Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Septimum

Puerpera

Persōnae:
Eutrapelus, Fabulla
Eutrapelus
Salva sīs optima Fabulla.
Fabulla
Salvē multum, Eutrapele. Sed quid tandem novae reī accidit, quod nunc salūtātor insolēns advenērīs, quem hoc triennō tōtō nēmō nostrum vīdit?
Eutrapelus
Dīcam: forte praeteriēns hās aedēs, vīdī cornīcem(1) obvīnctam candidō linteō. Dēmīrābar quid esset caussae.
Fabulla
Adeōne hospes es in hāc regiōne, ut ignōrēs hoc esse symbolum puerperiī in aedibus?
Eutrapelus
Ehō, an nōn prōdigium est vidēre cornīcem albam? Sed extrā iocum; sciēbam maximē, vērum suspīcārī nōn potuī tē puellam vixdum ingressam decimum sextum annum tam mātūrē didicisse difficillimam artem gignendī līberōs, quam aegrē discunt quaedam ante annōs trīgintā.
Fabulla
Ut tū semper es quod dīceris, Eutrapele.
Eutrapelus
Ut numquam deest Fabullae fābula. Dēmīrantī igitur commodum occurrit Polygamus.
Fabulla
Is quī nūper extulit uxōrem decimam?
Eutrapelus
Is ipse, sed quod tē fugit, opīnor, rūrsum tam ambitiōsē prōcum agit, quasi hāctenus vīxerit caelebs. Hīc percūnctantī quid accidisset novae reī: Muliebre corpus, inquit, in hīs aedibus per medium sectum est in duo. Ob quod, inquam, facinus? Sī vērum est, inquit, quod rūmōre populārī iactātur, heīc māterfamiliās sustinuit dēglubere marītum suum; simulque cum rīsū subdūxit sēsē.
Fabulla
Homō crassē facētus.
Eutrapelus
Ego mē prōtinus intrō coniēciō, tibi fēlīcem partum grātulātūrus.
Fabulla
Salūtem mihi grātulāre, sī volēs, Eutrapele; fēlīcem partum tum grātulāberis, quum quod ēnixa sum videris dē sē praebēre specimen bonī virī.
Eutrapelus
Piē tū quidem et vērē, mea Fabulla.
Fabulla
Nūllīus Fabulla sum nisi Petrōniī.
Eutrapelus
Ūnī quidem Petrōniō paris, at nōn ūnī vīvis, opīnor. Cēterum hoc quoque grātulor, quod puerum ēnixa es.
Fabulla
Sed quās ob caussās fēlīcius iūdicās peperisse masculum quam foeminam?
Eutrapelus
Quīn tū potius, Fabulla Petrōniī (iam enim vereor mea dīcere), illud mihi expedīs, quās ob caussās vōs magis gaudētis peperisse masculōs quam foeminās?
Fabulla
Quid aliae sentiant nesciō, ego nunc mē gaudeō peperisse masculum, quia sīc vīsum est Deō. Sī māluisset ille puellam, māluissem et ipsa.
Eutrapelus
An putās Deō tantum esse ōtiī, ut etiam parturiēntibus obstetricētur?
Fabulla
Quid agat ille potius, Eutrapele, quam ut prōpāgātiōne servet, quod condidit?
Eutrapelus
Quid agat, ō bona? Immō nī Deus esset, nōn arbitror suffectūrum tot negōtiīs. Exsulat Christiernus, Dānōrum rēx, pius Ēvangeliī fautor; Franciscus, Galliārum rēx, hospes est Hispāniārum, nesciō quam ex ipsīus animī sententiā, vir certē dignus meliōre fortūnā. Carolus mōlītur monarchiae prōferre pōmōeria; Ferdinandus rērum suārum satagit in Germāniā, būlīmia(2) pecūniārum urget aulās omnēs, perīculōsōs mōtūs concitant agricolae nec tot strāgibus ab īnstitūtō dēterrentur, populus meditātur anarchiam(3), perīculōsīs factiōnibus collabitur ecclēsiae domus, hinc atque hinc distrahitur illa Iēsū tūnica incōnsūtilis. Vinea Dominī nōn ab ūnō iam aprō vāstātur, simulque perīclitātur sacerdōtum cum decimīs auctōritās, theologōrum dignitās, monachōrum maiestās; nūtat cōnfessiō, vacillant vōta, labāscunt lēgēs Pontificiae, vocātur in discrīmen eucharistia, exspectātur Antichrīstus, tōtus orbis parturit nesciō quid māgnī malī. Interim superant et imminent Turcae, nihil nōn populātūrī sī successerit quod agunt, et tū rogās: Quid agat potius? Immō tempus arbitror, ut suō quoque rēgnō prōspiciat in tempore.
Fabulla
Quod hominibus vidētur maximum, id fortasse vidētur Deō nūllīus mōmentī. Sed ab hāc fābulā Deī persōnam, sī vīs, sēclūdāmus. Dīc quae tē caussae moveant, ut fēlīcius exīstimēs peperisse catulum quam catellam.
Eutrapelus
Piae mentis est hoc iūdicāre optimum, quod dedit Deus citrā contrōversiam optimus. Vērum, sī Deus tibi daret pōculum crystallīnum, nōnne maximās agerēs grātiās?
Fabulla
Agerem.
Eutrapelus
Quid sī idem daret vitreum, num parēs agerēs? Sed vereor nē tibi molestiam adferam prō solātiō, haec apud tē philosophāns.
Fabulla
Immō Fabullae nihil est iam ā fābulīs perīculī. Iam quārtam hebdomadam decumbō, satisque valeō vel ad luctam.
Eutrapelus
Quīn igitur ē nīdō prōvolās?
Fabulla
Vetuit rēx.
Eutrapelus
Quī rēx?
Fabulla
Immō tyrannus.
Eutrapelus
Quī, quaesō?
Fabulla
Syllaba dīcam: mōs.
Eutrapelus
Heu, quam iste rēx multa praeter aequum exigit. Pergāmus igitur philosophārī dē crystallō et vitrō.
Fabulla
Marem, utī coniiciō, nātūra praestantiōrem ac firmiōrem iūdicās quam foeminam.
