Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum
Uxor μεμψίγαμος
Persōnae:
Eulalia, Xantippe
Eulalia, Xantippe
Eulalia(1)
Salvē multum, exoptātissima mihi Xantippe.
Xantippe
Salvē tantundem, mihi cārissima Eulalia. Vidēre mihi solitō formōsior.
Eulalia
Itane statim mē scommate excipis?
Xantippe
Nōn profectō; sed ita mihi vidēris.
Eulalia
Fortasse nova vestis commendat fōrmam.
Xantippe
Rēctē coniectās. Nihil iam diū vīdī ēlegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.
Eulalia
Lāna Britannica est, tinctūra Venēta.
Xantippe
Mollitīēs byssum superat. Quam vērō blandus purpurae color! Unde tibi tam ēgregium mūnus?
Eulalia
Unde decet honestās mātrōnās accipere, nisi ā marītīs suīs?
Xantippe
Ō tē fēlīcem, cui tālis contigit spōnsus! At ego vellem mē nūpsisse fungō(2), quum meō nūberem Nicolāō.
Eulalia
Quid ita, quaesō tē? tam citō male convenit inter vōs?
Xantippe
Nec umquam conveniet cum tālī. Vidēs quam sim pannōsa; sīc patitur uxōrem suam incēdere: dispeream, nisi saepe pudet mē prōdīre in pūblicum, quum videō quam cultae sint aliae, quae multō pauperioribus nūpsēre marītīs.
Eulalia
Mātrōnārum ōrnātus nōn est in vestibus aut reliquō corporis cultū, quemadmodum docet dīvus Petrus Apostolus (nam id audīvī nūper in conciōne), sed in castīs ac pudīcīs mōribus, et in ōrnāmentīs animī. Meretrīcēs coluntur oculīs multōrum. Nōs satis cultae sumus, sī placeāmus ūnī marītō.
Xantippe
Sed interim ille bonus vir, tam in uxōrem parcus, strēnuē prōdigit dōtem, quam ex mē nōn mediocrem accēpit.
Eulalia
Quibus rēbus?
Xantippe
Quibus ipsī vīsum fuerit; vīnō, scortīs, āleā.
Eulalia
Bona verba.
Xantippe
Atquī sīc rēs habet. Deinde quum mihi tēmulentus ad multam noctem redit domum diū exspectātus, dēstērtit noctem tōtam, nōnnunquam et lectum convomēns, ut nē quid addam.
Eulalia
St(3), tē ipsam dēhonestās, quum dēhonestās marītum.
Xantippe
Ēmoriar, nisi mālim dormīre cum scrophā, quam cum tālī marītō.
Eulalia
Nōn tū tum illum excipis iūrgiō?
Xantippe
Ita ut dīgnus est: sentit mē nōn esse mūtam.
Eulalia
Quid ille contrā?
Xantippe
Initiō reclāmābat saevissimē, crēdēns fore, ut mē saevīs verbīs prōterēret.
Eulalia
Numquamne rixa incrūduit ūsque ad verbera?
Xantippe
Semel duntaxat eō incāluerat utrīnque contentiō, ut minimum rēs abfuerit ā pugnā.
Eulalia
Quid ego audiō?
Xantippe
Lībrābat fustem, saevīs interim clāmōribus intonāns, ac dīra minitāns.
Eulalia
Nōn ibi metuēbās tū?
Xantippe
Immō vicissim ego corripiēbam tripodem: sī contigisset mē digitō, sēnsisset mihi nōn deesse manūs.
Eulalia
Novum clypeī genus. Dēerat colus lanceae vice.
Xantippe
Sēnsisset sibi cum virāgine rem esse.
Eulalia
Ah mea Xantippe, nōn ita decet.
Xantippe
Quid decet? Sī ille mē nōn habet prō uxōre, nec illum habitūra sum prō marītō.
Eulalia
At Paulus docet, uxōrēs oportēre subditās esse virīs cum omnī reverentiā. Et Petrus nōbīs exemplum prōpōnit Sarae, quae marītum suum Abraham, dominum appellābat.
Xantippe
Audīvī ista. Sed īdem Paulus docet, ut virī dīligant uxōrēs suās, sīcut Chrīstus dīlēxit spōnsam suam Ecclēsiam. Meminerit ille officiī suī, ego meminerō meī.
Eulalia
Sed tamen ubi rēs in eum statum dēvēnit, ut alterī cēdendum sit, aequum est uxōrem marītō cēdere.
Xantippe
Sī modo ille marītus est appellandus, quī mē habet prō ancillā.
Eulalia
Sed dīc, mea Xantippe, post dēsiit minitārī verbera?
Xantippe
Dēsiit; et sapuit; alioquī vapulāsset.
Eulalia
Sed tū nōn dēsiistī rīxārī cum illō?
Xantippe
Nec dēsinam.
Eulalia
Quid ille intereā?
