Colloquia Familiaria - Colloquium

Procī et Puellae

Persōnae:
Pamphilus, Maria
Pamphilus
Salvē crūdēlis, salvē ferrea, salvē adamantīna.
Maria
Salvē tandem et tū Pamphile, quotiēs et quantum volēs, et quōcunque libet nōmine. Sed interim mihi vidēris oblītus nōminis meī; Maria vocor.
Pamphilus
At Mārtiam dīcī oportuit.
Maria
Quid ita, quaesō? Quid mihi cum Mārte?
Pamphilus
Quia quemadmodum illī deō prō lūdō est, hominēs interficere, ita et tibi: nisi quod tū Mārte crūdēlior occīdis etiam amantem.
Maria
Bona verba. Ubīnam strāgēs ista mortālium, quōs ego occīdī? Ubi sanguis interfectōrum?
Pamphilus
Ūnum cadāver vidēs exanime, sī modō mē vidēs.
Maria
Quid ego audiō? Mortuus loqueris, et obambulās? utinam mihi nunquam occurrant umbrae formīdābiliōrēs!
Pamphilus
Lūdis tū quidem; tamen interim miserum exanimās, et crūdēlius occīdis, quam sī cōnfoderēs tēlō. Nunc longō cruciātū excarnificor miser.
Maria
Ehō, dīc, quot gravidae ad tuum occursum abortīērunt?
Pamphilus
Atquī pallor arguit exsanguem magis, quam ulla sit umbra.
Maria
Atquī iste pallor tīnctus est violā. Sīc pallēs ut cerasus mātūrēscēns, aut ūva purpurāscēns.
Pamphilus
Satis prōcāciter rīdēs miserum.
Maria
Atquī sī mihi nōn crēdis, admove speculum.
Pamphilus
Nōn optārim aliud speculum; nec arbitror esse clārius ūllum, quam in quō mē nunc contemplor.
Maria
Quod speculum mihi narrās?
Pamphilus
Oculōs tuōs.
Maria
Argūtātor, ut semper, tuī similis es! Sed unde docēs esse exanimem tē? An cibum capiunt umbrae?
Pamphilus
Capiunt, sed īnsipidum, quālem ego.
Maria
Quibus igitur vescuntur?
Pamphilus
Malvīs, porrīs, et lupīnīs.
Maria
Atquī tū nōn abstinēs ā capīs et perdicibus.
Pamphilus
Vērum; sed interim nihilō plūs sapiunt palātō meō, quam sī malvīs vescerer, aut bētīs absque pipere, vīnō et acētō.
Maria
Ō tē miserum! et tamen interim obēsulus es. An et loquuntur exanimēs?
Pamphilus
Sīc ut ego, vōce perquam exilī.
Maria
Atquī nūper quum audīrem tē convīciantem rīvālī tuō, vōx nōn erat admodum exīlis. Sed obsecrō tē, num etiam ambulant umbrae? num vestiuntur? num dormiunt?
Pamphilus
Etiam coeunt, sed suō mōre.
Maria
Nae tū suāvis nūgātor es.
Pamphilus
Sed quid dīcēs, sī argūmentīs Achillēis(1) ēvincam, et mē esse mortuum et tē esse homicidam?
Maria
Absit ōmen, Pamphile: sed aggredere sophisma.
Pamphilus
Prīmum illud mihi dōnābis, opīnor, mortem nihil aliud esse, quam abdūctiōnem animae ā corpore.
Maria
Largior.
Pamphilus
Sed ita, ut nē reposcās, quod dederis.
Maria
Nōn fiet.
Pamphilus
Tum haud īnficiāberis, eum quī alterī adimit animam, homicidam esse.
Maria
Accēdō.
Pamphilus
Concēdēs et illud, quod, ā gravissimīs auctōribus dictum, tot saeculōrum suffrāgiīs comprobātum est, animam hominis nōn illīc esse ubi animat, sed ubi amat.
Maria
Istuc explānā crassius: nōn enim satis assequor, quid velīs.
Pamphilus
Et hoc sum īnfēlīcior, quod istuc nōn aeque sentis atque ego.
Maria
Fac ut sentiam.