Eutrapelus
Sīc arbitror.
Fabulla
Nīmīrum virīs auctōribus. Num igitur virī vīvāciōrēs sunt quam foeminae? Num ā morbīs immūnēs?
Eutrapelus
Nēquāquam. Sed in genere viribus antecellunt.
Fabulla
Sed ipsī rūrsus superantur ā camēlīs.
Eutrapelus
Immō prior creātus est masculus.
Fabulla
Prior conditus est Adam quam Chrīstus. Et solent artificēs in posteriōribus seipsōs vincere.
Eutrapelus
At Deus mulierem virō subēcit.
Fabulla
Nōn statim melior est quī imperat; et nūptam subiēcit, nōn foeminam. Ac rūrsus nūptam ita subiēcit, ut quum utrīque sit potestās alterīus, mulierem tantum velit virō mōrem gerere, nōn ut praestantiōrī, sed ut ferōciōrī. Dīc, Eutrapele: uter īnfirmior, quī cēdit alterī, an cui cēditur?
Eutrapelus
Tibi quidem heīc cēdam, sī mihi dēclārāris quid sēnserit Paulus, scrībēns Corinthiīs, quum virī caput dīcit esse Chrīstum, mulieris caput virum; rūrsus quum virum dīcit imāginem et glōriam Deī, mulierem glōriam virī.
Fabulla
Istud expediam, sī mihi dēclārāris, an sōlīs virīs datum sit esse membra Chrīstī.
Eutrapelus
Absit. Id quidem datum est omnibus hominibus per fidem.
Fabulla
Quī fit igitur, ut caput ūnum quum sit, nōn habeātur omnibus membrīs commūne? Deinde quum Deus hominem fingeret ad imāginem suī, utrum hanc imāginem expressērit in corporis fīgūrā, an in animī dōtibus?
Eutrapelus
In animī dōtibus.
Fabulla
At in hīs quid tandem habent virī nōbīs praecellentius? In utrō sexū plūrēs sunt tēmulentiae, rīxae, pūgnae, caedēs, bella, rapīnae et adulteria?
Eutrapelus
At sōlī virī bellum gerimus prō patriā.
Fabulla
Sed īdem saepius dēsertō locō turpiter fugitis, nec semper prō patriā, sed frequentius prō sordidō salāriōlō dēseritis uxōrem et līberōs, et peiōrēs gladiātōribus ultrō corpora vestra trāditis in servilem necessitātem vel moriendī vel occīdendī. Iam ut maximē iactēs mihi virtūtem bellicam, nēmō vestrum, sī semel esset expertus quid sit parere, nōn māllet deciēs in aciē stāre, quam subīre semel quod nōbīs totiēs est experiundum. In bellō nōn semper venitur ad manūs; et sī venitur, nōn in quāvīs exercitūs parte discrīmen est. Tuī similēs dispōnuntur in aciē mediā, alius est in subsidiīs, alius tūtō sedet post prīncipia(4). Dēnique plūrimōs servat dēditiō et fuga. Nōbīs cominus cum morte cōnflīctandum est.
Eutrapelus
Ista nōn nunc prīmum audiō, vērum suntne vēra quae dicuntur?
Fabulla
Nimium vēra.
Eutrapelus
Vīsne igitur, Fabulla, ut marītō tuō persuādeam, nē posthāc tē contingat? Nam eō pactō tūta fueris ab istō discrīmine.
Fabulla
Equidem nihil mālim, sī possīs.
Eutrapelus
Quid praemiī feret ōrātor hīc, sī persuāserit?
Fabulla
Dabō decem linguās būbulās fūmō dūrātās.
Eutrapelus
Istās mālim quam decem linguās lūsciniarum. Nōn reiciō condiciōnem, vērum contrāctum hunc rātum esse nōlim, priusquam intercesserit stipulātiō.
Fabulla
Addātur sī libet, et sī qua est alia cautiō.
Eutrapelus
Id fiet ex animī tuī sententiā, post mēnsem exāctum.
Fabulla
Quīn potius nunc fit ex animī meī sententiā?
Eutrapelus
Dīcam: quia vereor nē post mēnsem nōn sit eadem animī tuī sententia. Itaque et tibi solvendum esset duplex praemium, et mihi duplex esset sūmenda opera persuādendī ac dissuādendī.
Fabulla
Age fīat ut volēs, sed interim perge dēmōnstrāre, quāre virī sexus sit praestantior foeminēō.
Eutrapelus
Videō tē meditātam hanc monomachiam, quamobrem in praesentia quidem cōnsultius arbitror tibi concēdere. Congrediar aliās, sed armātus nec absque subsidiāriō mīlite. Nam ubi linguā rēs geritur, nē septem quidem virī parēs sunt ūnī foeminae.
Fabulla
Nīmīrum hoc tēlō armāvit nōs nātūra, quamquam nē vōs quidem ēlinguēs estis.
Eutrapelus
Fortassis, sed ubi puellus?
Fabulla
In conclāvī proximō.
Eutrapelus
Quid illīc? Coquit olus?
Fabulla
Nūgātor, apud nūtrīcem est.
Eutrapelus
Quam mihi nūtrīcem narrās? an est alia nūtrīx quam ea quae māter est?
Fabulla
Quid nī? vulgō fit.
Eutrapelus
Pessimum mihi nōminās auctōrem reī bene gerendae, vulgum, Fabulla. Vulgō peccant, vulgō lūditur ālea, vulgō commeātur ad fornicēs, vulgō fraudātur, pōtātur, īnsānītur.
Fabulla
Sīc amīcīs vīsum est, cēnsuērunt enim parcendum huic aetātī tam tenerae.
Eutrapelus
Atquī sī nātūra dedit vīrēs ad concipiendum, haud dubiē dedit et ad lactandum.
Fabulla
Probābile quidem est.
Eutrapelus
Dīc mihi, nōnne sentīs esse dulcissimum mātris vocābulum?
Fabulla
Sentiō.
Eutrapelus
Itaque sī fierī posset, paterēris aliam mulierem esse mātrem tuī partūs?
Fabulla
Minimē gentium.