Xantippe
Quid? nōnnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil aliud quam rīdet; aliquotiēs arripit testūdinem, in quā vix trēs habet fidēs: eam quantum potest pulsāns, mihi vōciferantī obstrepit.
Eulalia
Ea rēs male ūrit tē?
Xantippe
Sīc ut dīcī vix possit. Aliquandō vix temperō ā manibus.
Eulalia
Mea Xantippe, permittis mihi, ut līberius loquar apud tē?
Xantippe
Permittō.
Eulalia
Īdem iūs erit tibi apud mē. Hōc certē postulat nostra necessitūdō, ab ipsīs pēne incūnābulīs inter nōs inita.
Xantippe
Vēra narrās, nec ūlla sodālium umquam cārior fuit animō meō.
Eulalia
Quālisquālis est tuus marītus, illud cōgitā, nōn esse iūs permūtandī. Ōlim immedicābilibus dissidiīs remedium extrēmum erat dīvortium: nunc hoc in tōtum adēmptum est: ūsque ad extrēmum vītae diem ille tuus sit marītus oportet, et tū illīus uxor.
Xantippe
Superī male faxint, quī iūs hoc nōbīs adēmērunt.
Eulalia
Bona verba: sīc vīsum est Chrīstō.
Xantippe
Vix crēdō.
Eulalia
Sīc habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterīus mōrēs et ingenium accommodandō sēsē, concordiae studeātis.
Xantippe
An ego possum illum refingere?
Eulalia
Nōn minimum mōmentī est in uxōribus, quālēs sint marītī.
Xantippe
Pulchrē convenit tibi cum tuō?
Eulalia
Nunc tranquilla omnia.
Xantippe
Ergō turbārum nōnnihil erat initiō?
Eulalia
Nihil umquam tempestātis; sed tamen, ut fit inter hominēs, nōnnunquam nūbeculae quaedam oboriebantur, quae poterant gignere tempestātem, nisi commoditāte mōrum fuisset occursum. Habet suōs quisque mōrēs, et est sua cuique sententia: et, sī vērum fatērī volumus, sunt sua cuique vitia: quae sī ūsquam, certē in mātrimōniō nōvisse oportet, nōn ōdisse(4).
Xantippe
Rēctē monēs.
Eulalia
Fit autem frequenter, ut dissiliat benevolentia mūtua inter marītum et uxōrem, antequam alter alterī satis nōtus sit. Id est in prīmīs cavendum. Semel enim ortā simultāte, aegrē sarcitur grātia, praesertim sī rēs ad ātrōcia convīcia prōcesserit. Quae glūtinō committuntur, sī statim concutiās, facile distrahuntur: cēterum ubi siccātō glūtinō semel cohaesērint, nihil firmius. Proinde in initiō nihil nōn faciendum, ut inter uxōrem et marītum coalēscat cōnfirmēturque benevolentia. Id maximē fit obsequiō, mōrumque commoditāte. Nam benevolentia, quae sōlā fōrmae grātiā conciliātur, fermē tempōrāria est.
Xantippe
Sed nārrā nōbīs, obsecro, quibus artibus pertrāxeris marītum ad tuōs mōrēs.
Eulalia
Dīcam in hoc, ut imitēris.
Xantippe
Sī queam.
Eulalia
Facillimum erit, sī velīs; nec adhūc sērum est. Nam et ille iuvenis est, et tū puella; ac nōndum annus, opīnor, explētus est ā nūptiīs.
Xantippe
Vēra praedicās.
Eulalia
Dīcam igitur, sed tacitūrae.
Xantippe
Maximē.
Eulalia
Illa prīma mihi cūra fuit(5), ut in omnibus essem iūcunda marītō, nē quid esset, quod illīus animum offenderet: observābam affectum ac sēnsum illīus; observābam et tempora, et quibus rēbus dēlīnīrētur, quibus irrītārētur, quemadmodum facere solent iī, quī elephantōs ac leōnēs cicūrant, aut similia animantia, quae vī cōgī nōn possunt.
Xantippe
Tāle animal mihi domī est.
Eulalia
Quī adeunt elephantōs, nōn gestant vestem candidam; nec pūniceam, quī taurōs: quod hīs colōribus compertum sit ea animantia efferārī. Quemadmodum et tigrēs tympanōrum sonitū sīc aguntur in rabiem, ut sēipsās dīlānient. Et quī tractant equōs, habent vōcēs(6), habent poppysmata(7) et palpum(8), aliaque quibus ferōcientēs mitigent. Quantō magis decet nōs hīs artibus ūtī ergā marītōs, quibuscum nōbīs, velīmus nōlīmus, per omnem vītam est tēctum ac lectus commūnis?
Xantippe
Perge quod coepistī.
Eulalia
Hīs animadversīs, attemperābam mē illī, cavēns nē quid offēnsae nāscerētur.
Xantippe
Quīnam id poterās?
