Colloquia Familiaria - Colloquium Sexāgēsimum Prīmum
Problēma(1)
Persōnae:
Cūriō(2), Alphius
Cūriō(2), Alphius
Cūriō
Lubēns ex tē rērum plūrimārum perītō discerem quiddam, sī tibī nōn sit molestum.
Alphius
Age, Cūriō, percunctāre quod volēs, nē nōn respondeās tuō nōminī.
Cūriō
Equidem nōn gravābor dīcī Cūriō, modō nē addās animal illud monosyllabum, Venerī iuxtā ac Minervae(3) invīsum.
Alphius
Dīc igitur quid velīs.
Cūriō
Scīre cupiō quid sit quod appellāmus grave et leve.
Alphius
Eādem operā rogā, quid sit frīgidum et calidum. Quīn tū istuc problēma baiulīs prōpōnis potius, aut, sī māvīs, asīnīs, quī gravitātem oneris dēmissīs auriculīs indicant.
Cūriō
At ego nōn asininam, sed philosophicam respōnsiōnem exspectō; praesertim ab Alphiō.
Alphius
Grave est quod suāpte nātūrā fertur deorsum; leve, quod sursum.
Cūriō
Cūr igitur Antipodēs, quī infrā nōs sunt, nōn dēcidunt in subiectum coelum?
Alphius
Pariter illī mīrantur, quom ob rem tū nōn dēcidās in coelum nōn subiectum, sed imminēns. Coelum enim est suprā omnia, quae intus complectitur. Nec Antipodēs sunt infrā tē nihilō magis, quam tū suprā illōs: contrā nōs esse possunt, infrā nōs nōn possunt, alioquī iūstius admīrārēris, cūr rūpēs, quās sustinet Antipodum terra, nōn dēcidant, coelumque perrumpant.
Cūriō
Quae est igitur nātīva sēdēs gravium, quae contrā levium?
Alphius
Ad terram nātīvō mōtū dēferuntur omnia gravia, ad coelum levia; dē mōtū violentō aut animālī iam nōn loquimur.
Cūriō
Est igitur mōtus aliquis, quī dīcitur animālis?
Alphius
Est.
Cūriō
Quīnam?
Alphius
Is fertur iuxtā quattuor corporis sitūs; prōrsum, retrōrsum, ad dextram ac laevam, et in circulum: et in prīncipiō ac fīne celerior est, in mediō lentior; nam in initiō vigor addit alacritātem, in fīne propinquō spēs pervenīendī quō tendit animal.
Cūriō
Nesciō quid aliīs accidat animālibus; sed habeō famulam, quae lassa est prius quam incipit, dēlassāta prius quam opus absolvat. Vērum redī ad id, quod agere coepistī.
Alphius
Nātīvō, inquam, mōtū, quae gravia sunt, feruntur deorsum. Et quō quidque gravius est, hoc celeriōre mōtū fertur ad terram; quō levius, hoc maiōre impetū rapitur in coelum. Contrā fit in mōtū violentō, quī celerior in initiō, paulātim sēgnēscit, quum contrā fiat in mōtū nātūrālī: velutī sagitta in altum missa, et saxum ex altō dēcidēns.
Cūriō
Atquī ego putābam, hominēs sīc per orbem terrae discurrere, quemadmodum minūtissimae formīcae cursitant in praegrandī sphaerā, haerent undique, nec ūlla dēcidit.
Alphius
In caussā sunt, sphaerāe superficiēs, nōnnihil habēns asperum, tum scabritiēs quaedam in formīcārum pedibus, quam habent īnsecta ferē omnia, postrēmō corpusculōrum levitās. Id sī nōn crēdis, fac sphaeram vitream bene levem et glabram, vidēbis sōlās formīcās nōn dēcidere quae in summō versantur orbe.
Cūriō
Sī quis Deus orbem terrae medium perterebret, hinc usque ad Antipodēs perpendiculō per centrum dēmissō, quemadmodum solent Cōsmōgraphī, terrae tōtīus situm in globīs ligneīs repraesentantēs, tum sī saxum coniciās in fōrmam, quō perferētur?
