Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Secundum

Pseudocheī et Philetȳmī

Persōnae:
Pseudocheī, Philetȳmī
Philetȳmī(1)
Unde tibi scatet tanta mendāciōrum vīs?
Pseudocheī
Unde suppetunt ārāneae fīla?
Philetȳmī
Nōn est igitur artis, sed nātūrae.
Pseudocheī
Ā nātūrā profecta sunt sēmina: ars et ūsus auxēre facultātem.
Philetȳmī
Nōn tē pudet?
Pseudocheī
Nōn magis quam coccȳgem suae cantiōnis.
Philetȳmī
At tibi in manū est mūtāre cantiōnem tuam; et in hoc est hominī data lingua, ut vēra praedicet.
Pseudocheī
Immō ut condūcibilia. At nōn semper expedit vēra dīcere.
Philetȳmī
Ita nōnnunquam condūcit habēre manūs furācēs. Et hoc vitium esse tuō cognātum, testātur etiam populāre prōverbium(2).
Pseudocheī
Utrumque vitium honestīs nītitur auctōribus: illud habet Ulyssem tantopere laudātum ab Homērō; hoc Mercurium etiam deum, sī poētīs crēdimus.
Philetȳmī
Cūr igitur vulgus exsecrātur mendācēs, fūrēs etiam subiguntur in crucem?
Pseudocheī
Nōn ideō quod mentiantur, aut furentur, sed quod īnscītē mentiantur aut furentur; vel quia praeter nātūram, vel quia nōn satis callentēs artem.
Philetȳmī
Estne scrīptor quispiam, quī trādit artem mentiendī?
Pseudocheī
Bonam artis partem mōnstrāvēre tuī rhētorēs.
Philetȳmī
Hī quidem trādunt artem bene dīcendī.
Pseudocheī
Vērum: sed bona pars bene dīcendī est, scītē mentīrī.
Philetȳmī
Quid est scītē mentīrī?
Pseudocheī
Vīs dēfīniam?
Philetȳmī
Volō.
Pseudocheī
Est ita mentīrī, ut lucrō sit, nec dēprehendī possīs.
Philetȳmī
At quotīdiē dēprehenduntur multī.
Pseudocheī
Istī nōn sunt artificēs absolūtī.
Philetȳmī
Es igitur tū absolūtus artifex?
Pseudocheī
Propemodum.
Philetȳmī
Experīre an mē possīs mentiendō fallere.
Pseudocheī
Et tē quoque possim, vir optime, sī libeat.
Philetȳmī
Dīc igitur aliquod mendācium.
Pseudocheī
At iam dīxī. Nōn dēprehendistī?
Philetȳmī
Nōn.
Pseudocheī
Age, fac sīs attentus. Nunc incipiam mentīrī.
Philetȳmī
Sum attentus: dīc aliquid.
Pseudocheī
At iam iterum mentītus sum, tē nōn dēprehendente.
Philetȳmī
Equidem nihil adhūc audiō mendāciī.
Pseudocheī
Audīssēs, sī callerēs artem.
Philetȳmī
Proinde commonstrā tū.
Pseudocheī
Prīmum appellāvī tē virum optimum. An nōn istūc est īnsigne mendācium, quum nē bonus quidem sīs: et, sī bonus essēs, optimus dīcī nōn possīs, quum sint innumerī tē meliōrēs?
Philetȳmī
Hēic plānē fefellerās.
Pseudocheī
Iam fac periculum, an possīs alterum mendācium ex tē dēprehendere.
Philetȳmī
Nōn possum.
Pseudocheī
Hēic dēsīderō ingenium, quod alibī praestās.
Philetȳmī
Fateor; ostende tū.
Pseudocheī
Quum dīcerem, nunc incipiam mentīrī, nōnne māgnificē mentiēbar, quum tot annōs assuēverim mentīrī, et paulō ante, quam hoc dīcerem, essem mentītus?
