Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Secundum
Πολυδαιτία, dispar convivium
Persōnae:
Spūdus, Apītius
Spūdus, Apītius
Spūdus
Heus heus, Apītī.
Apītius
Nōn audiō.
Spūdus
Heus, inquam, Apītī.
Apītius
Quis hīc est tam molestus interpellātor?
Spūdus
Est seriae reī quiddam, quod tē volō.
Apītius
At ego ad rem seriam properō.
Spūdus
Quōnam?
Apītius
Ad coenam.
Spūdus
Hāc ipsā dē rē tēcum volēbam agere.
Apītius
Nōn vacat nunc āctōribus operam dare, nē āctum agam(1).
Spūdus
Nihil fēceris dispendī; comitābor tē quō properās.
Apītius
Age dīc, modō tribus verbīs.
Spūdus
Magnō studiō mōlior convīvium, in quō nūllī displiceam convīvārum, placeam omnibus. Eius artis quoniam tū prīncipātum tenēs, ad tē velut ad ōrāculum cōnfugiō.
Apītius
Respōnsum accipe, et quidem iūxtā veterum mōrem, ἔμμετρον(2): Nūllī ut displiceās, nūllum invītāre mementō.
Spūdus
Atquī sollemne est epulum; multōs excipiam oportet.
Apītius
Quō plūrēs invītāris, hōc plūribus displiceās oportet. Quae fuit umquam tam bene vel cōnscrīpta, vel ācta fābula, ut tōtī placuerit theātrō?
Spūdus
Sed age, Comī dēlicium(3) Apītī, subleva mē tuō cōnsiliō; habēbō tē posthāc nūminis locō.
Apītius
Sit igitur hoc prīmum cōnsilium: Nē cōnāre quod fierī nōn potest.
Spūdus
Quidnam?
Apītius
Ut convīvātor omnibus placeās. Tanta est palātōrum varietās.
Spūdus
At saltem ut pauciōribus displiceam.
Apītius
Vocā paucōs.
Spūdus
Nōn licet.
Apītius
Vocā parēs, et ingeniīs congruentēs.
Spūdus
Nē id quidem mihi līberum est. Vītārī nōn potest, quīn et multōs vocem, et dissimilēs, dēnique nec eiusdem linguae neque nātiōnis hominēs.
Apītius
Nae tū mihi vēre convīcium narrās, nōn convīvium; in quō facile possit tālis exorīrī lūsus, quālem Hebraei narrant accidisse in strūctūrā Babel, ut petentī frīgidum aliquis porrigat calidum.
Spūdus
Opitulāre, tē quaesō; grātum experiēris ac memorem.
Apītius
Age, quandō ēlectiō nōn est tuī arbitriī, in rē malā dabō bonum cōnsilium. Haud parvī refert ad hilāritātem convīviī, quō quisque locō sedeat.
Spūdus
Vērissimum.
Apītius
Ea rēs ut tibi cēdat prōsperē, fac ut sortibus distribuantur accubitūs.
Spūdus
Pulchrē monēs.
Apītius
Deinde nē sīc paulātim ā summō ad īmum prōcēdant patinae, ut sigma litterae(4), vel serpentis potius imāginem pingant, aut ultrō citrōque reciprocent, quemadmodum ōlim in conviviīs myrtus(5) trādī solet.
Spūdus
Quid igitur?
Apītius
Sed ad singulās convīvārum tetrādās(6) appōne patinās ternās, sīc ut quārta media prōmineat, quemadmodum puerī tribus nucibus impōnunt quārtam; in singulīs sit aliud atque aliud cibī genus, quō quisque quod libeat ēligat.
Spūdus
Placet. Sed quotiēs mūtābō patinās?
Apītius
Quot partibus cōnstat ōrātiō rhētorica?
Spūdus
Quīnque, nī fallor.
Apītius
Quot āctibus cōnstat fābula?
Spūdus
Apud Horātium lēgī: Nē sit quīntō prōductior āctū.
Apītius
Totiēs mūtābis patinās, ut prooemium sit iūsculentum, conclūsiō vel epilogus ex variīs bellāriōrum generibus cōnflātus.
Spūdus
Quem probās in patinīs ōrdinem?
Apītius
Eundem quem Pyrrhus in aciē.
Spūdus
Quid ais?
