centiēs abiciat vestem imperātōris ac dominī suī, quae est mentis innocentia.
Catharīna
Atquī hoc ipsum aiunt eximiī meritī, sī quis sē sponte dedit in hanc servitūtem.
Eubulus
Ista vērō doctrīna pharisaica est. Paulus contrā docet, ut quī līber vocātus sit, nē velit fierī servus, sed potius operam det, ut fiat līber. Atque hoc īnfēlīcior est servitūs, quod plūribus dominīs tibi serviendum sit, quod plērumque stultīs et improbīs, quod incertīs, ac subinde novīs. Illud mihi responde. Ēmancipant(12) tē lēgēs ā iūre parentum?
Catharīna
Nēquāquam.
Eubulus
Licetne igitur tibi emere aut vendere fundum invītīs parentibus?
Catharīna
Minimē.
Eubulus
Unde igitur tibi iūs, ut tē ipsam dēdās nesciō quibus, invītīs parentibus? An nōn tū illīs cārissima, māximēque propria es possessiō?
Catharīna
In negōtiō pietātis cessant nātūrae lēgēs.
Eubulus
Negōtium pietātis potissimum agitur in baptismō: hīc tantum agitur dē veste mūtandā, dēque genere vītae, quod per sē neque bonum est, neque malum. Iam illud mihi cōnsiderā, quantum commoditātum simul amittās cum lībertāte. Nunc tibi līberum est in tuō cubiculō legere, ōrāre, psallere, quantum et quandō grātum est animō tuō. Quod sī taedet cubiculī, licet audīre cantiōnēs ecclēsiasticās, adesse sacrīs, audīre sacrās conciōnēs: et sī quam vīderīs mātrōnam, aut virginem ēgregiē probam, ex eius colloquiō fierī meliōrem: sī quem virum īnsīgnī probītāte praeditum, ex eō discere, quod tē reddat meliōrem: licēbit et conciōnātōrem dēligere, quī pūrissimē Chrīstum doceat. Hās rēs omnēs ex quibus praecipuus est profectus ad vēram pietātem, amittis semel addicta collēgiō.
Catharīna
Sed interim nōn erō monacha.
Eubulus
Adhūc tē movent nōmina? Rem ipsam perpendītō. Illī iactant obedientiam. Num ea laus tibi dēerit, sī obediās parentibus tuīs, quibus Deus iubet obedīrī? sī Episcopō tuō, et pāstōrī tuō? Num paupertātis, quum in parentum manibus sint omnia? Quamquam olim in sacrīs virginibus praecipuē laudābātur ā sānctīs virīs līberālitās in pauperēs: eam praestāre nōn poterant, sī nihil possidēbant. Porrō castitātī tuae nihil dēcēdet, etiam sī vīvās apud parentēs. Quid igitur superest? Vēlum, linea vestis ex intimā versā in extimam, caerimōniae quaedam, quae per sē nihil faciunt ad pietātem, neque quemquam commendant oculīs Chrīstī, quī spectat animī pūritātem.
Catharīna
Nova praedicās.
Eubulus
Sed vērissima. Quum nōn sīs ēmancipāta ā iūre parentum, quum tibi iūs nōn sit vendendī vestem aut agrum, quō modō tibi iūs facis dēdendī tē in servitūtem aliēnam?
Catharīna
Iūs parentum, ut aiunt, nōn impedit ingressum religiōnis.
Eubulus
In baptismō nōnne professa es religiōnem?
Catharīna
Sum.
Eubulus
Nōnne religiōsī sunt quīcunque sequuntur praecepta Chrīstī?
Catharīna
Māximē.
Eubulus
Quae est igitur ista nova religiō, quae facit irritum, quod et nātūrae lēx sānxit, et vetus lēx docuit, et Ēvangēlica lēx comprobāvit, et Apostolica doctrīna cōnfīrmāvit? Isthuc dēcrētum nōn est ā Deō prōditum, sed in monachōrum senātū repertum. Sīc dēfīniunt quīdam, et mātrimōnium esse rātum, quod īnsciīs, aut etiam invītīs parentibus inter puerum et puellam per verba dē praesentī (sīc enim illī loquuntur) contractum est. Atquī istud dogma, nec nātūrae sēnsus approbat, nec veterum lēgēs, nec Mōysēs ipse, nec Ēvangēlica aut Apostolica doctrīna.
Catharīna
An igitur putās mihi nōn esse fās nūbere Chrīstō, nisi comprobantibus parentibus?
Eubulus
Iam, inquam, nūpsistī Chrīstō, et illī nūpsimus omnēs. Quae bis nūbit eidem virō? Tantum agitur dē locō, dē veste, dē caerimōniīs. Ob hās rēs nōn arbitror esse contemnendum iūs parentum. Et videndum est, nē, dum parās nūbere Chrīstō, nūbās aliīs(13).
Catharīna
At istī praedicant nihil esse sānctius, quam hīc contemnere parentēs.
Eubulus
Ab istīs igitur doctōribus exige, ut prōferant aliquem ē sacrīs librīs locum, quī hoc doceat: quod sī nōn poterunt, iubētō eōs ēbibere calicem vīnī Belnēnsis(14); hoc poterunt. Ab impiīs parentibus ad Chrīstum cōnfugere pietātis est. Sed ā piīs ad monachismum, hoc est, (quod nōn rārō ūsū venit) ā probīs ad improbōs, quae, rogō, pietās est? Quamquam et olim ad Chrīstum ā pāgānismō conversus, īdololatrīs parentibus dēbēbat obsequium, quātēnus citrā pietātis iactūram fierī poterat.
Catharīna
Damnās igitur hoc tōtum vītae īnstitūtum?
Eubulus
Nēquāquam. Vērum quemadmodum nēminī suādēre velim, ut, quae sē in hoc vītae genus coniecit, luctētur ēmergere: ita nōn dubitem hortārī puellās omnēs, praesertim indolis generōsae, nē sē temerē eō praecipitent, unde post sēsē nōn possint explicāre, praesertim quum in ipsīs collēgiīs saepe gravius perīclitētur virgīnitās, ac domī praestāre valeās, quidquid ibi praestātur.
Catharīna
Urgēs tū quidem multīs ac māgnīs argūmentīs; tamen hic affectus meus eximī nōn potest.
Eubulus
Sī nōn persuādeō, quod tamen optārim, saltem illud fac memineris, Eubulum monuisse. Interim prō meō in tē amōre precor, ut tuus iste affectus fēlīcior sit meō cōnsiliō.