Pamphilus
Eādem operā fac ut sentiat adamās.
Maria
Equidem puella sum, nōn lapis.
Pamphilus
Vērum: sed adamante dūrior.
Maria
Sed perge colligere.
Pamphilus
Quī corripiuntur afflātū dīvīnō, nec audiunt, nec vident, nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsī occīdās.
Maria
Audīvī sānē.
Pamphilus
Quid coniectās esse in caussā?
Maria
Dīc tū, philosophe.
Pamphilus
Nīmirum quoniam animus est in coelīs, ubi habet quod vehementer amat, et abest ā corpore.
Maria
Quid tum posteā?
Pamphilus
Quid tum, dūra? Illud cōnsequitur, et mē esse mortuum, et tē esse homicidam.
Maria
Ubi est igitur anima tua?
Pamphilus
Illīc ubi amat.
Maria
Quis autem adēmit tibi animam? quid suspīrās? Dīc līberē, dīcēs impūnē.
Pamphilus
Crūdēlissima quaedam puella, quam ego tamen nē mortuus quidem ōdisse possum.
Maria
Hūmānum ingenium. Sed cūr illī vicissim nōn adimis suam animam, pār parī, quod aiunt, referēns?
Pamphilus
Nihil mē fēlīcius, sī quidem liceat facere permūtātiōnem, sīc ut illīus animus vicissim dēmigret in pectus meum, quemadmodum meus animus tōtus dēmigrāvit in corpus illīus.
Maria
At licetne mihi tēcum vicissim sophistam agere?
Pamphilus
Sophistriam.
Maria
Num fierī potest, ut īdem corpus sit animātum, et exanime?
Pamphilus
Nōn eōdem quidem tempore.
Maria
Quum abest anima, tum mortuum est corpus?
Pamphilus
Est.
Maria
Nec animat, nisi quum adest?
Pamphilus
Estō sānē.
Maria
Quī fit igitur, ut, quum ibi sit, ubi amat, animet tamen corpus, unde dēmigrāvit? Quod sī animat, etiam quum amat alibī, quōmodō vocātur exanime corpus, quod animātum est?
Pamphilus
Argūtāre tū quidem satis sophisticē; sed mē tālibus pedicīs nōn capiēs. Anima, quae moderātur utcunque corpus animantis, imprōpriē dīcitur anima, quum rēverā sint tenuēs quaedam animae reliquiae; nōn aliter quam odor rōsārum manet in manū, etiam rosā submōtā.
Maria
Difficile est, ut videō, vulpem capere laqueō. Sed illud responde: Nōnne agit, quī occidit?
Pamphilus
Māximē.
Maria
Et patitur, quī occīditur?
Pamphilus
Scīlicet.
Maria
Quī fit igitur, ut, quum quī amat, agat, quae amātur, patiātur, occīdere dīcātur, quae amātur, quum amāns potius occidat seipsum?
Pamphilus
Immō contrā; quī amat patitur: quae amātur, agit.
Maria
Istuc nunquam ēvincēs apud Areopagitās Grammaticōs(2).
Pamphilus
At ēvincam apud Amphictyonēs(3) Dialecticōs.
Maria
Vērum nē gravēris et illud respondēre. Volēns amās, an nōlēns?
Pamphilus
Volēns.
Maria
Quum igitur līberum sit nōn amāre, vidētur homicīda, quisquis amat; praeterque iūs accūsat puellam.
Pamphilus
Atquī puella nōn ideō occidit quod amātur, sed quod nōn amat mūtuum. Occidit autem; quisquis servāre potest, nec servat.
Maria
Quid sī iuvenis amet inconcessa, hoc est, uxōrem aliēnam, aut virginem Vestālem? num illa amābit mūtuum, ut servet amantem?
Pamphilus
Sed hīc iuvenis amat, quod amāre fās piumque est, atque etiam aequum et bonum, et tamen occīditur. Quod sī leve est homicidiī crīmen, et veneficiī ream peragam.
Maria
Isthuc prohibeant superī. An Circen(4) quampiam ex mē faciēs?
Pamphilus
Aliquid et istā crūdēlius. Nam porcus aut ursus esse mālim, quam id quod nunc sum, exanimis.