Philetȳmī
Mīrum praestigium.
Pseudocheī
Sed nunc saltem monitus arrige aurēs, ut dēprehendās mentientem.
Philetȳmī
Arrēxī; dīc.
Pseudocheī
Immō iam dictum est, et tū meum mendācium es imitātus.
Philetȳmī
Tū mihi persuādēbis, quod nec aurēs habeam nec oculōs.
Pseudocheī
Quum hominī sint aurēs immōbilēs, ut nec arrigī possint, nec dēmittī, mentiēbar tē arrēctūrum aurēs.
Philetȳmī
Tālibus mendāciīs plēna est omnis hominum vīta.
Pseudocheī
Nōn tālibus tantum, ō bone. Nam haec lūdicra sunt; sunt quae rem adferant.
Philetȳmī
Turpius est lucrum ex mendāciō, quam ex lōtiō(3).
Pseudocheī
Vērum est, inquam; sed iīs, quī mentiendī nesciunt artem.
Philetȳmī
Quam igitur tū callēs artem?
Pseudocheī
Nōn aequum est, ut tē grātīs doceam: numerā; et audiēs.
Philetȳmī
Nōn emō malās artēs.
Pseudocheī
Dōnās igitur grātīs fundum tuum?
Philetȳmī
Nōn sīc īnsāniō.
Pseudocheī
At ego ex hāc arte meā certiōrēs capiō frūctūs, quam tū ex tuō fundō.
Philetȳmī
Manēbit tibi ars tua: tantum prōfer specimen(4), ut intellegam nōn omnīnō vānum esse, quod dīcis.
Pseudocheī
Accipe igitur specimen. Multīs multōrum negōtiīs memet admisceō: emō, vendō, recipiō, sūmō mūtuō, accipiō dēpositum.
Philetȳmī
Quid tum posteā?
Pseudocheī
Atque hēic potissimum captō eōs, ā quibus nōn facile dēprehendar.
Philetȳmī
Quōs?
Pseudocheī
Stupidōs, oblīviōsōs, incōgitantēs, longē sēmōtōs, et mortuōs.
Philetȳmī
Certum est, mortuōs nēminem redargūere.
Pseudocheī
Sī quid cui vendō in diem, dīligenter annotō in libellīs ratiōnum.
Philetȳmī
Quid deinde?
Pseudocheī
Ubi reddenda est pecūnia, plūs imputō mercium emptōrī, quam accēperit. Is sī incōgitāns est, aut oblīviōsus, mihi certum est lucrum.
Philetȳmī
Quid sī dēprehendat?
Pseudocheī
Prōferō librum ratiōnālem.
Philetȳmī
Quid sī doceat et ēvincat, sē nōn accēpisse quod imputēs. Reclāmō quantum possum. Nam in hāc arte prōrsus inūtilis est pudor. Dēnique extrēma ancora(5) est, ut aliquid comminīscar.
Pseudocheī
Quid palam dēprehēnsus?
Philetȳmī
Nihil est facilius: errāvit famulus, aut ipse lapsus sum memoriā. Scītum est multās simul miscēre ratiōnēs: hēic facilius est impōnere. Exemplī caussa: sunt quaedam dispūncta, quod solūta sit pecūnia: sunt alia prō quibus nihil numerātum est. Haec in posteriōribus cōdicillīs misceō, sīc ut nil dispungam. Ubi supputātur, contendimus, et vincō plērumque, vel periūriō. Est et hoc artis: ferē ratiōnem ineō cum accīnctō ad iter, et imparātō. Nam mea mihi semper parāta sunt. Dēpōnitur aliquid apud mē, servō clam apud mē, nec reddō. Longum est prius quam rescīscat ille, ad quem rēs missa est. Tandem sī nōn licēbit īnfitiārī, dīcō, mihi periisse: aut contendō mē mīsisse, quod nōn mīsī: incūsō aurīgās. Postrēmō, sī vītāre nōn possum quīn reddam, reddō accīsum.