Alphius
Usque ad terrae centrum; ibī quiēs est omnium gravium.
Cūriō
Quid sī Antipodēs quoque ex adversō mittant lapidem?
Alphius
Tunc lapidis occurret lapidī circā centrum: ibī conquiēscet uterque.
Cūriō
Age, sī vērum est, quod dīxistī, mōtum nātīvum prōgressū magis ac magis incitārī, sī nihil obest, lapis aut plumbum coniectum in forāmen ob mōtus vehementiam praetercurreret centrum, iamque praetermissō centrō rūrsus mōtus erit violentus.
Alphius
Plumbum numquam pervenīret ad centrum, nisi liquefactum; sed lapis sī praetereat centrum mōtū tam violentō, prīmum sēgnius ferētur, nec aliter redībit ad centrum quam lapis vī in altum prōiectus redit in terram.
Cūriō
Sed recurrēns nātīvō mōtū, rūrsus concitātō impetū praetervehētur centrum: itaque fīet, ut numquam quiēscat lapis.
Alphius
Conquiēscet tandem, praetercurrēns, ac recurrēns, dōnec perventum fuerit ad aequilībrium(4).
Cūriō
At sī nihil est in rērum nātūrā vacuum, oportet forāmen illud āere plēnum esse.
Alphius
Estō.
Cūriō
Pendēbit igitur in āere corpus nātūrā grave.
Alphius
Quid nī? Quemadmodum chalybs in āere pendet, undique lībrantibus magnētibus. Quid autem prōdigiī, sī ūnicum saxum pendeat in medītulliō āeris, cum tōta terra tot rūpibus onusta ad istum pendeat modum?
Cūriō
Sed ubi est terrae centrum?
Alphius
Ubi est circulī centrum?
Cūriō
Id quidem est pūnctum indīvīsibile. Sī tantillum est terrae centrum, quisquis perfōrāverit mediam terram, auferet centrum, nec habēbunt gravia quō ferantur.
Alphius
Nae tū satis ōtiōsē nūgāris.
Cūriō
Nae quaesō succēnseās: discendī studiō loquor quidquid loquor. Sī quis terrae sphaeram perterebret, nōn per ipsum centrum, sed ā latere, putā ut absit ā centrō centum stadiīs, quō tunc ferētur coniectum lapis?
Alphius
Nōn ferētur rēctā per forāmen; imō potius rēctā, sed ad centrum: itaque, priusquam perveniet ad medium, iam conquiēscet in terrā quae ad laevam est, sī centrum est ad laevam.
Cūriō
Sed quid est hoc, quod reddit corpus grave aut leve?
Alphius
Ad istud respondeat tibī deus, cūr ignem fēcerit omnium levissimum, āerem proximā levitāte, terram gravissimam, proximā gravitāte aquam.
Cūriō
Cūr igitur nūbēs aquae pendent in sublīmī āere?
Alphius
Quoniam ā sōle attrahente concipiunt nātūram igneam, quemadmodum fūmus ē līgnīs hūmentibus violentō calōre excussus.
Cūriō
Cūr igitur tantō pondere dēcidunt, ut interdum montēs in plānitiem redigant?
Alphius
Concrētiō dēnsitāsque addit pondus, alioquī possunt sīc vidērī sustinērī ab āere subiectō, quemadmodum tenuī ferrī lāminā sustinētur summā aquā.
Cūriō
Sīc igitur putās, quod plūrimum habet igneae nātūrae esse levissimum; quod terrenae gravissimum.
Alphius
Haud procul abēs ā scōpō.
Cūriō
Atquī nec quīvīs āēr pariter levis est, nec quaevīs terra pariter gravis: idem dē aquā fortasse sentiendum.
Alphius
Nec mīrum, cum ista quae nōmināstī, nōn sint elementa pūra, sed ex variīs elementā temperāta. Itaque probābile est, eam terram esse levissimam, quae plūrimum habet ignis aut āeris admixtum; eam aquam esse gravissimam, quae graviōrem terram habet admixtam; quālem arbitror esse marīnam, et eam unde cōnficitur sāl. Itidem āēr, aquae terraeve proximus, gravior est, aut certē minus levis est, eō quī procul abest ā terrā.