Maria
Quō tandem veneficiī genere perdō hominēs?
Pamphilus
Fāscinō(5).
Maria
An igitur vīs, ut posthāc abs tē dēflectam noxiōs oculōs?
Pamphilus
Bona verba. Immō magis afflecte.
Maria
Sī mihi sunt oculī fāscināt ōrēs, quī fit, ut nōn contābēscant et cēterī, quōs obtuēor? Itaque suspicor fāscinum istud esse in tuīs oculīs, nōn in meīs.
Pamphilus
Nōn sat tibi erat iūgulāre Pamphilum, nī īnsultēs īnsuper?
Maria
Ō lepidum mortuum! Sed quandō parābuntur exsequiae?
Pamphilus
Opīniōne tuā celerius, nī tū succurrās.
Maria
Egōn' rem tantam possum?
Pamphilus
Potēs vel mortuum ad vītam revocāre, idque minimō negōtiō.
Maria
Sī quis mihi porrigat pānacēn(6).
Pamphilus
Nihil opus herbīs; tantum redamā. Quid autem facilius, immō quid aequius? Nōn aliter absolveris ab homicidiī crīmine.
Maria
Apud quod tribūnal peragar rea? Areopagitārum?
Pamphilus
Nōn; sed apud tribūnal Veneris.
Maria
Aiunt deam esse placābilem.
Pamphilus
Immō nūllīus īra perinde formīdābilis.
Maria
Habet fulmen(7)?
Pamphilus
Nōn.
Maria
Habet tridentem?
Pamphilus
Nēquāquam.
Maria
Habet hastam?
Pamphilus
Minimē, sed est dea māris.
Maria
Nōn nāvigō.
Pamphilus
Sed habet puerum.
Maria
Nōn est formīdābilis aetās.
Pamphilus
Vindicem ac pervicācem.
Maria
Quid is mihi faciet?
Pamphilus
Quid faciet? Prohibeant omnēs superī. Nōlim enim illī malum ōminārī, cui bene volō.
Maria
Tamen effare; nūlla mihi superstitiō est.
Pamphilus
Dīcam ergō. Sī hunc sprēveris amantem nōn omnīnō mūtuō indīgnum amōre, nisi fallor, ille fortasse iussū mātris immittet tibi pessimō venēnō tīnctum iāculum, ut in sordidum aliquem dēpereās, quī tē tamen nōn redamet.
Maria
Supplicium narrās abōminandum. Ego sānē vel morī praeoptārim, quam perditē amāre dēfōrmem, nec amōre mūtuō respondent em.
Pamphilus
Atquī nūper huius malī fuit exemplum īnsīgniter ēditum in puellam quandam.
Maria
Ubi locōrum?
Pamphilus
Aurēliae.
Maria
Quot annī sunt?
Pamphilus
Quot annī? vix sunt mēnsēs decem.
Maria
Puellae quod erat nōmen? Quid haerēs?
Pamphilus
Nihil; nōvī tanquam tē.
Maria
Quīn igitur ēdis nōmen?
Pamphilus
Quia nōn placet ōmen. Utinam aliō quōvīs nōmine dicta fuisset. Īdem habēbat nōmen quod tū.
Maria
Pater quis erat?
Pamphilus
Vīvit adhūc inter iūrecōnsultōs praecipuī nōminis, rē splendidā.
Maria
Adde nōmen.
Pamphilus
Mauritius.
Maria
Cognōmen.
Pamphilus
Aglaius.
Maria
Vīvitne māter?
Pamphilus
Nūper relīquit superōs.
Maria
Quō morbō periit?
Pamphilus
Quō morbō rogās? moerōre. Et pater, tametsī vir cum prīmīs fortis, perīclitābātur.
Maria
Licetne scīre mātris quoque nōmen?
Pamphilus
Māximē. Sophronam nēmō nōn nōvit. Sed quid sibi vult ista percūnctātiō? An mē putās apologum(8) comminīscī?
Maria
Egōne dē tē suspicārer hoc? Haec suspīciō prōnior est in sexum nostrum. Sed narrā, quid acciderit puellae.
