Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum Septimum

Philodoxus(1)

Persōnae:
Philodoxus, Symbulus
Philodoxus
Fēlīx auspicium interpretor occursum tuum, Symbule.
Symbulus
Utinam sit aliquid, Philodoxe, in quō tibī queam esse fēlīx!
Philodoxus
Quid auspicātius, quam sī quis deus occurrat hominī?
Symbulus
Equidem nihil istōc exīstimārem auspicātius, etsī sexcentae volitent noctuae(2). Sed quem mihi narrās deum?
Philodoxus
Tē, inquam, Symbule.
Symbulus
Mēne?
Philodoxus
Tē plānē.
Symbulus
Ego deōs cacantēs numquam fēcī pilī.
Philodoxus
Sī nōn fallit prōverbium(3), deum esse quisquis iuvat mortālem, tū mihi deus esse potes.
Symbulus
Dē fide prōverbiī viderint aliī; ego certē perquam lubēns amīcō prōfuerō, sī queam.
Philodoxus
Nōn est quod metuās, Symbule, haud petō mūtuum: sacra rēs est cōnsilium; eō tantum mē iuvā.
Symbulus
Atquī istuc ipsum est petere mūtuum, quandōquidem hoc officiī genus inter amīcōs ultrō citrōque commeāre dēbet, quemadmodum et cētera omnia. Sed quid est reī, in quō meum dēsīderās cōnsilium?
Philodoxus
Piget obscūritātis; cuperem esse celebris; cōnmōnstrā viam.
Symbulus
Ēn tibi compendiārium. Imitāre Hērostratum, quī incendit templum Diānae, aut huic simillimum Zoilum, quī lacerāvit Homērum; aut aliud aliquod facinus memorābile dēsignā, et ἀοίδιμος(4) eris cum Cercōpibus ac Nerōnibus.
Philodoxus
Fāmam ex scelere parent aliī; ego nōmen ambiō rūmōris honestī.
Symbulus
Tālem igitur tē praestā, quālis optās praedicārī.
Philodoxus
At multīs ēgregiā virtūte praedītīs nōn contigit nōminis celebritās.
Symbulus
Istud an vērum sit, nesciō: attamen sī id ēveniat quod ais, ipsa virtūs abundē magnum suī praemium est.
Philodoxus
Vēra praedicās, plānēque philosophicē. Veruntamen, ut sunt rēs hūmānae, mihi vidētur glōria praecipuum quoddam ōrnāmentum esse virtūtis; quae nōn aliter gaudet agnōscī, quam sōl amat lūcēre, vel ob hoc ipsum, ut et prōsit quam plūrimīs, et quam plūrimōs ad suī pelliciat aemulātiōnem. Postrēmō nōn videō quam possessiōnem speciōsiōrem parentēs līberīs suīs relinquere possint, quam honestī nōminis immortālem memoriam.
Symbulus
Ut videō, glōriam expetīs virtūte partam.
Philodoxus
Scīlicet.
Symbulus
Proinde tibi propōne litterīs omnium celebrātōs, Aristīdem, Phōciōnem, Socrātem, Epamīnondam, Scipiōnem Āfricānum, Catōnēs, seniōrem et Uticēnsem, M. Brūtum, et hōrum similēs, quī bellī domīque dē rē pūblicā quam optimē merērī studēruntur. Heīc est enim ferācissimus glōriae campus.
Philodoxus
Vērum inter istōs celebrēs, Aristīdēs ostracismō iussus est solum vertere; Phōciōn et Socrātēs bibērunt cicūtam; Epamīnondās capitis est postulātus, quemadmodum et Scipiō; Catō senior quadrāgiēs reus caussam dīxit, Uticēnsis sibi mortem cōnscīvit, itidem Brūtus. Ego glōriam optārem nūllā invidiā contāmīnātam.
Symbulus
At istuc nē Herculī quidem fīliō concessit Iuppiter. Nam post tot mōnstra virtūte domita cum excerā(5) fuit extrēmum certāmen, idque multō omnium pertinācissimum.
Philodoxus
Ego Herculī suōs glōriōsōs labōrēs numquam invidēbō. Eōs dēmum fēlīcēs dūcō, quibus obtigit honestum nōmen nūllā invidiā contāmīnātum.
Symbulus
Vīs, ut videō, suāviter vīvere; eō metuis invidiam, nec id iniūriā, κάκιστον γάρ ἐστὶ θηρίον(6).
Philodoxus
Sīc est.
Symbulus
Ergō λὰθε βιώσας(7).
Philodoxus
At istuc est mortuum esse, nōn vīvere.
Symbulus
Intellegō quid affectēs. In sōle clārissimō versārī gaudēs absque umbrā.
Philodoxus
Istuc quidem fierī nōn potest.
Symbulus
At nihilō magis fierī potest, ut glōriam cōnsequāris nūllā contāmīnātam invidiā. Rēctē facta ultrō sequitur glōria, glōriam comitātur invidia.
Philodoxus
Atquī posse glōriam absque invidiā contingere, docet nōs senex ille cōmicus; ita ut facillimē sine invidiā laudem inveniās et amīcōs parēs.