Eutrapelus
Cūr igitur volēns plūsquam dīmidiātum(6) mātris nōmen trānsferīs in foeminam aliēnam?
Fabulla
Bona verba, Eutrapele, nōn dīvidō fīlium, sōla tōtaque sum māter.
Eutrapelus
Immō heīc tibi, Fabulla, reclāmat in ōs ipsa nātūra. Cūr terra dīcitur omnium parēns? an quod gignat tantum? immō multō magis quod nūtriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquīs ēducātur. In terrā nūllum animantis aut plantae genus nāscitur, quod eadem terra sūcō suō nōn alat. Nec est ūllum animantis genus, quod nōn alat suōs foetūs. Ululae, leōnēs et vīperae ēducant partūs suōs; et hominēs suōs foetūs abiciunt? Obsecro tē, quid crūdēlius iīs, quī prōlem ēducātiōnis taediō dīcuntur expōnere?
Fabulla
Abōminanda dīcis.
Eutrapelus
Atquī nōn perinde factum abōminantur hominēs. Annōn expositiōnis genus est īnfantulum tenerum, adhūc ā mātre rubentem, mātrem spīrantem, mātris opem eā vōce implōrantem, quae movēre dīcitur et ferās, trādere mulierī fortassis nec corpore salūbrī nec mōribus integrīs, dēnique cui plūris sit pecūniae pauxillum, quam tōtus īnfāns tuus?
Fabulla
Dēlēcta est mulier salūbrī corporis temperātūrā.
Eutrapelus
Hoc medicī certius iūdicent quam tū. Sed finge heīc illam tibi vel parem vel aliquantō, sī vīs, superiōrem. An nihil interesse cēnsēs, utrum īnfāns tenellus cognātum illum et familiārem hauriat succum et calōre iam assuētō foveātur, an aliēnīs cōgātur assuēscere? Trīticum in aliud solum iactum dēgenerat in avēnam aut siliginem. Vītis in alium collem trānslāta mūtat ingenium. Plantula revulsa ā parente terrā flaccēscit ac velut ēmoritur; eōque, quantum fierī potest, cum terrā nātīvā trānsferunt.
Fabulla
Immō narrant plantās trānslātās et īnsitās exuere silvestre ingenium et frūctūs aedere generōsiōrēs.
Eutrapelus
At nōn prōtinus ut nātae sunt, ō bona. Veniet et ōlim hoc tempus, sī Deus voluerit, ut adolescentem tuum ablēgēs ab aedibus, litterīs iam ac sevēriōribus disciplīnīs imbuendum, quae fūnctiō patris est potius quam mātris. Nunc aetās tenera fovenda est. Porrō quum ad salūbritātem fīrmitātemque corporis plūrimum refert, quālis sit alimōnia, tum vērō praecipuē, quō sūcō tenerum illud ac molle corpusculum imbuātur. Nam heīc quoque locum habet illud Flaccī dictum: Quō semel est imbūta recēns servābit odōrem testa diū.
Fabulla
Dē corpore nōn ita multum labōrō, modō sit animus quālem optāmus.
Eutrapelus
Piē tū quidem, sed parum philosophicē.
Fabulla
Quam ob rem?
Eutrapelus
Cūr tū igitur, quotiēs concīdis olus, quereris āciem cultrī retūsam esse et iubēs exacuī? Cūr acum reiciīs obtūsā cuspide, quum ea rēs nōn adimat artem?
Fabulla
Nōn deest ars, sed obstat īnstrūmentum parum idōneum.
Eutrapelus
Cūr quibus est opus oculōrum aciē, vītant lōlium et caepās?
Fabulla
Quia vitiant oculōs.
Eutrapelus
Nōnne animus est quī cernit?
Fabulla
Est; nam nihil vident exanimēs. Sed quid agat faber, vitiātā secūrī?
Eutrapelus
Agnōscis igitur corpus esse mentis organum?
Fabulla
Appāret.
Eutrapelus
Et fatēris, vitiātō corpore, nōn agere animum aut incommodius agere?
Fabulla
Nōn dissimile vērī dīcis.
Eutrapelus
Age, videor mihi nactus ingenium philosophicum. Finge igitur animum hominis dēmigrāre in corpus gallī gallīnaceī, num ēderet vōcem quam nunc ēdimus?
Fabulla
Nēquāquam.
Eutrapelus
Quid obstāret?
Fabulla
Quia dēsunt labra, dentēs et lingua similis; nec epiglōttis(7) nec trēs adsunt cartilāginēs(8) ā tribus mōtae mūsculīs, ad quōs pertinent nervī ā cerebrō dēmissī, nec faucēs nec ōs simile.
Eutrapelus
Quid sī in corpus suis?
Fabulla
Grūnniret suillō mōre.
Eutrapelus
Quid sī in corpus camēlī?
Fabulla
Caneret ut canit camēlus.
Eutrapelus
Quid sī in corpus asinī, quod ēvenit Apulēiō?
Fabulla
Rūderet, opīnor, ut asinus.
Eutrapelus
Nīmīrum fatētur hoc ille, quum cuperet inclāmāre Caesarem, contrāctīs quantum potuit labrīs, vix Ō sonuit(9), Caesarem nūllō pactō potuit exprimere. Idem quum fābulam audītam, nē excideret, dēscrībere cuperet, damnāvit cōgitātiōnem tam asīnīnam, quum ungulās intuērētur solidās.
Fabulla
Et meritō.
Eutrapelus
Ergō lippiēntibus oculīs, minus videt animus; opplētīs sordibus auribus, minus audit; ubi cerebrum occupat pituita, minus olfacit; ubi stupet membrum, minus sentit; ubi malīs hūmōribus vitiāta est lingua, minus gustat.
Fabulla
Negārī nōn potest.
Eutrapelus
Nōn ob aliud nisi quia vitiātum est organum.
Fabulla
Arbitror.
Eutrapelus
Nec īnficiāris plērumque vitiārī cibō pōtūque.
Fabulla
Fateor, sed quid isthūc ad bonam mentem?
Eutrapelus
Proinde quid lōlium ad perspicācēs oculōs?
Fabulla
Quia vitiat organum animī.