Eulalia
Prīmum in cūrā rērum domesticārum, quae pecūliāris est prōvincia mātrōnārum, advigilābam, nōn sōlum cavēns, nē quid esset praetermissum, vērum etiam ut omnia congruerent ad illīus sēnsum, in rēbus etiam minūtissimīs.
Xantippe
Quibus?
Eulalia
Putā, sī marītus hōc aut illō cibō pecūliāriter dēlectētur, sī cibus placeat hōc aut illō modō coctus, sī lectus hōc aut illō modō strātus.
Xantippe
At quō pactō attemperārēs tē eī, quī domī nōn esset, aut esset ēbrius?
Eulalia
Manē, istūc ībam(9). Sī quandō marītus vidēbātur admodum trīstis, nec esset appellandī tempus, nēquāquam rīdēbam ac nūgābar, quemadmodum nōnnullae mulierēs solent; sed sūmēbam et ipsa vultum submoestum ac sollicitum. Quemadmodum enim speculum, sī prōbum est, semper reddit imāginem intuentis: ita decet mātrem familiās ad affectum marītī congruere, nē sit alacris illō moerente, aut hilaris illō commōtō. Quod sī quandō commōtior erat, aut blandō sermōne leniēbam, aut silentiō cēdēbam īrācundiae, dōnec, eā refrīgerātā(10), tempus sē daret vel pūrgandī, vel admonendī. Īdem faciēbam, sī quandō plūs aequō pōtus redībat domum; nec id temporis nisi iūcunda loquēbar illī: tantum blanditiīs pertrāhēbam ad lectum.
Xantippe
Īnfēlīx vērō uxōrum condīciō, sī īrātīs, ēbriīs, et quidquid libet patrantibus marītīs tantum obsequentur.
Eulalia
Quasi vērō hoc nōn sit mūtuum obsequium. Cōguntur et illī multa ferre in mōribus nostrīs. Est tamen tempus, quum in rē seriā fās est uxōrī monēre virum, sī quid est alicūius mōmentī: nam ad levia praestat connīvere(11).
Xantippe
Quod tandem?
Eulalia
Quum erit animō vacuō, nec commōtus, nec sollicitus, nec pōtus; tum absque testibus blandē monendus, vel rogandus potius, ut in hōc aut illō melius cōnsulat reī, aut fāmae, aut valētūdinī suae. Atque haec ipsa admonitiō leporibus ac facetiīs erit condienda. Nōnnunquam praefātiōne ab illō stipulārī soleō, nē mihi succēnsēret, sī quid stulta mulier admonērem, quod ad illīus honōrem, aut valētūdinem, aut salūtem facere vidērētur. Ubi monuissem, quae volēbam, amputāvī sermōnem illum, et ad alia iūcundiōra dēflectēbam. Est enim ferē hoc nostrum vitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loquī, fīnem facere nequeāmus.
Xantippe
Aiunt.
Eulalia
Illud in prīmīs cavēbam, nē praesentibus aliīs marītum obiūrgārem, aut nē quid querēlārum domō efferrem. Facilius sarcitur, sī quid inter duōs commissum est. Quod sī quid extiterit eius generis, ut nec ferrī possit, nec uxōris admonitiōne sānārī, cīvilius est, ut uxor querēlam dēferat ad parentēs et cognātōs marītī, quam ad suōs, et ita querēlam temperet, nē videātur ōdisse marītum, sed vitium potius marītī. Nec tamen effūtiat omnia, ut hīc quoque tacitus agnōscat, et amet uxōris cīvilitātem.
Xantippe
Philosopham esse oportet, quae ista praestet.
Eulalia
Immō tālibus factīs marītōs ad similem cīvilitātem invītābimus.
Xantippe
Sunt quōs nūllā cīvilitāte corrigās.
Eulalia
Equidem nōn arbitror. Sed fac esse. Prīmum illud cōgitā: marītus ferendus est, quālisquālis est. Praestābilius igitur est ferre vel suī similem, vel paullō commodiōrem factum nostrā cīvilitāte, quam nostrā saevitia peiōrem in diēs. Quid sī prōferam marītōs, quī similī cīvilitāte corrēxērunt spōnsās suās? Quantō magis decet nōs īdem praestāre adversus marītōs?
Xantippe
Nārrābis igitur exemplum meō marītō dissimillimum.