Pamphilus
Puella erat honestō locō nāta, ut dīxī, rē lautā, fōrmā perquam ēlegantī: quī multīs? digna prīncipe marītō. Huius nūptiās ambiēbat procus quīdam illī nōn dissimilis.
Maria
Quō nōmine?
Pamphilus
Hei mihi, offendor ōmine; Pamphilus et ille dictus est. Illa nihil nōn tentantem pertināc issimē sprēvit. Iuvenis dolōre contabuit. Nec ita multō post illa dēperīre coepit in quendam, simium vērius quam hominem.
Maria
Quid ais?
Pamphilus
Adeō perditē, ut satis dīcī nōn queat.
Maria
Tam ēlegāns puella tam dēfōrmem?
Pamphilus
Vertice acūminātō, rārō capīllitiō, eōque lacerō et impexō, furfure ac lendibus opplētō: plērāmque crāniī cutem nūdāverat alopecia(9); oculīs refugīs, nāribus simīs ac sursum hiantibus, ōre sparsō, dentibus putridīs, balbutiente linguā, mentō scābiōsō; scapulās dēfōrmābat gibbus; venter prōminulus, crūra vāra.
Maria
Thersīten quempiam mihi dēpingis.
Pamphilus
Immō aiunt, illī nōn fuisse nisi ūnam auriculam.
Maria
Altera perierat illī fortasse in bellō.
Pamphilus
Immō in pāce.
Maria
Quis hoc ausus est?
Pamphilus
Dionysius carnifex.
Maria
Fortasse fōrmae īnfēlīcitātem pēnsābat rēs ampla domī?
Pamphilus
Immō dēcoxerat, ac plūs quam animam dēbēbat. Cum hoc marītō tam īnsignis puella nunc dēgit aetātem, ac subinde vapulat.
Maria
Rem miseram narrās.
Pamphilus
Sed vēram. Sīc vīsum est Nemesī(10) iuvenis sprētī contumēliam ulcīscī.
Maria
Ego citius optārem exstinguī fulmine, quam tālem ferre marītum.
Pamphilus
Ergō nē prōvocā Nemesim, et amantem redamā.
Maria
Sī quidem isthuc satis est, redamō.
Pamphilus
Sed optārim istum amōrem esse perpetuum ac proprium: coniugem ambiō, nōn amīcam.
Maria
Neque mē id fugit; sed diū dēlīberandum est in eō, quod semel coeptum rescindī nōn potest.
Pamphilus
Apud mē quidem nimium diū dēlīberātum est.
Maria
Vide autem, nē tibi impōnat amor, nōn optimus cōnsultor. Nam caecum esse ferunt.
Pamphilus
Sed oculātus est, quī ex iūdiciō nāscitur. Nōn ideō mihi tālis vidēris, quod amem tē; sed ideō tē amō, quod tālem tē cōnspexerim.
Maria
At vide, nē nōn satis mē perspectam habeās. Sī calceum(11) indūissēs, tum dēmum sentīrēs, quā parte tē ūrgeret.
Pamphilus
Iacienda(12) est ālea; quamquam ego multīs augūriīs colligō rem melius cessūram.
Maria
Etiam augur es?
Pamphilus
Sum.
Maria
Quibus igitur augūriīs colligis? An volāvit noctua?
Pamphilus
Illa volat stultīs.
Maria
An ā dextrīs advolāvit iugum columbārum?
Pamphilus
Nihil istiusmodī. Sed mihi iam annīs aliquot perspecta est probitās tuōrum parentum: ea prīmum avis est nōn pessima, ē bonīs prōgnātam esse. Neque mē clam est, quam salūbribus monitīs, quam sānctīs exemplīs apud hōs sīs īnstitūta. Et plūs est bene īnstituī, quam bene nāscī. Habēs alterum augūrium. Ad haec meīs maiōribus nōn omnīnō malīs, nī fallor, iam olim cum tuīs amīcitia nōn vulgāris intercedit: quīn et nōs inter nōs ā tenerīs, quod aiunt, ungui culīs nōtī sumus; nec male convenit geniīs nostrīs. Iam aetās inter nōs, rēs, dīgnitās, nōbilitās, inter utriusque parentēs paene paria sunt. Dēmum, quod est in amīcitiā praecipuum, tuī mōrēs mihi videntur nōn pessimē quadrāre ad meum ingenium. Potest enim per sē praeclārum esse, quod tamen nōn sit aptum. Quam meī vicissim tuō congruant, nesciō. Hae vidēlicet avēs, mea lūx, mihi prōmittunt fore inter nōs fēlix, perpetuum ac laetum iūcundumque connūbium, modō nē tuus animus malī ōminis cantiōnem(13) nōbīs occinat.