Cūriō
Utrum habet plūs terrenae nātūrae, lapis, an plumbum?
Alphius
Lapis.
Cūriō
Et tamen plumbum lapide gravius est, prō ratiōne portiōnis.
Alphius
In caussā est dēnsitās: lapis enim rārior est, eōque plūs habet āeris quam plumbum. Hinc est quod vidēmus, quoddam terrae genus dēsicātum, sī coniciātur in aquam, nōn subsīdere, sed natāre, eādem dē caussā vidēmus tōtōs agrōs natantēs: sustinētur enim cavīs rādīcibus arundinum aliārumque palūstrium herbārum inter sē connexīs.
Cūriō
Hinc fortassis et pūmicum levitās.
Alphius
Quia plēnī cavernīs sunt, praetereā multō ignī dēcoctī: submittuntur enim ē locīs ārdentibus.
Cūriō
Unde tanta suberis levitās?
Alphius
Iam dictum est: rāritās enim in caussā est.
Cūriō
Utrum est gravior, plumbum, an aurum?
Alphius
Aurum, opīnor.
Cūriō
Aurum tamen vidētur habēre plūs igneae nātūrae.
Alphius
Quia noctū velut ignis lūcet, ut ait Pindarus(5).
Cūriō
Scīlicet.
Alphius
Sed dēnsitās in aurō māior.
Cūriō
Unde id dēprehenditur?
Alphius
Respondēbunt aurificēs: nec argentum, nec plumbum, nec aes Cyprium, nec ūllum simile genus lātius dīdūcitur malleō, quam aurum. Eādem ratiōne Philosophī dēprehendērunt, nihil esse liquidius melle et oleō: quod sī quis haec ūnctiōne dīlatet, et lātissimē diffunditur hūmor, et siccēscit sērius.
Cūriō
Sed utrum gravius est, oleum, an aqua?
Alphius
Sī dē oleō līnī loqueris, arbitror oleum esse gravius.
Cūriō
Cūr igitur aquae supernatat oleum?
Alphius
Levitās nōn est in caussā, sed ignea oleī nātūra, tum pecūliāris omnium pinguium vīs ab aquā abhorrēns, quae est in herbā, quae dīcitur ἄβαπτος(6).
Cūriō
Cūr igitur nōn natat ferrum ignī candēns?
Alphius
Quia nōn est calor nātīvus, et ideō citius penetrant aquam, quod calōris magnitūdō dispellat obstantem liquōrem. Sīc cuneus ferreus citius petit īma, quam lāmina.
Cūriō
Utrum intolerābilius est, ferrum candēns, an frīgidum?
Alphius
Candēns.
Cūriō
Gravius igitur.
Alphius
Est, sī commodius est gestāre manū paleam incēnsam, quam silicem frīgidum.
Cūriō
Quid est in caussā, quod lignum līgnō levius aut gravius est?
Alphius
Dēnsitās ac rāritās.
Cūriō
At ipse nōvī quendam ē familiā rēgis Britanniae, quī in convīviō ostendit nōbīs lignum eius, ut aiēbat, arboris, quae fert aloēn: adeō solidus erat, ut lapis vidērī posset: adeō manibus lībrantī leve, ut arundō vidērī posset, et sī quid siccā arundine levius: impositum vīnō (putābat enim īrā dēpellī venēna) mox properābat ad fundum, ut vix plumbum celerius.
Alphius
Nec dēnsitās, nec rāritās semper in caussā est, sed pecūliāris et occulta in rēbus cognātiō, quae facit ut quaedam sēsē amplectantur, aut refugiant, velutī magnēs attrahit chalybem, vītis refugit brassicam, et flamma etiam ē longinquō ad naphtam trānsvolat, aliquantō īnferiōre locō positam, cum naphta sit nātūrā gravis, flamma levis.
Cūriō
Omne genus aeris innatat argentō vīvō, sōlum aurum subsīdit et circumvolvitur, cum argentum vīvum sit māteria liquidissima.