Apītius
Quemadmodum in ōrātiōne, ita nec in convīviō decet prooemium esse ēlabōrātum. Rūrsus epilogus varietāte commendētur potius quam apparātū. In tribus itaque mediīs servanda Pyrrhī disciplīna, ut in utrōque cornū sit aliquid eximium, in mediā aciē vulgārior apparātus. Hoc pactō fiet, ut nec sordidus videāre, nec fastīdiōsā cōpiā sīs molestus.
Spūdus
Satis expedīta dē cibīs; superest, ut, quōmodo bibendum, doceās.
Apītius
Nūllī omnium cyathum appōnēs, sed puerīs datō negōtium, ut ubi percūnctātī didicērint, quō quisque vīnī genere dēlectētur, alacriter ad nūtum cuique quod volet porrigant. Ea ex rē duplex erit commodum. Nam et parcius bibētur, et iūcundius; nōn sōlum ob id, quia subinde recēns dābitur pōtus, vērum etiam quod nēmō bibet nisī sitiēns.
Spūdus
Optimum profectō cōnsilium. Sed quī fierī poterit, ut hilarescant omnēs?
Apītius
Id ut fīat, partim in tē situm est.
Spūdus
Quīnam?
Apītius
Tenēs illud: Ante omnia vultūs accessēre bonī.
Spūdus
Quōrsum istud?
Apītius
Ut convīvās cōmiter excipiās, fronteque hilārī compellēs, sermōnem ad cuiusque aetātem, affectum, ac mōrēs attemperāns.
Spūdus
Accēdam, ut dīcās melius.
Apītius
Nōstī linguās.
Spūdus
Propemodum omnium.
Apītius
Ut suā quemque linguā subinde appellēs, utque convīvium fābulīs amoenioribus hilarescat, variās misce materiās dē rēbus. Quārum quisque libenter meminit, et nūllīus dolōre audiuntur.
Spūdus
Quās dīcis huiusmodī materiās?
Apītius
Sunt peculiārēs ingeniōrum differentiās, quās ipse melius perspiciēs; ego generātim attingam aliquot. Senēs gaudent ea memorāre, quae multōrum fugiunt memoriam, admīrātōrēs temporum in quibus ipsī flōruērunt. Mātrōnīs dulce est refrīcārī memoriam eius temporis, cum ā procīs ambirēntur. Nautae, quīque dīversās ac longinquās mundī regiōnēs invīsērunt, libenter ea narrant, quae, quia nēmō vīdit, mīrantur omnēs. Est et ante āctōrum malōrum, iūxtā proverbium, iūcunda recordātiō, sī modō eius sint generis, ut cum probrō coniūncta nōn sint, velutī mīlitiae, profectiōnum, naufrāgiōrumque discrīmina. Postrēmō dē suā cuique arte grāta est cōnfābulātiō, dēque hīsce rēbus, quārum ūsū callet. Haec sunt fermē generālia. Peculiārēs affectūs singulātim dēscrībī nōn queant, sed exemplī caussā: est aliquis laudis appetentior, alius vult habērī doctus, alius gaudet vidērī dīves; est hīc loquācior, ille pauciloquus; nōnnūllōs reperiēs tetrīcōs, aliōs contrā blandiōrēs. Sunt quī nōlint vidērī senēs, cum sint; sunt rūrsus quī velunt habērī grandiōrēs quam sint, affectantēs hoc esse mīrandī, quod bellē portant aetātem; sunt foeminae quae sibi dē fōrmā placent, sunt aliae pūtidulae. Hīs cognitīs affectibus, haud difficile est miscēre sermōnēs ūnicuique grātōs, vītātīs hīs, quī moerōrem afferunt.
Spūdus
Nae tū perpulchrē tenēs artem convīvātōriam!
Apītius
Phy(7)! Sī tantundem temporis et operae mihi cōnsumptum esset in utrōque Iūre, Medicinā ac Theōlogiā, quantum impēnsum est huic artī, iam dūdum et inter Iūrecōnsultōs, Medicōs ac Theōlogōs Doctōris et titulum et lauream tulissem.
Spūdus
Crēdō.
Apītius
Sed heus tū, nē quid errēs, heīc cavendum est, nē fābulae sint nimium prōlixae, aut nē exeant in tēmulentiam. Quemadmodum enim vīnō nihil iūcundius, sī modīcē sūmpseris, contrā nihil molestius, sī suprā quam sat est sūmpseris: ita ūsū venit in fābulīs.