Eutrapelus
Probē respondēs. Vērum illud expedī: unde fit, quod alius aliō celerius intellegit ac tenācius meminit? alius aliō citius īrāscitur, aut moderātius ōdit?
Fabulla
Sīc conditus est animus.
Eutrapelus
Nōn sīc ēlāberis. Unde fit, ut quī prius fuit ingeniō celerī, fēlīcī memoriā, posteā fīat oblīviōsus ac tardus, sīve plāgā, sīve cāsū, sīve morbō, sīve seniō?
Fabulla
Tū nunc mihi vidēre sophistam agere.
Eutrapelus
Proīn tū contrā fac agās sophistriam.
Fabulla
Opīnor hoc tē velle dīcere, quod animus quemadmodum cernit et audit per oculōs et aurēs, ita per organa quaedam intellegit, meminit, amat, ōdit, īrāscitur et plācātur?
Eutrapelus
Rēctē coniectās.
Fabulla
Quae tandem sunt ista organa? et ubi sunt?
Eutrapelus
Oculōs ubi sunt, vidēs.
Fabulla
Et aurēs et nārēs et palātum ubi sit, sciō. Et tōtō corpore contāctum esse videō, nisi quum stupor occupat membrum.
Eutrapelus
Amputātō pede, tamen intellegit animus.
Fabulla
Intellegit itidem et manū.
Eutrapelus
At quī vehementem plāgam accipit in tempus capitis aut in occipitium, concidit mortuō similis, omnīque sēnsū suō vacat.
Fabulla
Istuc aliquotiēs vīdī.
Eutrapelus
Ex hoc colligis intrā crānium esse intellēctūs, voluntātis ac memoriae organa, minus quidem crassa, quam sunt aurēs et oculī, sed tamen māteriālia. Quandōquidem et spīritūs, quōs habēmus in corpore subtīlissimōs, corporālēs sunt.
Fabulla
An ista quoque vitiantur cibō pōtūque?
Eutrapelus
Maximē.
Fabulla
Cerebrum procul abest ā stomachō.
Eutrapelus
Ita summa fūmāriī pars abest ā focō, tamen illī sī īnsideās, sentiēs vāpōrem.
Fabulla
Nōn experiar.
Eutrapelus
At sī mihi nōn crēdās, sciscitāre ē cicōniīs. Itaque refert quī spīritūs, quī vāpōrēs ā stomachō subvolent in cerebrum et in organa mentis. Nam hī sī crūdī sint ac frīgidī, recidunt in stomachum.
Fabulla
Nae tū mihi mētam dīstillātōriam dēscrībis, quā ex flōribus herbīsque succum exhalantem excipimus.
Eutrapelus
Haud ita male coniectās. Nam hepar, cui fel adhaeret, ignis locō est, stomachus patella, crānium summae mētae colophōn; atque adeō sī vīs, nāsus fīstulae plumbeae vice fungātur, itaque ex hoc mūtuō fluxū ac refluxū hūmōrum nāscitur ferē quidquid est morbōrum, ut variē dēlābitur varius hūmor nunc in oculōs, nunc in stomachum, aliās in scapulās, interim in cervīcem aliōve. Quōque magis intellegās: cūr quī vīnō immodicō sēse ingurgitant, sunt male memorēs? quī cibīs aluntur subtīliōrum spīrituum, minus torpent ingeniō? Cūr coriandrum memoriam emendat? elleborus mentem pūrgat? Cūr explētiō vehemēns epilēpsim addūcit, quae stupōrem adfert simul omnibus sēnsibus, quemadmodum et somnus profundus? Dēnique ut immodica sitis aut inēdia ingeniī memoriaeque vim ēlidit in puerīs, ita cibus immodicus in puerīs gignit ingeniī stupōrem, sī crēdimus Aristotelī, nīmīrum igniculō mentis velut obrutō ingesta māteriā.
Fabulla
Estne igitur corporeus animus, ut ā rēbus corporālibus afficiātur?
Eutrapelus
Animī ratiōnālis nātūra nōn corrumpitur quidem ipsa, sed organīs vitiātīs impeditur illīus vīs et āctiō, velut artifex frūstrā valet arte, sī dēstituātur idōneīs īnstrūmentīs.
Fabulla
Quanta quāve speciē est animus?
Eutrapelus
Rīdiculē percūnctāris dē māgnitūdine aut fīgūrā, quum fateāris incorporālem.
Fabulla
Ego corpus intellegō quod sentitur.
Eutrapelus
Immō quae nōn sentiuntur perfectissima sunt, velutī Deus et angelī.
Fabulla
Audiō Deum et angelōs spīritūs appellārī, at spīritum sentīmus.
Eutrapelus
Hāc vōce litterae sacrae ob rudēs hominēs balbutiunt, mentem significant ēs pūram ab omnī commerciō rērum sēnsibilium.
Fabulla
Quid igitur interest inter angelum et animum?
Eutrapelus
Hoc ipsum, quod inter līmācem et cochleam, aut sī māvīs testūdinem.
Fabulla
Corpus igitur domicilium est animī, magis quam īnstrūmentum.
Eutrapelus
Nihil vetat īnstrūmentum adiūnctum dīcī domicilium. Atque hāc quidem dē rē variant philosophōrum sententiae. Sunt quī dīcant corpus esse vestem animae, sunt quī domicilium, sunt quī īnstrūmentum, sunt quī harmōniam. Hōrum quodcunque dīxeris, cōnsequitur āctiōnēs animī corporis affectiōnibus impedīrī. Prīmum sī quod vestis est corpōrī, idem corpus est animō, quantum ad corporis valētūdinem faciat vestis, dēclārāvit Herculēs; nē quid dē colōribus aut pīlōrum pelliumque generibus referam. Cēterum an eadem anima sufficiat plūribus corporibus dēterendīs, quemadmodum corpus multās dēterit vestēs, viderit Pȳthagorās.
Fabulla
Nōn incommōdum foret, sī iūxtā Pȳthagoram licēret ut vestibus ita animābus mūtātōriīs ūtī. Sīc ut mēnsibus hībernīs sūmerētur corpus obēsum crassaeque textūrae, aestīvīs rārius et gracilius.