Alphius
Nōn habeō quod respondeam, nisi pecūliārem nātūrae cognātiōnem: ad hoc enim nātum est argentum vīvum, ut pūrget aurum.
Cūriō
Cum Arethūsa fluvius subter mare Sīcānum trānsit, ac nōn potius innatat; cum anteā dīxeris, marīnam aquam fluviātilī esse graviōrem.
Alphius
Nātūrāle dissidium est in caussā, sed arcānum.
Cūriō
Cūr natant cygnī, cum hominēs eandem aquam ingressī pessum eant?
Alphius
In caussā est nōn tantum pennārum concāvitās levitāsque, vērum etiam siccitās, quam aqua refugit; hinc est quod in pannō līnōve vehementer siccō sī pōnās aquam aut vīnum, in globum sē contrahit; sīn in humidum, mox spargitur. Itidem sī īnfundās liquōrem in cyathum siccum, aut margīnibus pinguī oblītīs, et īnfundās aliquantō plūs, quam cyathus capit, liquor circā medium citius colligit sēsē in rotundum, quam trānseat margīnēs.
Cūriō
Cūr in flūminibus nāvēs minus sustinent oneris, quam in marī?
Alphius
Quia subtīlior est fluviātilis aqua. Eādem dē caussā volucrēs facilius sēsē lībrant in āere crassiōre, quam vehementer subtilī.
Cūriō
Cūr nōn subsīdunt Flōtae(7)?
Alphius
Quoniam cutis sōle dēsicāta et levior facta est, et hūmōrem respuēns.
Cūriō
Cūr ferrum dīductum in amplam lāminam natat, cum idem contrāctum sīdat?
Alphius
Partim siccitās est in caussā, partim āēr inter aquam et lāminam mixtus.
Cūriō
Utra rēs gravior, aqua an vīnum?
Alphius
Arbitror vīnum nōn cēdere aquae.
Cūriō
Quam ob rem ergō quī ab oenopolīs emunt vīnum, aquam prō vīnō reperiunt in īmō doliō?
Alphius
Quia vīnum habet pingue quiddam, quod aquae refugit liquōrem, nōn aliter quam oleum. Argūmentum in promptū est: quō vīnum est generōsius, hoc et difficilius admiscētur aquae, et incēnsum ārdet vehementius.
Cūriō
Cūr in Asphaltīte lacū nūllum corpus animālis vīvum mergitur?
Alphius
Nōn est meum ad omnia nātūrae mīrācula respondēre. Habet illa quaedam arcāna, quae nōs mīrārī voluit, scīre nōluit.
Cūriō
Cūr homō macilentus obēsō gravior est, sī cētera sint paria?
Alphius
Quoniam ossa dēnsiōra sunt carne, et ideō graviōra.
Cūriō
Cūr idem homō iēiūnus gravior est sē ipsō prānsō, cum corporī onus accesserit?
Alphius
Cibō pōtūque spīritūs augentur, et iī addunt corporī levitātem. Unde et hilāris levior est moerentē, et mortuus vīvō longē gravior.
Cūriō
Sed quī fit, ut idem homō, cum vult, faciat sē graviōrem, aut leviōrem?
Alphius
Contentō spīritū reddit sē leviōrem, ēmissō graviōrem. Sīc natat vēsīca īnflāta, et clausa, pertūsa sīdit. Sed quandō Cūriō dēsinet nōbīs occinere, cūr?
Cūriō
Dēsinam, sī mihi paucam etiam dīxeris; coelum utrum grave sit, an leve.
Alphius
An leve sit, nesciō; certē grave nōn potest esse, cum sit nātūrae igneae.
Cūriō
Quid igitur sibi vult vetus prōverbium: Quid sī coelum ruat?
Alphius
Quia rudis antīquitās Homērum secūta crēdidit coelum esse ferreum. Sed Homērus ā colōris similitūdine ferreum dīxit, nōn ā pondere: quemadmodum nōs cinerāceum dīcimus quod cineris colōrem prae sē fert.