Spūdus
Vēra praedicās. Sed huic incommōdō quodnam ostendis remedium?
Apītius
Ubi sēnseris suborīrī τὴν ἄοινον μέθην(8), per occāsiōnem intersecā sermōnem, et argūmentum dīversum īnserere. Frūstrā, opīnor, tē monērem, nē cui suus dolor in convīviō refrīcētur, utcunque Platō iūdicat, in conviviīs quibusdam vitiīs esse medendum, vīnō discutiente trīstitiam, et offēnsae memoriam abolente. Vērum illud tē monitum oportuit, nē nimium crebrō salūtēs convīvās; tametsī probō, ut interdum obambulāns, nunc hōs, nunc illōs cōmiter appellēs: oportet enim convīvātōrem bonum mōtōriam agere fābulam. Nihil autem incivilius, quam ibi commemorāre, quod cibī genus sit, quā coctum arte, quantī emptum. Idem dē vīnō dictum puta. Quīn extenuandum etiam modīcē quod appōnitur. Alioquī nimis dīligēns extenuātiō apparātūs, idem agit quod ostentātiō. Satis est bis aut ad summum ter dīxisse, Bonī cōnsulite. Sī parum lautus est apparātus, animus certē lautissimus est. Interdum salēs aspergendī sunt, sed quī nihil habeant dentis. Profuerit et illud, subinde suā quemque compellāre linguā, sed paucīs. Dīcendum erat initiō, quod mihi nunc tandem venit in mentem.
Spūdus
Quidnam?
Apītius
Sī nōn placet sortītō dare locōs, cūra ut trēs ex omnibus ēligās nātūrā festīvōs, minimēque mūtōs, quōrum ūnum collocābis in capite mēnsae, alterum ē regiōne, tertium in mediō, quī silentium ac trīstitiam cēterōrum discutiant. Quodsī perspexeris, convīvium vel silentiō trīstius esse, vel clāmōribus tumultuōsum, aut etiam ad rīxās tendere.
Spūdus
Hoc crebrō fit apud nōs: quid tum faciendum?
Apītius
Accipe rem mihi multō ūsū compertam.
Spūdus
Exspectō.
Apītius
Indūcitō duōs mīmōs, sīve γελωτοποιούς(9), quī sine vōce rīdiculum aliquod argūmentum gesticulātiōne repraesentent.
Spūdus
Cūr sine vōce?
Apītius
Ut pār sit omnium voluptās, aut nihil loquantur, aut linguā loquantur omnibus aequē ignōtā; gestibus loquentēs, omnēs pariter intellegent.
Spūdus
Quod argūmentum mihi narrās, nōn satis intellegō.
Apītius
Sunt innumera, puta uxōrem decertantem cum maritō dē prīncipātū, aut simile quippiam ē mediā vītā. Quō magis erit rīdicula saltātiō, hoc plūs erit omnibus voluptātis. Hōs oportet esse sēmifatuōs; alioquī quī plānē fatuī sunt, quaedam interdum effutiunt imprudentēs, quae laedunt.
Spūdus
Ita tibi precor semper propitium Cōmum, ut mihi dedistī fidēle cōnsilium.
Apītius
Addam corōnidem, quīn potius repetam, quod initiō dīxeram, nē nimius sīs anxius, ut placeās omnibus, nōn heīc tantum, sed in omnī vītā, atque ita fiet, ut citius placeās omnibus: optimum enim in vītā, Nē quid nimis.
Footnotes
(1). Agere: Agere est iūdiciō persequī: inde āctōrēs, causārum patrōnī, relātīvum est ad reum.
(2). Id est, metricum, numerīs cōnstāns.
(3). Comī: Cōmus Deus est comēssātiōnis & gulae. Dictum est autem dēlicium Comī, ut hominēs ēlegantioris ingeniī dēliciās Mūsārum appellāmus.
(4). Sigma litterae: Σ Graecum.
(5). Myrtus: Vidē proverbium, Ad myrtum canere.
(6). Tetrādās: Quaterniōnēs.
(7). Phy: Interiectio dēspicientis.
(8). Id est, sine vīnō ebrietātem.
(9). Id est, rīsūs excitātōrēs, fictōs mōriōnōs.