Eutrapelus
Atquī parum, opīnor, esset commōdum, sī quemadmodum multīs vestibus dētrītīs, tandem et corpus dēterimus, ita multīs corporibus dētrītīs, tandem et anima senēsceret dēficeretque.
Fabulla
Nōn sānē.
Eutrapelus
Iam quemadmodum ad corporis salūbritātem agilitātemque refert quā veste sit amictum, ita refert quod corpus circumferat anima.
Fabulla
Profectō, sī corpus vestis est animae, videō multōs hominēs admodum variē cultōs.
Eutrapelus
Sīc est. Et tamen nōnnūlla pars hūius reī sita est in nōbīs, quam commodē vestiātur anima.
Fabulla
Valeat igitur vestis, dīc aliquid dē domiciliō.
Eutrapelus
Atquī, nē quod dīcō tibi videātur commentum, Fabulla, ipse dominus Iēsus suum corpus templum appellat. Et Petrus apostolus suum corpus tabernāculum appellat. Nec dēfuērunt quī corpus dīxerunt animae sepulchrum, σῶμα dictum arbitrantēs quasi σῆμα; aliī carcerem mentis appellārunt, nōnnūllī praesidium, velut arcem mūnītam. Quōrum animus est undīquāque pūrus, in templō habitat; quī nōn tenentur amōre rērum corporālium, hōrum animus agit in tabernāculō, libenter exilītūrus, sī vocet imperātor. Quī prōrsus excaecātī sunt vitiīs spurcissimīs, ut numquam aspīrent ad auram lībertātis ēvangelicae, hōrum animus iacet in sepulchrō. Cēterum quī molestē luctantur cum vitiīs, nec adhūc possunt quod volunt, hōrum animus habitat in carcere, subinde clāmāns ad līberātōrem omnium: Ēdūc dē carcere animam meam, ut cōnfiteātur nōminī tuō, domine. Quī graviter pūgnant cum satanā, vigilantēs et excubantēs adversus īnsidiās illīus, quī circumit ut leō quaerēns quem dēvoret, hōrum animus versātur in praesidiō, unde iniussū imperātōris nōn licet discēdere.
Fabulla
Sī corpus est animī domicilium, plūrimōs videō quōrum animus male habitet.
Eutrapelus
Sīc est, vidēlicet in aedibus perstillantibus, opācīs, ventīs omnibus obnoxiīs, fūmōsīs, pituītōsīs, lacerīs ac ruīnōsīs, dēnique putribus et īnfectīs. Et tamen Catō prīmam fēlīcitātis partem iūdicat bene habitāre.
Fabulla
Tolerābilis rēs, sī licēret in aliud immigrāre domicilium.
Eutrapelus
Ēmigrāre nōn licet, nisi quum ēvocat locātor(10). Vērumtamen, sī nōn licet ēmigrāre, licet arte cūrāque nostrā domicilium animī commodius reddere, quemadmodum in aedibus mūtantur fenestr ae, attollitur solum, incrustantur aut convvestiuntur tabulātū parietēs, situs ignī suffitūque pūrgātur. Id in senīlī corpore iamque ruīnam minitănte difficillimum est. Plūrimum autem condūcit, sī puerīle corpus ab ipsō prōtinus ortū sīcut oportet cūrētur.
Fabulla
Tū quidem mātrem ac nūtrīcem medicam esse iubēs.
Eutrapelus
Plānē iubeō, quod attinet ad dēlēctum ac moderātiōnem cibī pōtūsque, mōtūs, somnī, balneōrum, ūnctiōnum, frīctiōnum, vestītūs. Quam multōs esse cēnsēs, quī gravissimīs morbīs ac vitiīs obnoxiī sunt, epilepsiae, gracilitātī, imbēcillitātī, surditātī, frāctīs lumbīs, distortīs membrīs, īnfirmō cerebrō, stupōrī mentis, nōn ob aliud nisi quod ā nūtrīcibus indīligenter cūrātī sunt?
Fabulla
Dēmīror tē nōn prō pictōre factum fuisse Franciscānum, quī tam bellē conciōnēris.
Eutrapelus
Ubi tē Clārānam vīderō, tum ego tibi Franciscānus conciōnābor.
Fabulla
Ego sānē libēns scīre cupiam quid sit anima, dē quā tam multa audīmus dīcimusque, cum nēmō vīderit.
Eutrapelus
Immō nēmō nōn videt, cui sunt oculī.
Fabulla
Videō pictās animās īnfantulī speciē. Vērum cūr nōn adduntur ālae, quemadmodum angelīs?
Eutrapelus
Quoniam dēlābentibus ē coelō frāctae sunt ālae, sī qua Sōcraticīs fābulīs habenda fidēs.
Fabulla
Quōmodō igitur subvolāre dīcuntur in coelum?
Eutrapelus
Quoniam fidēs et cāritās faciunt ut illīs renāscantur ālae. Hās ālās petēbat ille, pertaesus domicilium suī corporis, dum clāmat: Quis dabit mihi pennās sīcut columbae, et volābō et requiēscam? Nec enim aliās ālās habet anima, quum sit incorporea, nec ūllam habet speciem quae corporis oculīs sit cōnspicua, sed certius cernuntur ea quae vidēmus animō. Crēdisne Deum esse?
Fabulla
Maximē.
Eutrapelus
At nihil minus vidērī potest quam Deus.
Fabulla
Vidētur in rēbus conditīs.
Eutrapelus
Itidem vidētur animus ex āctiōne. Sī quaeris quid agat in corpore vīvō, contemplāte corpus exanime. Quum vidēs hominem sentīre, cernere, audīre, movērī, intellegere, meminisse, ratiōcināri, certius vidēs animam adesse, quam nunc vidēs hunc canthārum; potest enim fallī sēnsus ūnus, tot argūmenta sēnsuum nōn fallunt.
Fabulla
Proinde sī nōn potes ostendere animam, sīc illam nōtīs quibusdam pinge, quasi mihi velīs dēscrībere Caesarem, quem nōndum vīdī.
Eutrapelus
Aristotelī dēfīnītiō in prōmptū est.
Fabulla
Quae? Nam aiunt istum esse probum rērum omnium dēpictōrem.