Maria
Quam cantilēnam optās?
Pamphilus
Ego praecīnam: Sum tuus; tū succine: Sum tua.
Maria
Brevis quidem cantiūncula; sed longum habet epiphōnēma(14).
Pamphilus
Quid refert, quam longum, modō laetum?
Maria
Adeō mihi es īnvīsus, ut nōlim tē committere, cuius in posterum poeniteat.
Pamphilus
Dēsine male ōminārī.
Maria
Fortassis alia tibi vidēbor, ubi morbus aut aetās hanc fōrmam immūtārit.
Pamphilus
Nec hoc corpus, ō bona, semper erit aeque succulentum. Sed ego nōn contemplor tantum istud undique flōrēns et ēlegāns domicilium, hospitem magis adamō.
Maria
Quem hospitem?
Pamphilus
Animum istum tuum, cuius decor semper cum aetāte crēscet.
Maria
Nae tū plūs quam Lynceus es, sī istum perspicis per tot tēctōria.
Pamphilus
Animum animō perspiciō. Ad haec, in commūnibus līberīs subinde repubēscēmus.
Maria
Sed interim perit virgīnitās.
Pamphilus
Vērum. Sed ehō, dīc mihi, sī tibi esset ēlegāns pōmārium, optārēs illic nihil unquam gignī praeter flōrēs: an mallēs, dēlāpsīs flōribus, vidēre arborēs mātūrīs pōmīs gravidās?
Maria
Ut argūtātur!
Pamphilus
Saltem illud responde, utrum est ēlegantius spectāculum, vītis humī iacēns et computrēscēns, an amplexa pālum aut ulmum, eamque purpureīs ūvīs dēgravāns?
Maria
Responde tū mihi vicissim, utrum spectāculum amoēnius, rosa nitēns et lactea in suō frūtice, an dēcerpta digitīs ac paulātim marcēscēns?
Pamphilus
Ego rosam exīstimō fēlīciōrem, quae marcēscit in hominis manū, dēlectāns interim et oculōs et nārēs, quam quae senēscit in frūtice: nam et illic futūrum erat, ut marcēsceret; quemadmodum fēlīcius est vīnum, quod bibitur antequam acēscat. Quamquam nōn statim marcēscit flōs puellae, sī nūpserit: immō videō, multās, quae ante nūptiās pallēbant, languēbant, ac velut extabēscēbant, ex congressū virī sīc ēnituisse, ut tum dēmum flōrēre coeperint.
Maria
Attamen favōrābilis ac plausibilis apud omnēs est virgīnitās.
Pamphilus
Ēlegāns quidem rēs puella virgō: sed quid iūxtā nātūram prōdigiōsius anū virgine? Nisi mātrī tuae dēfluxisset flōs ille, nōs istum flosculum nōn habērēmus. Quod sī, ut spērō, nōn sterile fuerit nostrum coniugium, prō ūnā virgine multās dabimus.
Maria
Attamen aiunt, rem Deō grātissimam esse castitātem.
Pamphilus
Et ideō castam puellam mihi cupiō nūbere, ut cum illā castē vīvam. Magis erit animōrum quam corporum coniugium. Gignēmus Reīpublicae, gignēmus Chrīstō. Quantulum aberit hoc mātrimōnium ā virgīnitāte? Et fortasse olim sīc convīvēmus, quemadmodum vīxit cum Mariā Iōseph. Sed interim discēmus virgīnitātem. Nōn enim statim pervenitur ad summum.
Maria
Quid ego audiō? Violanda virgīnitās, ut discātur?