Eulalia
Est mihi familiāritās cum homine quōdam nōbilī, doctō, singulārīque mōrum dexteritāte. Is dūxerat puellam virginem, annōs nātam decem et septem, rūrī in parentum aedibus perpetuō ēducātam, ut nōbilēs ferē gaudent habitāre rūrī, ob vēnātum et aucupium. Rūdem volēbat ille, quō facilius illam ad suōs mōrēs fingeret: coepit eam īnstituere litterīs ac mūsicā, paulātimque assuēfacere, ut redderet ea, quae audīsset in conciōne, cēterīsque rēbus fōrmāre, quae post essent ūsuī futūrae. Haec quoniam erant nova puellae, quae domī suae fuerat in summō ōtiō, et inter famulōrum colloquia lūsūsque ēducāta, coeperat esse taediō. Dētrectābat obsequium, et quum marītus urgēret, illa sine fīne flēbat, nōnnunquam et in terram abiciēbat sēsē, obcipitium illīdēns solō, quasi mortem optāns. Eārum rērum quum nūllus esset fīnis, marītus dissimulātō stomachō(12), invītābat uxōrem, ut animī relaxandī grātiā ūnā proficīscerentur rūs ad aedēs socerī. Ibi lubēns obtemperābat uxor. Eō quum ventum esset, marītus relīquit uxōrem apud mātrem et sorōrēs; ipse cum socerō prodībat vēnātum. Ibi submōtīs testibus ēnarrāt socerō, sē spērāsse iūcundam vītae sociam; nunc habēre perpetuō lacrymantem, ac sēsē discruciantem, nec ūllīs monitīs sanābilem: ōrat, ut sibi adsit in medendō fīliae morbō. Socer respondet: sē semel(13) illī trādidisse fīliam, quod sī illa nōn obtemperāret verbīs, ūterētur suō iūre, et verberibus eam ēmendāret. Tum gener, Nōvī, inquit, iūs meum; sed mālim eam tuā vel arte, vel auctōritāte sānārī, quam ad hoc extrēmum remedium venīre. Socer pollicitus est sē cūrātūrum. Post ūnum atque alterum diem captat tempus ac locum, ut sōlus esset cum fīliā: ibi vultū ad sevēritātem compositō, incipit commemorāre, quam illa esset īnfēlīcī fōrmā, quam nōn amābilibus mōribus, quam saepe metuisset, nē nūllum illī posset invenīre marītum. At ego meō maximō labōre, inquit, tālem invēnī tibi, quālem nūlla nōn optāret sibi, quantumvīs fēlīx. Et tamen tū, nōn agnōscēns, quid prō tē fēcerim, nec intellegēns, tē tālem habēre marītum, quī, nisi esset hūmānissimus, vix tē dīgnārētur habēre in ancillārum numerō, rebellās illī. Nē longum faciam, sīc incanduit patris ōrātiō, ut vix vidērētur manibus temperāre. Est enim vir ingeniō mīrē vafrō, quī citrā persōnam(14) omnem posset quamvīs agere comoediam. Ibi puella partim metū, partim vēritāte commōta, accidit ad patris genua, rogāns ut praeteritōrum vellet oblīvīscī, sē in posterum memorem fore officiī suī. Ignōvit pater, pollicitus sē quoque fore patrem amantissimum, sī, quod pollicērētur, praestāret.
Xantippe
Quid deinde?
Eulalia
Puella digressa ā colloquiō parentis, rediit in cubiculum, offendit marītum sōlum; accidit illī ad genua, et ait: Marīte, hāctenus nōn nōvī neque tē, neque mē ipsam: posthāc vidēbis mē aliam factam, tantum oblīvīscere superiōrum. Hanc vōcem marītus excēpit ōsculō, et omnia pollicitus est, sī illa persisteret eō animō.
Xantippe
Quid? perstitit?
Eulalia
Ūsque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod illa nōn alacris ac volēns obīret volente marītō. Tantus amor inter eōs nātus est et cōnfirmātus. Post annōs aliquot puella crebrō sibi grātulāta est, quod contigisset, tālī marītō nūbere; quī nisi contigisset, eram, inquit, omnium mulierum perditissima.
Xantippe
Tālium marītōrum nōn minus rāra est cōpia, quam albōrum corvōrum.
Eulalia
Iam sī molestum nōn est, referam tibi quiddam dē marītō commoditāte uxōris corrēctō, quod nūper accidit in hāc ipsā cīvitāte.
Xantippe
Nihil est quod agam, et perquam grāta mihi est tua cōnfābulātiō.