Eutrapelus
Anima est āctus(11) corporis organicī, physicī, vītam habentis in potentiā.
Fabulla
Cūr āctum vocat potius quam iter aut viam?
Eutrapelus
Nōn heīc cavētur aurīgīs aut equitibus, sed animae ratiō dēfīnītur. Et āctum vocat fōrmam, cūius nātūrae est agere, quum māteriae ratiō sit patī. Omnis autem corporis mōtus nātūrālis ab animō proficīscitur. Est autem varius corporis mōtus.
Fabulla
Intellegō. Sed cūr addit: organicī?
Eutrapelus
Quoniam anima nihil agit nisi per organa, hoc est īnstrūmenta corporis.
Fabulla
Cūr addit: physicī?
Eutrapelus
Quia Daedalus frūstrā fingeret tāle corpus. Ideōque addit: vītam habentis in potentiā. Fōrma nōn agit in quidvīs, sed in mātēriam capācem.
Fabulla
Quid sī angelus immigrāret in corpus hominis?
Eutrapelus
Ageret quidem, sed nōn per organa nātūrālia, nec vītam daret corpōrī, sī abesset anima.
Fabulla
Habeōne iam tōtam animae ratiōnem?
Eutrapelus
Habēs Aristotelicam.
Fabulla
Equidem accēpī celebrem esse philosophum, et vereor nē sapientum centūriae mihi scrībant haerēseōs dīcam, sī quid refrāger. Aliōquī quidquid adhūc dīxit dē animā hominis, competit in asinum et bovem.
Eutrapelus
Immō in scarabeum quoque et līmācem.
Fabulla
Quid igitur interest inter animam bovis et hominis?
Eutrapelus
Quī dīcunt animam nihil aliud esse quam harmōniam quālitātum corporis, fatērentur nōn ita multum interesse, vidēlicet harmōniā solūtā, perīre pariter animās utrīusque. Nē ratiōne quidem dīstinguitur bovis ab hominis anima, sed quod boum minus sapit quam hominum, quemadmodum vidēre est et hominēs quī minus sapiunt quam bōs.
Fabulla
Nae istī būbulam habent mentem.
Eutrapelus
Attamen illud ad tē pertinet, quod prō testūdinis quālitāte modulātior est harmōnia.
Fabulla
Fateor.
Eutrapelus
Nec parvī refert, ex quō lignō quāve fīgūrā sit facta testūdō.
Fabulla
Verīsimile dīcis.
Eutrapelus
Nec ex quōrumlibet animantium intestīnīs fīunt canōrae fidēs.
Fabulla
Audīvī.
Eutrapelus
Atque hae quidem ex āeris circumfūsī madōre aut siccitāte laxantur, contrahuntur nōnnunquam et rumpuntur.
Fabulla
Istuc vīdī nōn semel.
Eutrapelus
Heīc igitur potes opem praestāre nōn vulgārem īnfantulō tuō, ut animus illīus testūdinem habeat bene temperātam minimēque vitiātam, nē laxa sit sēgnitiē, nē strīdula sit īrācundiā, nē rauca sit tēmulentiā. Nam hōs affectūs inserit in nōbīs nōnnunquam ēducātiō victūsque ratiō.
Fabulla
Admōnitiōnem accipiō, sed exspectō quō pactō tueāris Aristotelem.
Eutrapelus
Ille quidem dēscrīpsit in genere animam animantem, vegetantem ac sentiēntem. Anima dat vītam, sed nōn prōtinus animal est quod vīvit. Vīvunt enim et senēscunt et ēmoriuntur arborēs, at nōn sentiunt, quamquam hīs quoque nōnnūllī sēnsum tribuunt stupidum(12). In adhaesīs vix dēprehenditur sēnsus, in spongiā dēprehenditur ab avulsōribus, in arboribus māteriārum caesōrēs sēnsum comperiunt, sī quid illīs crēdimus. Aiunt enim, sī palmā feriās truncum arboris, quam velīs caedere, quemadmodum ferē solent māteriāriī, difficilius arbor incīditur, ut sēmet contrāxit metū. Quod autem vīvit ac sentit, animal est. Nihil autem prohibet esse vegetābile quod nōn sentit, velutī fungī, bētae, caulēs.
Fabulla
Ista sī vīvunt utcunque, sī sentiunt utcunque, sī moventur cum adolēscunt, quid prohibet eadem dīgnārī animālis cognōmine?
Eutrapelus
Nōn ita vīsum est maiōribus, neque nōbīs fās est ab illōrum placitīs discēdere, ac nē refert quidem ad hoc, quod nunc agimus.
Fabulla
Atquī nōn feram eandem esse animam scarabēī et hominis.
Eutrapelus
Nōn est eadem, ō bona, sed ratiō quadamtenus commūnis est. Animat, vegetat, sēnsibile reddit corpus tuum anima tua. Idem agit scarabēī anima in suō corpore. Nam quod quaedam aliter aut aliud agit anima hominis quam scarabēī, partim in caussā est māteria. Nōn canit, nōn loquitur scarabeus, quia caret organīs ad haec idōneīs.
Fabulla
Illud igitur dīcis, sī anima scarabēī dēmigrāret in corpus hominis, idem ageret quod agit anima hūmāna.
Eutrapelus
Immō, nē sī mēns quidem angelica, quemadmodum dīxī. Nihil autem interest inter angelum et animam hūmānam, nisi quod hominis anima in hoc condita est, ut agat corpus hūmānum nātūrālibus organīs īnstrūctum; quemadmodum anima scarabēī nōn movet nisi corpus scarabēī, angelus nōn in hoc conditus est, ut animet corpus, sed ut absque corporālibus organīs intellegat.
Fabulla
Num idem potest anima?
Eutrapelus
Potest quidem ā corpore sēmōta.
Fabulla
Nōn est igitur suī iūris, dum est in corpore.
Eutrapelus
Nōn profectō, nisi sī quid accidat praeter commūnem nātūrae cursum.
Fabulla
Vērum tū mihi prō ūnā animā plūrēs animās effūdistī, animantem, vegetantem, sēnsibilem, intellegentem, memorem, volentem, īrāscentem, concupīscentem. Mihi satis erat ūna.