Pamphilus
Quidnī? Quemadmodum paulātim bibendō vīnum parcius, discimus esse abstēmiī(15). Uter tibi vidētur temperantior, quī in mediīs dēliciīs accumbēns abstinet, an quī sēmōtus ab hīs, quae prōvocant intemperantiam?
Maria
Arbitror eum fortius temperantem, quem parāta cōpia nōn potest corrumpere.
Pamphilus
Utrī vērius dēbētur laus castitātis, eīne quī sēmet exsecat, an quī membrīs integrīs, tamen abstinet ā Venere?
Maria
Equidem posteriōrī, meō calculō, tribuerim laudem castitātis, priōrī dēmentiam.
Pamphilus
An quī vōtō adstrīctī abiūrant mātrimōnium, nōnne quōdam modō exsecant sēsē?
Maria
Vidētur.
Pamphilus
Iam nōn est virtūs nōn coīre.
Maria
At nōn est?
Pamphilus
Sīc accipe. Sī per sē virtūs esset nōn coīre, vitium esset coīre. Nunc incidit, ut vitium sit nōn coīre, coīre virtūs.
Maria
Quandō hoc incidit?
Pamphilus
Quotiēs ab uxōre iūs suum petit marītus, praesertim sī prōlis amōre quaerit complexum.
Maria
Quid sī lascīviat? nōn est fās negārī?
Pamphilus
Fās est monēre, vel rogāre potius blandius, ut temperet: pernegāre īnstantī, fās nōn est. Quamquam hāc quidem in parte rārās audiō querēlās marītōrum dē suīs uxōribus.
Maria
At dulcis est lībertās.
Pamphilus
Immō gravis est sarcina virgīnitās. Ego tibi rēx erō, tū mihi rēgīna: imperābimus familiae nostrō arbitrātū: an tibi vidētur ista esse servitūs?
Maria
Vulgus coniugium capistrum vocat.
Pamphilus
Sed ipsī vērō capistrō dignī sunt, quī sīc vocant. Dīc mihi, quaesō, an nōn animus tuus est alligātus corporī?
Maria
Vidētur.
Pamphilus
Nōn aliter quam avicula caveae. Et tamen cōnsule illum, an cupiat esse līber. Negābit, opīnor. Quam ob rem? Quia lībenter est alligātus.
Maria
Rēs est utrīmque modica.
Pamphilus
Tantō tūtior. Eam tū domī augēbis parsimōniā, quae nōn sine caussā dicta est māgnum vectīgal; ego forīs industriā.
Maria
Innumerās cūrās sēcum adferunt līberī.
Pamphilus
Sed īdem innumerās voluptātēs, ac saepenumerō multō cum foenore repōnunt parentibus officium.
Maria
Misera quaedam rēs est orbitās.
Pamphilus
An nunc orba nōn es? Quid autem opus in rē dubiā male ōminārī? Dīc mihi, utrum mallēs nunquam nāscī, an nāscī moritūra?
Maria
Equidem mālim nāscī moritūra.
Pamphilus
Sīc miserior est orbitās, quae prolem nec habuit, nec habitūra est quemadmodum fēlīciōrēs sunt, quī vīxērunt, quam quī(16) nec nātī sunt, nec nascentur unquam.
Maria
Quī sunt istī, quī nōn sunt, nec erunt?
Pamphilus
Quamquam quī recūsat ferre cāsūs hūmānōs, quibus omnēs ex aequō sumus obnoxiī, sīve plēbeiī sumus, sīve rēgēs, is ē vītā migret oportet; et tamen quidquid acciderit, tū nōn ferēs nisi dīmidium, ego maiōrem portiōnem in mē trānsferam. Ita sī quid acciderit laetī, gemina fiet voluptās, sī quid malī, societās adimet dīmidium aegrītūdinis. Mihi vērō, sī fāta vocent, dulce fuerit vel immorī tuīs complexibus.
Maria
Facilius ferunt hominēs, quod iūxtā commūnēs nātūrae lēgēs accidit; sed videō, quantō plūs molestārum adferunt nōnnūllīs parentibus līberōrum mōrēs, quam mortēs.
Pamphilus
Istius reī nē quid accidat, māxima ex parte in nōbīs situm est.