Pseudocheī
Bella vērō ars.
Philetȳmī
Nōnnunquam eōdem nōmine(6) bis accipiō pecūniam, sī liceat: prīmum domī, deinde illīc quō proficīscor: et nūsquam nōn sum. Interim tempus indūcit oblīviōnem, cōnfunduntur ratiōnēs, aliquis moritur, aut suscipit longinquam peregrīnātiōnem: ut omnia pessimē cadant, saltem interim ūsus sum aliēnā pecūniā. Nōnnullōs etiam captō speciē benīgnitātis, ut faveant mentienti, sed semper dē aliēnō: dē meō nec mātrī darem teruncium. Quamquam autem in singulīs vidētur lucrum exiguum, ex multīs tamen (multīs enim memet, ut dīxī, misceō) nāscitur acervus haudquāquam poenitendus. Porrō nē dēprehendar, quum multae sint technae, tum illa praecipua: omnēs omnium epistolās, quās possum, intercipiō, resīgnō ac legō. Sī quid obfutūrum suspicor, premō: aut sī reddō, reddō meō tempore. Ad haec inter longō sēmōtōs intervallō mendāciīs meīs serō simultātem.
Pseudocheī
Quis istinc ūsus?
Philetȳmī
Geminus. Prīmum, sī nōn praestātur, quod alterīus nōmine prōmīsī et quō nōmine mūnus etiam accēpī, (nam fūmōs(7) huiusmodī māgnō vendō) fingō, per illum aut illum stetisse, quō minus perfectum sit.
Pseudocheī
Quid sī neget ille?
Philetȳmī
Is procul abest, putā Basilēae; ego polliceor in Angliā: deinde fit, ut ortā simultāte neuter alterī crēdat, sī quid incūser. Habēs specimen artis.
Pseudocheī
At istam artem nōs crassiōrēs solēmus vocāre fūrtum, quī fīcum vocāmus fīcum, et scapham scapham(8).
Philetȳmī
Ō hominem iūris Caesareī rūdem! An licet intendere āctiōnem fūrtī eī, quī suppressit dēpositum, aut quī abiūrat mūtuum, aut similī technā imposuit?
Pseudocheī
Oportuit.
Philetȳmī
Proinde vidē prūdentiam artificum. Ex hīs plūs est lucrī, aut certē tantundem; et minus est perīculī.
Pseudocheī
Male sit tibi cum tuīs technīs ac mendāciīs. Nōn enim libet dīcere, valē.
Philetȳmī
Tū ringere cum tuā pannōsā vēritāte; ego interim suāviter agam cum meīs furtīs ac mendāciīs, dextrō Ulyssē ac Mercuriō(9).

Footnotes

(1). Pseudocheī] Fūsor mendāciōrum, Philetȳmus amāns vēritātis.
(2). Prōverbium] Quī mendāx, īdem et fūrāx.
(3). Ex lōtiō] Allūdit ad Vespāsiānī dictum, Lucrī bonus est odor ex rē quālibet. Nam is vectīgal collēgit ex lōtiō male olente, at nōn male olēbat pecūnia.
(4). Specimen] Id est, gustum sīve exemplum.
(5). Extrēma ancora] Id est, suprēmum refugium. Vidē prōv. dē sacrā ancorā.
(6). Eōdem nōmine] Nōmen hīc titulus est dēbitī, unde et prō dēbitōribus accipiuntur nōmina.
(7). Nam fūmōs] Vidē Prōverbium. Fūmōs vendere.
(8). Fīcum fīcum, scapham] Graeca vōx ambigua est, sed opīnor melius vertī per līgōnem ā σκάπτω est fodiō.
(9). Ulyssē ac Mercuriō] Ulyssēs ab Homērō fingitur vafer, ac mendāx. Mercurius adfert lucrum, vafer et ipse, ac fūrāx.