Eulalia
Est vir quīdam nōn postrēmae nōbilitātis: is, ut solet hoc hominum genus, plērumque vēnābātur. Rūrī incidit in puellam quandam pauperrimae mulierculae fīliam: in eam(15) coepit dēperīre, homō iam prōvectiōris aetātis. Atque huius grātiā frequenter pernoctābat forīs. Praetextus erat vēnātiō. Uxor huius, mulier īnsignī prōbitāte, nesciō quid suspicāns, pervēstīgāvit furta marītī suī: et eō profectō, nesciō quō, adiit casam illam rūsticānam; expiscāta est dē tōtō negōtiō, ubi dormīret, unde biberet; quis esset apparātus convīviī. Nihil erat ibi supellectīlis, sed mera paupertās. Abiit mātrōna domum, ac mox rediit, sēcum addūcēns lectum commodum et apparātum, vāsa aliquot argentea; addidit pecūniam, admonēns, ut, sī quandō redīret ille, tractārent eum cīvilius; dissimulāns interim sēsē uxōrem esse, ac sorōrem esse simulāns. Post diēs aliquot redit eō furtim marītus; videt auctam supellectilem, et apparātum lautiōrem. Rogat unde is nitor īnsōlitus: aiunt, mātrōnam quandam honestam illī cognātam haec advēxisse, ac mandāsse, ut honestius posthāc acciperētur(16). Illicō tetigit animum illīus suspīciō, uxōris hoc esse factum. Reversus domum, rogat num illīc fuisset: illa nōn negat. Rogāvit, et quō tandem cōnsiliō, mīsisset eō supellectilem. Mī vir, inquit, assuētus es vītae commodiōrī. Vidēbam illīc tē dūrius accipi; putābam, esse officiī meī, ut, quandō ita tibi cordī est, lautius illīc haberēris.
Xantippe
Ō mātrōnam nimium bonam. Ego citius prō lectō substrāvissem illī fasciculum ūrticārum ac tribulōrum.
Eulalia
Sed audī fīnem. Vir, perspectā tantā prōbitāte, tantāque mānsuētūdine coniugis suae, numquam deinde ūsus est furtīvō concubitū; sed domī sēmet oblectāvit cum suā. Sciō tibi nōtum esse Gilbertum Batāvum.
Xantippe
Nōvī.
Eulalia
Is, ut scīs, flōrentī aetāte dūxit uxōrem iam prōvectiōrem ac vergentī aetāte(17).
Xantippe
Dōtem fortasse dūxit, nōn uxōrem.
Eulalia
Sīc est. Is, fastidiēns uxōris, adāmābat mulierculam, cum quā sē subinde oblectābat forīs. Rārō domī prandēbat aut coenābat. Quid tū hēic erās factūra?
Xantippe
Quid? Ego illī adāmātae involāssem(18) in capillōs, et marītum exeuntem ad illam perfūdissem lōtiō(19), ut sīc ūnctus īret ad convīvium.
Eulalia
At quantō haec prūdentius! Invītābat mulierculam domum suam, comiter accipiēbat. Ita marītum quoque sine venēficiīs domum pertrāxit. Et sī quandō forīs coenābat cum illā, mīsit eō missum aliquem ēlegantiōrem, iubēns ut suāviter vīverent.
Xantippe
Ego mālim morī, quam esse lēna meī marītī.
Eulalia
Vērum interim rem ipsam expende. Nōnne hoc multō satius erat, quam sī saevitia suā prōrsus aliēnāsset marītum, ac tōtam aetātem in iūrgiīs exēgisset?
Xantippe
Fateor minus esse malī; sed ego nōn possem.
Eulalia
Ūnum adiiciam; atque ita discēdam ab exemplīs. Hīc vīcīnus noster, vir probus et integer, sed paulō iūcundior, quōdam diē pulsāverat uxōrem suam, fōeminam laudātissimam. Ea sē recēpit in intimum conclāve, atque illīc lacrimāns atque singultiēns, dēcoquēbat animī aegrītūdinem. Aliquantō post per occāsiōnem eōdem ingressus est marītus; reperit uxōrem flentem. Quid, inquit, hēic lacrimās ac singultūs, puerōrum mōre? Tum illa prūdenter: Quid? inquit; an nōn hoc satius, ut hēic dēplōrem malum meum, quam sī in viā vōciferer, quemadmodum solent aliae mulierēs? Hōc dictō tam uxōriō frāctus ac victus hominis animus; datā dextrā pollicitus est uxōrī, sē posthāc numquam in illam coniectrūrum manūs: nec fēcit.
Xantippe
Ego īdem impetrāvī ā meō dīversā ratiōne.
Eulalia
Sed interim est inter vōs bellum perpetuum.
Xantippe
Quid igitur vellēs mē facere?
Eulalia
Prīmum mussanda(20) est tibi omnis iniūria marītī, et animus illīus officiīs, cōmitāte, mānsuētūdine paulātim est conciliandus: aut vincēs tandem, aut certē multō commodiōre ūtēris, quam nunc ūteris.
Xantippe
Ille ferōcior est, quam ut ūllīs officiīs mānsuēscat.
Eulalia
Eia, nē dīxeris. Nūlla est fera tam immānis, quīn officiīs cicūrētur; nē dēsperēs in homine. Fac periculum mēnsēs aliquot; mē accūsā, nisi sēnseris cōnsilium hoc tibi fuisse bonō. Sunt etiam quaedam vitia, ad quae tibi connīvendum est. Illud ante omnia tibi cavendum cēnseō, nē quid rīxae moveās in cubiculō aut in lectō: sed cūrandum est, ut illīc omnia sint festīva ac iūcunda. Etenim sī is locus quī dīluendīs offēnsīs, sarciendaeque grātiae cōnsecrātus est, līte aut aegrītūdine quāpiam prōfānētur(21); iam sublātum est omne remedium benevolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam mōrōsae, ut in ipsō etiam coitū querantur ac rīxentur, eamque voluptātem, quae dīluere solet ex animīs virōrum, sī quid inerat molestiae, mōrum fastīdiō reddant insuāvem; pharmacum ipsum vitiantes, quum licuisset medērī offēnsīs.