Eutrapelus
Eiusdem animae dīversae sunt āctiōnēs, ex hīs varia sortītur cognōmina.
Fabulla
Nōn satis assequor quod dīcis.
Eutrapelus
At faciam, ut assequāris. Tū in cubiculō es uxor, in officīnā es textrīx aulaeōrum, in tabernā es aulaeōrum vēndītrīx, in culīnā es coqua, inter famulōs et famulās es domina, inter līberōs es māter, et tamen haec omnia es eadem in domō.
Fabulla
Satis tū quidem pinguī Minervā philosophāris. Sīc igitur est animus in corpore, quemadmodum ego in domō?
Eutrapelus
Sīc.
Fabulla
Atquī dum ego texō in officīnā, nōn coquō in culīnā.
Eutrapelus
Neque enim tū es anima tantum, sed anima corpus circumferēns, corpus autem nōn potest simul plūribus inesse locīs; anima quoniam est fōrma simplex, sīc est in tōtō corpore, ut in singulīs corporis partibus sit tōta, quamvīs nōn idem agat per omnēs partēs nec eōdem modō per quōmodōlibet affectās. Nam sapit ac meminit in cerebrō, īrāscitur in corde, concupīscit in hepate, audit in auribus, cernit in oculīs, olfacit in nāribus, gustat in palātō et linguā, sentit in omnibus partibus corporis, quae nervāceum aliquid habent adiūnctum. Neque enim sentit in pīlīs nec summīs unguibus, ac nē pulmō quidem per sē sentit nec hepar, fortasse nec līēn.
Fabulla
Proinde in quibusdam partibus animat tantum ac vegetat.
Eutrapelus
Ita vidētur.
Fabulla
Sī in ūnō homine facit haec omnia eadem anima, cōnsequitur ut foetus in uterō māternō statim ut augēscit, quod est vītae sīgnum, simul et sentiat et intellegat, nisi forte ūnīus hominis initiō plūrēs sunt animae, deinde cēterīs cēdentibus, ūna peragit omnia; ita ut prīmum homō fuerit planta, mox animal, postrēmum homō.
Eutrapelus
Quod dīcis, fortasse nōn absurdum vidēātur Aristotelī. Nōbīs probābilius est simul cum vītā īnfundī ratiōnālem animam, sed quae velut igniculus immersa mātēriae suprā modum hūmidae nōndum queat exserere vīrēs suās.
Fabulla
Animus igitur illigātus est corpōrī quod agit movetque?
Eutrapelus
Nōn aliter quam testūdō domuī quam circumfert.
Fabulla
Eam movet quidem, sed sīc ut simul moveātur, quemadmodum gubernātor flectit navem quō vult, sed ipse interim cum navī movētur.
Eutrapelus
Immō, quemadmodum sciūrus voluit caveam rotātilem, mōbilis interim et ipse.
Fabulla
Sīc et afficit anima corpus ac vicissim afficitur?
Eutrapelus
Sānē quod ad operātiōnēs attinet.
Fabulla
Ergō quod ad nātūram pertinet, pār est anima moriōnis animae Salomōnis.
Eutrapelus
Nihil absurdum.
Fabulla
Itaque parēs sunt et angelī, quandōquidem carent māteriā, quae parit, ut ais, inaequālitātem.
Eutrapelus
Iam satis philosophiae. Quīn potius haec theologōs torqueant; nōs hoc agāmus quod coepimus. Sī tōta māter esse vīs, cūra corpusculum īnfantulī tuī, quō posteāquam sēsē explicuit ex vāpōribus, mentis igniculus, bonīs et commodīs organīs ūtātur. Quotiēs audīs puerum tuum vagientem, crēde illum hoc abs tē flagitāre. Quum vidēs in pectore duōs istōs velutī fonticulōs turgidōs ac lacteō liquōre vel suāpte sponte manantēs, crēde nātūram admonēre tē tuī officiī. Aliōquī, quum īnfāns iam fārī meditābitur ac blanda balbutiē tē mammam vocābit, quā fronte hoc audiēs ab eō, cui mammam negāris, et ad conductītiam mammam relēgāris, perinde quasi caprae aut ovī subiēcissēs? Ubi iam erit fandī potēns, quid sī tē prō mātre vocet sēmimātrem? Virgam expediēs, opīnor. Atquī vix sēmimāter est, quae recūsat alere quod peperit. Potior genitūrae pars est nūtrīcātiō tenerī puellī. Alitur enim nōn sōlum lacte, sed et fragrantiā māternī corporis: requīrit eundem liquōrem, iam nōtum et familiārem, quem hausit in corpore, et unde coaluit. Atque ego quidem sum in hāc sententiā, ut exīstimem in puerīs ex lactis nātūrā et indolem vitiārī, nōn aliter quam in frūgibus et plantīs terrae succus mūtat ingenium ēius quod alit. An putās temerē vulgō dīcī: Iste malitiam cum lacte nūtrīcis imbibit? Nē illud quidem, opīnor, quod ā Graecīs dīcī solet, ut nūtrīcēs, quum significant aliquem male pāscī, paululum enim praemansī in ōs īnserunt īnfantis, maximam partem dēglutiunt ipsae. Proinde nē peperit quidem, quae quod ēnixa est mox abicit. Istuc enim abortīre est, nōn parere. Et in tālēs foeminās mihi competere Graecōrum vidētur etymologia, quī μήτηρ dīcī putant ā μὴ τηρεῖν, hoc est ā nōn servandō. Nam prōrsus conductītiam nūtrīcem īnfantulō adhūc ā mātre tēpentī adsciscere genus est expositiōnis.
Fabulla
Accēderem, nī dēlēcta esset mulier, in quā nihil dēsīderēs.