Maria
Quī sīc?
Pamphilus
Quoniam ferē bonī nāscuntur ex bonīs, quod ad indolem attinet. Neque enim ē columbīs nāscuntur milviī. Dabimus igitur operam, ut ipsī bonī sīmus. Deinde cūrābimus līberōs nostrōs ab ipsō statim lacte sānctīs praeceptīs et opīniōnibus imbuendōs. Plūrimum refert, quid īnfundās rūdī testulae. Ad haec cūrābimus, ut domī habeant exemplum vītae, quod imitentur.
Maria
Difficile est quod narrās.
Pamphilus
Nec mīrum; quia pulchrum est: atque ob hoc ipsum tū quoque difficilis es. At tantō studiīs ācriōribus hūc ēnītēmur.
Maria
Habēbis sequācem mātēriam; tū vide, ut mē fōrmēs fingāsque.
Pamphilus
Sed interim prōnūntiā tria verba.
Maria
Nihil facilius; sed verba simulatque semel ēvolārint, nōn revolant. Dabō cōnsilium utrīque commodius. Agēs cum tuīs ac meīs parentibus, ut utrōrumque voluntāte rēs trānsigātur.
Pamphilus
Ambīre mē iubēs: tū potēs tribus verbīs rem certam reddere.
Maria
An possim, nesciō: meī iūris nōn sum. Nec sine maiōrum auctōritāte olim coībant coniugia. Vērum, utcunque est, arbitror, auspicātius fore nostrum coniugium, sī parentum auctōritāte coeat. Et vestrum est ambīre, nōbīs decōrum nōn est. Gaudet enim rapī virgīnitās, etiamsī nōnnunquam vehementius amēmus.
Pamphilus
Nōn pigēbit ambīre, modō nē mē frūstrētur tuum ūnius suffrāgium.
Maria
Nōn frūstrābitur; bonō animō estō, mī Pamphile.
Pamphilus
Tū mihi hīc religiōsior es, quam vellem.
Maria
Immō tū tuum ipsius suffrāgium apud tē prius expende. Nec affectum istum tuum adhibē in cōnsilium, sed ratiōnem. Quod affectus dēcernit, temporārium est: quod autem dictat ratiō, perpetuō solet placēre.
Pamphilus
Nae tū pulchrē philosophāris; itaque parēre certum est tuīs cōnsiliīs.
Maria
Nōn poenituerit obsequiī. Sed heus tū, incidit interim scrupulus, quī meum animum male habet.
Pamphilus
Valeant scrupulī.
Maria
Vīn' mē nūbere mortuō?
Pamphilus
Nēquāquam sed revīxerō.
Maria
Amōvistī scrupulum. Bene valē, mī Pamphile.
Pamphilus
Isthuc tū cūrā.
Maria
Precor tibi laetam noctem. Quid suspīrās?
Pamphilus
Laetam noctem ais? Utinam largīre, quod precāris.
Maria
Nē quid praepropere; adhūc tua messis in herbā(17) est.
Pamphilus
Nihilne(18) tuī mēcum auferam?
Maria
Hunc pastillum(19), quī tibi cor exhilaret.
Pamphilus
Adde saltem osculum.
Maria
Cupiō tibi virgīnitātem integram et illibātam trādere.
Pamphilus
An osculum aliquid decerpit virgīnitātī?
Maria
Vīs igitur, ut aliīs quoque largiar oscula?
Pamphilus
Nēquāquam: mihi servārī volō mea oscula.
Maria
Tibi servō. Quamquam est aliud, cūr in praesentiā nec ausim dare osculum.
Pamphilus
Quid isthuc?
Maria
Ais, tuum animum paene tōtum dēmigrāsse in corpus meum; in tuō quam minimum superesse: vereor itaque, nē in osculō hoc ipsum; quod in tē superest, trānsiliat in mē, tūque iam tōtus fiās exanimis. Accipe igitur dextram, mūtuī amōris symbolum, ac bene valē. Tū gnāviter rem gere. Ego interim Chrīstum comprecābor, ut, quod agitur, utrīque nostrum velit esse fēlix ac faustum.