Xantippe
Istud mihi frequenter accidit.
Eulalia
Atquī tametsī semper est cavendum uxōrī, nē quā rē molesta sit virō, tamen id maximē studēre dēbet, ut in eō congressū sē virō praebeat modīs omnibus commodam et iūcundam.
Xantippe
Virō: mihi cum belluā rēs est.
Eulalia
Mitte male loquī: ferē nostrā culpā virī malī sunt. Sed ut ad rem redeam: quī versantur in prīscīs fābulīs poētārum, nārrant Venerem (eam faciunt deam connūbiī praesidem) habēre cestum(22) arte Vulcānī cōnfectum: in eō intextum esse quidquid est amātōriī medicāmentī(23): eō sē cingit, quotiēs congressūra est cum marītō.
Xantippe
Fābulam audiō.
Eulalia
Vērum; sed audī, quid sibi velit fābula.
Xantippe
Dīc.
Eulalia
Illud docet, uxōrem omnem cūram adhibēre oportēre, ut in congressū connūbiālī iūcunda sit marītō, quō recalēscat ac redintegrētur amor ille marītālis, et discutiātur ex animō, sī quid erat offēnsiōnis aut taediī.
Xantippe
Sed unde nōbīs cestus ille?
Eulalia
Nihil opus venēficiīs aut incantāmentīs. Nūllum incantāmentum efficācius, quam mōrum prōbitās cum suāvitāte coniūncta.
Xantippe
Ego tālī marītō blandīrī nōn possum.
Eulalia
At hoc tua refert, ut dēsinat esse tālis. Sī Circēs artibus possēs marītum vertere in suem aut ursum, facerēs?
Xantippe
Nesciō.
Eulalia
Nescīs? An māllēs habēre suem marītum, quam hominem?
Xantippe
Equidem mālim hominem.
Eulalia
Age, quid sī Circēs artibus possēs ex tēmulentō reddere sōbrium, ex prōdigō frugālem, ex cessātōre dīligentem, nōnne facerēs?
Xantippe
Plānē facerem: sed unde mihi istae artēs?
Eulalia
Atquī istās artēs habēs in tē, sī modo velīs adhibēre. Tuus, velīs nōlīs, sit oportet. Quō meliōrem eum reddiderīs, hōc magis cōnsulueris tibi. Tū tantum oculōs habēs dēfixōs in illīus vitia, eōque tibi exaggerant odium; et hāc ansā(24) tantum arripis illum, quā tenērī nōn potest. Illa potius contemplāre, quae bona sunt in illō; et hāc ansā prehende illum, quā tenērī potest. Antequam illī nūberēs, tempus erat expendendī, quid habēret malōrum. Oportēbat enim nōn oculīs sōlum, vērum etiam auribus marītum dēligere: nunc medendī tempus est, nōn accūsandī.
Xantippe
Quae mulier umquam auribus cēpit marītum?
Eulalia
Oculīs capit, quae nihil aliud spectat, quam corporis fōrmam: auribus, quae dīligenter observat, quid fāma dē ille praedicet.
Xantippe
Pulchrē monēs, sed sērō.
Eulalia
At nōn sērum est studēre corrigendō marītō. Ad eam rem condūcet, sī quid pīgnōris ex tē nātum fuerit virō.
Xantippe
Iam nātum est.
Eulalia
Quandō?
Xantippe
Iam prīdem.
Eulalia
Quot mēnsēs sunt?
Xantippe
Fermē septem.
Eulalia
Quid ego audiō? Tū nōbīs trīmēstris foetūs(25) iōcum renovās?
Xantippe
Nēquāquam.
Eulalia
Ita necesse est, sī tempus ā nūptiārum diē supputās.
Xantippe
Immō ante nūptiās fuerat mihi cum eō colloquium.
Eulalia
An ex colloquiō nāscuntur puerī?
Xantippe
Forte sōlam nactus, coepit allūdere, titillāns axillās, ac latera, quō mē prōvocāret ad rīsum. Ego nōn ferēns titillātiōnem, mē resupīnābam in lectum; ille incumbēns fīgēbat ōscula, nec satis sciō, quid ēgerit praetereā: certē paucīs post diēbus uterus coepit intumēscere.
Eulalia
Ī nunc, et marītum contemnē; quī sī lūsitāns gignit līberōs, quid faciet, quum sēriō rem aget?
Xantippe
Suspicor et nunc mē gravidam esse.