Cūriō
Est igitur coelum colōrātum?
Alphius
Nōn vērē, sed tālis nōbīs vidētur propter āerem, et liquōrem medium: quemadmodum sōl nōbīs nunc rubet, nunc fulvet, nunc candicat, cum is nihil tālium mūtātiōnum recipiat. Itidem et īridis pictūra nōn in coelō est, sed in āere humidō.
Cūriō
Vērum, ut fīniam, fatēris coelō nihil esse sublīmius, quācumque tegit orbem terrae?
Alphius
Fateor.
Cūriō
Et centrō terrae nihil esse profundius?
Alphius
Scīlicet.
Cūriō
Inter omnēs rērum speciēs quid est gravissimum?
Alphius
Aurum, opīnor.
Cūriō
Heīc abs tē vehementer dissentiō.
Alphius
An scīs aliquid aurō gravius?
Cūriō
Sciō, et quidem multīs partibus.
Alphius
Proinde mē vicissim docē, quandō scīs quod mē nescīre cōnfiteor.
Cūriō
Quod igneōs illōs spīritūs ē summō coelī vertice dēpressit in īma tartarī (nam ea collocant in centrō terrae) nōnne oportuit omnium esse gravissimum?
Alphius
Fateor: sed quidnam illud fuit?
Cūriō
Peccātum, quod et hominum animās, quās Marō vocat aurī simplicis ignēs, eōdem dēmergit.
Alphius
Sī libet ad istud philosophiae genus dēmigrāre, fateor et aurum, et plumbum esse plūmeae levitātis, sī cum peccātō cōnferātur.
Cūriō
Quī fīet igitur, ut quī hāc sarcinā sunt onerātī, subvolent in coelum?
Alphius
Profectō nōn videō.
Cūriō
At quī sēsē parant ad cursum, saltumve, nōn sōlum quidquid est oneris abiciunt, vērum etiam contentō spīritū sēsē reddunt levusculōs; et ad hunc cursum saltumque, quō ferimur in coelum, nōn studēmus illum abicere, quod omnī saxō, omnī plumbō gravius est.
Alphius
Facerēmus, sī vel mīcae sānae mentis habērēmus.
Footnotes
(1). Problēma: Problēma dictus est hic dialōgus, quod quaestiōnēs quaedam in eō prōpōnuntur, quibus respōnsiō mox subiūngitur. Est enim problēma quaestiō prōposita cum respōnsiōne.
(2). Cūriō: Interloquūtor nōmen habet facile ac apertum, ā cūrā scilicet et diligentiā percontandī. Alphius vērō ā candōre respondendī: ἀλφὸν siquidem Graecē, candidum Latīnīs est: vel ab inveniendī et indāgandī scientiā, quod ἀλφεῖν invenīre et excōgitāre significet.
(3). Venerī iuxtā ac Minervae: Istud animal sūs est, quod additum nōminī Cūriō, Cūriōsus erit. Est autem Minervae odiōsa sūs, propter immundiciem et indocilitātem, quum Minerva omnium artium praeses habeātur. Quod vērō Venus hanc bēstiam prōsequātur odiō, in caussā est Adōnidis amātī ab illā interitus.
(4). Ad aequilībrium: Hoc est, ad eam partem mediī, ubi aequō pondere suspendātur et lībrētur, ubi nec hūc nec illūc cadat, sed in aequāmentō et quasi trutinā consistat.
(5). Ut ait Pindarus: In prīmō hymnō Olympiōrum. Ὁδὲ χρυσὸς, αἰθόμενον πῦρ ἅτε διαπρέπει νυκτὶ, μεγάνορος ἔξοχα πλούτου. Hoc est: Aurum vērō tanquam lūcidus ignis nocte splendet inter praecipua dīvitiārum.
(6). Id est, quae immergī aquae nōn potest.
(7). Flōtae: Piscēs sunt, quī et flutae, ā Graecīs πλωταὶ et πλῶτες appellātī ā continuā nāvigātiōne. Numquam enim submerguntur. Murenās esse volunt in fretō Sīculō.