Eutrapelus
Ut nihil referat, quod lac bibat mollis īnfantia, quam salīvam cum praemānsō cibō dēglutiat, ut tālis contigerit nūtrīx, quālem haud sciō an ūlla reperiātur, an putās ūllam esse, quae nūtrīcātiōnis omne taedium dēvorāre possit quemadmodum māter? sordēs, assessiōnēs, vagītūs, morbōs, servandī numquam satis dīligentem cūram? Sī est quae pariter amet ut māter, erit quae pariter cūret. Quīn et illud fiet ut sēgnius amet tē fīlius, nātīvā illā cāritāte velut in duās mātrēs dīstrāctā, nec tū similī pietāte dūceris ergā fīlium, ut iam grandior minus libenter sit obtemperātūrus iussīs tuīs, et tū frīgidius illīus cūram habitūra, in cūius mōribus fortasse vidēbis nūtrīcem. Praecipuus autem discendī gradus est mūtuus inter docentem ac discentem amor. Ergō, sī nihil dēcesserit illī nātīvae pietātis fragrantiae, facilius illī īnstillābis praecepta rēctē vīvendī. Neque enim heīc parum valet māter, vel ob hoc quod mātēriam tractet mollissimam et in omnia sequācem.
Fabulla
Ut videō, nōn tam facilis est rēs peperisse, quam vulgus exīstimat.
Eutrapelus
Sī mihi parum habēs fideī, en tibi Paulus apertē dē muliere loquēns: Salva, inquit, fiet per līberōrum generātiōnem.
Fabulla
Salva est igitur quae peperit?
Eutrapelus
Nēquāquam, sed addit: Sī līberī permānserint in fidē. Nōndum absolvistī genitrīcis mūnus, nisi prīmum tenerum corpusculum fīliī, mox animum aeque mollem rēctā ēducātiōne fīnxeris.
Fabulla
Atquī isthūc mātribus in manū nōn est, ut fīliī persevērent in pietāte.
Eutrapelus
Fortassis, sed tantum habet mōmentī vigilāns admōnitiō, ut Paulus exīstimet mātribus imputandum, sī līberī dēgenerent ā piīs mōribus. Dēnique sī praestiteris quod in tē situm est, Deus opem suam coniūnget cum tuā dīligentiā.
Fabulla
Mihi quidem, Eutrapele, tua persuāsit ōrātiō, sī queās idem persuādēre parentibus et marītō.
Eutrapelus
Isthūc ad mē recipiō, modō tū mē tuō iuvēs suffrāgiō.
Fabulla
Polliceor.
Eutrapelus
Sed licetne vidēre puellum?
Fabulla
Licet maximē. Heus, Syrisca, vocā nūtrīcem ūnā cum īnfante.
Eutrapelus
Scītus admodum puer. Vulgō dīcitur veniam dēbērī prīmum experienti. At tū prīma statim experientiā summam artis expressistī.
Fabulla
Nōn est sculptilis imāgō, ut arte sit opus.
Eutrapelus
Vērum, sed fūsile sīgillum est. Utcunque rēs habet, fēlīcissimē cecidit; utinam parī fēlīcitāte cadant imāginēs, quās intexis aulaeīs.
Fabulla
At tū contrā fēlīcius pingis quam gignīs.
Eutrapelus
Sīc vīsum est nātūrae cum omnibus paria facere. Quam sollicita est nātūra, nē quid pereat. Duōs hominēs in ūnō repraesentāvit, nāsus et oculī patrem referunt, frōns ac mentum mātrem exprimunt. An tū possēs hoc tam cārum pīgnus aliēnae fideī concrēdere? Mihi bis crūdēlēs videntur esse quae id facere sustinent. Quandōquidem nōn sōlum faciunt id īnfantis quem ablēgant perīculō, vērum etiam suō, proptereā quod in hīs lac āversiōne corruptum saepenumerō perīculōsōs morbōs pariat. Itaque fit ut, dum ūnīus fōrmae corporis cōnsulunt, parum cōnsulant duōrum corporum vītae, dumque cavent nē contingat praeproperam sēnium, coniciunt sēsē in mortem praeproperam. Quod est indītum puerō nōmen?
Fabulla
Cornēlius.
Eutrapelus
Hoc erat nōmen avī paternī. Utinam virum integerrimum et mōribus nōbīs referat.
Fabulla
Dābitur opera, quod quidem in nōbīs erit. Sed heus, Eutrapele, ūnum quiddam obnīxē tē rogārim.
Eutrapelus
Immō puta mē tuum esse mancipium(13); imperābis et impetrābis quae volēs.
Fabulla
Proinde nōn prius tē mānumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absolvās.
Eutrapelus
Quodnam?
Fabulla
Ut praescrībās mihi prīmum quibus ratiōnibus queam īnfantis valētūdinī cōnsulere: deinde quum erit firmior, quibus rudīmentīs ad pietātem praeparandus sit rudis animus.
Eutrapelus
Id faciam lubēns prō meā quidem sapientiā; sed proximō colloquiō: nunc ōrātor adeō marītum ac parentēs.
Fabulla
Precor exōrātor ut siēs.

Footnotes

Notae

(1). Cornīcem: Circulum ferreum aut aliquid hujus loco additum ostiis, quo pulsetur. Graeci Κορώνην vocant, vel ob figuram, vel ob garrulitatem.
(2). Būlīmia: Summa fames, ut alias dictum.
(3). Anarchiam: Anarchia, quum nullo principe tumultuatur populus.
(4). Tuī similēs: Id est, ignaviores; ut numerum augeant. Nam alae & cornua sustinent belli molem.
(5). Post prīncipia: Alludit ad dictum Thrasonis in Eunucho Terentii, Act. 4. Scen. 7.
(6). Plūsquam dīmidiātum: Vide in hanc rem Phaver. dissertationem apud Gell. lib. 12. cap. 1.
(7). Epiglōttis: Epiglottis est caruncula volubilis nunc gulam claudens, nunc arteriam asperam.
(8). Cartilāginēs: Vide Galenum de locis affectis.
(9). Vix Ō sonuit: Hoc Apulejus, Lucianum sequutus.
(10). Locātor: Significat, esse conductitium.
(11). Āctus: Actus Graecis est hoc loco ἐνδελέχεια, vocabulum Philosophis peculiare. Sed Fabulla detorquet ad Iureconsultos, qui distinguunt inter iter, actum, & viam.
(12). Stupidum: Hoc sensit Pythagoras, nec omnino dissimile vero est.
(13). Mancipium: Quia dixerat se mancipium.