Eulalia
Euge contigit fēlīcī fundō(26) bonus cultor.
Xantippe
Hāc in parte plūs praestat, quam vellem.
Eulalia
Ista querēla tibi cum paucīs uxōribus est commūnis. Sed inter vōs intercesserat pactum connūbiāle?
Xantippe
Intercesserat.
Eulalia
Levius igitur peccātum est. Estne prōlēs mascula?
Xantippe
Est.
Eulalia
Illa vōs rediget in grātiam, sī tū vel paullulum temet accommodēs. Quid aliī praedicant dē tuō marītō sodālēs, et quibuscum habet commercium forīs?
Xantippe
Praedicant eum esse mōribus commodissimīs, cōmem, līberālem, amīcum amīcō.
Eulalia
Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore quālem volumus.
Xantippe
At mihi ūnī tālis nōn est.
Eulalia
Sed tū tē illī praebētō, quālem dīxī; mēque prō Eulaliā vocā Pseudolaliam(27), nisi tibi quoque tālis esse coeperit. Quīn et illud cōgitā, illum adhūc iuvenem esse, nōndum opīnor ēgressum annōs vīgintī quattuor: nōndum nōvit, quid sit esse patremfamiliās. Iam nōn est tibi cōgitandum dē dīvortiō.
Xantippe
At frequenter cōgitāvī.
Eulalia
Vērum ea cōgitātiō quandō tibi inciderit in mentem, prīmum reputā tēcum, quam nihilī rēs sit foemina dīvulsa ā virō. Summum decus mātrōnae est, morigerām esse suō coniugī. Ita nātūra comparātum est. Ita voluit Deus, ut mulier tōta pendeat ā virō. Tantum cōgitā id quod rēs est: marītus est, alius nōn potest obtingere. Deinde veniat in mentem puellus ille duōbus commūnis. Quid dē illō statues? Auferēs tēcum? fraudābis marītum suā possessiōne. Relīnquēs apud illum? spoliābis tē ipsam eō, quō nihil habēs cārius. Postrēmō dīc mihi, habēsne, quae tibi male velint?
Xantippe
Habeō novercam germānam(28); praetereā socrum huic simillimam.
Eulalia
Adeō tibi male volunt?
Xantippe
Cuperent exstīnctam.
Eulalia
Et istae tibi fac ut in mentem veniant. Quid enim illīs possīs facere grātius, quam sī videant tē dīvulsam ā marītō, viduam, immō plūs quam viduam vīvere? Nam viduīs licet alterī nūbere.
Xantippe
Equidem probō tuum cōnsilium, sed taedet diūtinī labōris.
Eulalia
At reputā, quantum labōrum sūmpseris prius, quam hunc psittacum docuerīs quaedam hūmāna verba sonāre.
Xantippe
Plūrimum profectō.
Eulalia
Et piget operam sūmere in fingendō marītō, quīcum perpetuō suāviter dēgās aetātem? Quantum labōris sūmunt hominēs, ut equum sibi commodum reddant? et nōs pigēbit adlabōrāre, ut marītīs ūtāmur commodiōribus?
Xantippe
Quid faciam?
Eulalia
Iam dīxī. Cūrā ut domī niteant omnia, nē quid sit molestiae, quod illum exigat ex aedibus. Tū tē illī cōmem praebē, semper interim memor reverentiae cuiusdam, quam uxor dēbet marītō. Absit trīstitia; sed absit et petulantia: nec pūtida sīs, nec lascīva. Sit apparātus domī lautus. Nōstī palātum marītī: quod illī suāvissimum est, id coquitō. Quīn etiam iīs, quōs ille amat, cōmem et affābilem tē praebētō. Hōs frequenter ad convīvium vocā. In convīviō facitō, ut laeta plēnaque hīlaritātis sint omnia. Dēnique sī quandō ille vīnō laetior pulsābit suam testūdinem, tū vōce accinitō. Sīc assuēfaciēs marītum manēre domī, et minuēs impēnsās. Sīc enim ille cōgitābit tandem: Nae ego īnsigniter īnsāniō, quī forīs magnā reī fāmaeque iactūrā victitem cum scortō, quum domī habeam uxōrem multō lepidiōrem, meīque amantiōrem, apud quam nitidius ac lautius accipī liceat.
Xantippe
An crēdis successūrum, sī tentem?
Eulalia
Mē vidē. Ad mē recipiō. Interim et marītum tuum aggrediar; admonēbō et illum suī officiī.
Xantippe
Laudō cōnsilium; at vidē nē quid huius reī suboleat ipsī: miscēret coelum terrae(29).
Eulalia
Nē metuē. Ita per ambāgēs temperābō sermōnem, ut ipse mihi nārret, quid inter vōs sit turbārum. Hōc factō, meō mōre tractābō illum blandissimē, et ut spērō, trādam eum tibi commodiōrem. Dē tē per occāsiōnem mentiar, quam amanter dē illō sīs locūta.
Xantippe
Chrīstus bene fortūnet quod agimus.
Eulalia
Aderit, modo nē dēsīs tibi.
Footnotes
(1). Eulalia] Probē ac suāviter loquēns, Xantippe rīxōsa: quod Socrātis uxor Xantippe hōc vitiō sit nōbilitāta.
(2). Fungō] Fungōs appellāmus hominēs stultōs ac nihilī.
(3). St] Interiectiō est innuēns silentium, sīc enim doctī legendum cōnsentiunt illud ex Phōrmiōne Terentiī. Act 5 scēn 1 Nōn es obsecro, quem semper tē esse dictitāstī? CH. St. SO. Quid hās metuīs forēs? Quō locō prō St, dēprāvātē legitur, Est.
(4). Quae sī ūsquam] Allūsit versiculum prōverbiālem, Mōrēs amīcī nōverīs, nōn ōderīs.
(5). Illa prīma mihi] Haec eadem Plūtarchus in praeceptīs connūbiālibus.
(6). Vōcēs] Ad vōcem hominis equī redduntur mitiōrēs.
(7). Poppysmata] Poppysma sonus est, propemodum imitāns ventris crepitum, quī fit ōre aut manibus complōsīs, nōn sine humōre. Auctōre Plīniō, fulgētrās adōrāre poppysmate, gentium ōlim cōnsēnsus erat: unde est illud Aristophanis. Πρὸς τὰς βροντας αποπερδεῖν.
(8). Palpum] Dē palpō Horātius: Cui male sī palpāre, recalcitrat. Palpārī autem, est vōlā leviter percutere tergum equī ferōcientis.
(9). Isthūc ībam] Id est, hoc eram dictūra. Terentiī verba sunt.
(10). Refrīgerātā] Id est, ubi refrīxit, sīve dēferbuit. Ita Fāvius: Refrīgerātō inventiōnis amōre. Sīc et recanduisse dīcitur īra.
(11). Connīvere] Id est quasī clausīs oculīs dissimulāre et nōn vidēre quae vidēs.
(12). Stomachō] Stomachus prō īrā frequentissimē apud Latīnē loquentēs.
(13). Semel trādidisse] Semel nōn refertur ad bis, sed dēclārat tōtum fīliae iūs trāditum spōnsō.
(14). Citrā persōnam] Persōnātī histriōnēs agēbant fābulās, persōna autem faciēs appositicia.
(15). In eam coepit dēperīre] Dēperit aliquam quī ārdenter amat; Dēperit in aliquam, quī ārdentissimē.
(16). Acciperētur] Prōtractārētur, quemadmodum bene habitī dīcuntur. Ita Terent. Accipit hominem nēmō melius.
(17). Vergentī aetāte] Inclīnāta ad senectūtem. Sīc eā vōce absolūtē ūsus est Suētōnius.
(18). Involāssem] Sīc pugnant mulierēs. Sīc Terent. Alioquī involāre nōnnunquam sonat furārī. Catullus: Hūc redde pallium mihi meum, quod involāstī.
(19). Lōtiō] Id accidit Socrātī. Quocirca haec dīcuntur in persōnā Xantippēs quae uxor erat Socrātis. Et ōlim lōtī ūnctīque ībant ad Convīvium.
(20). Mussanda] Dissimulada vel tacitē ferenda.
(21). Prōfānētur] Sacra prōfānārī dīcuntur, lectulus autem locus est dīcātus reconciliandae benevolentiae, haec est sententia Plūtarchī in praeceptīs coniugālibus.
(22). Cestum] Id est, cingulum. Unde Prōverbium: Cestum habet Veneris.
(23). Amātōriī medicāmentī] Medicāmentum ut pharmacum μέσον est.
(24). Et hāc ansā] Epictetus scrīpsit unicuique reī duās esse ansās, alteram, quā tenērī possit, alteram, quā nōn possit: sīgnificāns, in ūnāquāque rē esse aliquid commodē, rursus aliquid incommodē. Stultus arripit ansam malam, sapiēns alteram. Huic itaque nihil nōn tolerābile.
(25). Trīmēstris foetūs] Allūdit ad prōverbiālem versum, quī est apud Suētōnium, τοῖς ἑυλυχοῦσι ἐ τρίμηνα παιδία.
(26). Fēlīcī fundō] Sīc Plautus locūtus est, fundum arat aliēnum, dē adulterō.
(27). Eulaliā] Eulalia ā bene loquendō nōmen habet, Pseudolalia ā mendācī loquācitāte.
(28). Novercam germānam] Nōn dē gente aut sorōre sentit, sed germānam dīxit Vēram. Novercārum autem est ōdisse prīvignōs.
(29). Miscēret coelum terrae] Dē vehementī perturbātiōne dictum est prōverbium. Iuvenālis, Licet et mare coelō Cōnfundās, homō sum.