Symbulus
Sī istā laude contentus es, quam tulit Pamphilus adulēscēns obsequiīs et mōrum commoditāte, poteris eōdem ē locō petere ratiōnēs assequendī quod expetīs, unde dēcerpsistī sententiam. In omnī rē mementō: Nē quid nimis; sed tamen mediocriter omnia: estō facilis in perferendīs aliōrum mōribus, ad leviōra vitia connīvēns; nē sīs praefractus, tuaeque sententiae nimium tenāx, sed aliōrum studiīs tēmet accommodā: nūllī laedās ōs, sed cōmem tē praebeās omnibus.
Philodoxus
Adulēscentiae favent plērīque, nec magnī negōtiī sit tum istam parāre laudem: ego magnificum quoddam nōminis decus optārim, quod per ūniversum orbem resonet, quodque cum aetāte semper fiat illūstrius, atque ā fūnere tandem clārius ēlūcēscat.
Symbulus
Equidem laudō generōsam istam indolem tuam, Philodoxe. Cēterum sī cupis glōriam virtūte partam, praecipua virtūs est, neglegere glōriam: et summa laus est, nōn ambīre laudem, quae magis sequitur fugientem. Videndum est igitur, nē, quō impensius ista ambis, hoc frustrēre magis.
Philodoxus
Nōn sum Stoicus ἀπαθής(8): tangor hūmānīs affectibus.
Symbulus
Sī tē profitēris hominem, nec ea recūsās, quae sunt hūmānae sortis, cūr ea vēnāris, quae nec deō contingunt? Nōstī enim Theocriticum illud nōn minus vērē quam scītē dictum, Iovem nec pluvium nec serēnum placēre omnibus.
Philodoxus
Nōn est fortassis ignis absque fūmō; sunt tamen ἄκαπνα(9). Sī nōn potest obtinērī, quīn aliquā līvōris nūbēcula obscūrētur hominis glōria, arbitror tamen esse ratiōnēs, quibus fiat, ut quam minimum invidiae sit admixtum.
Symbulus
Eās igitur tibi vīs cōnmōnstrārī?
Philodoxus
Percupiō.
Symbulus
Modicē virtūtem exsere, et minus gravāberis invidiā.
Philodoxus
At glōria nisi sit īnsignis, nōn est glōria.
Symbulus
Ecce tibi certissimam viam. Dēsignā praeclārum aliquod facinus, et morere, et citrā invidiam celebrāberis cum Codrīs, Menoecēis(10), Īphigeniīs, Curtiīs ac Deciīs.
Pāscitur in vīvīs līvor, post fāta quiēscit.
Philodoxus
Equidem, ut ingenuē quod rēs est fatear, cupiō līberīs ac nepōtibus meīs honestī nōminis hērēditātem relinquere: vērum huius reī frūctum vīvus apud vīvōs aliquandiū dēcerpere cupiam.
Symbulus
Age, nōn tē suspendam amplius. Certissima ad illūstre nōmen est via bene merērī, quum prīvātim dē singulīs, tum pūblicitūs dē ūniversīs. Id partim fit officiīs, partim benīgnitāte. Benīgnitās sīc temperanda est, nē cōgāris ab aliīs rapere quod aliīs suppedītēs. Nam ex huiusmodī largītiōnibus plūs odiī nāscitur apud probōs quam favōris apud improbōs. Porrō ab improbīs laudārī, īnfāmia vērius est quam glōria. Ad haec benīgnitātis fōns largīendō exhauritur. Porrō beneficentia, quae cōnstat officiīs, fundum nōn habet: imō quō largius hinc hauritur, hoc scatet ūberius. At heīc multae rēs sunt, quae et invidiam mītigant, et fāmae celebritātem illūstrant, quās nēmō sibi praestāre valet, sed contingunt grātuītō favōre nūminis.
Grātior est pulchrō veniēns ē corpore virtūs.
At fōrmam corporis sibi nēmō largītur. Adfert sēcum dignitātis plūrimum generis clāritūdō. At haec quoque fortūnae mūnus est. Idem sentiendum dē dīvitiīs, quae rēctē factīs partae ab avīs atque atavīs ad nōs dēvēnērunt. Nē hoc quidem quisquam sibi praestat. Huius generis sunt et ingeniī dexteritās, ac dīcendī grātia, lepōs et cōmitās nōn ascīta, sed ingenita. Postrēmō decōrum quoddam arcānum atque etiam fēlīcitās; cuius effectum in multīs vidēmus cotīdiē, caussam reddere nēmō potest. An nōn frequenter cōnspicimus eadem gerī dīcīve ā dīversīs, et magnam inīre grātiam quī peius gessit dīxitque, quum is quī melius rem ēgerit, prō grātiā referat odium? Hoc prīscī quīdam ad geniōs referēbant. Dīcēbant enim in eā rē quemque fortūnātum esse ad quam nātus esset; contrā parum succēdere, quod quis invītā Minervā īrātōque geniō tentāret.
Philodoxus
Heīc igitur nūllus est cōnsiliō locus?
Symbulus
Vix ūllus: attamen quī sagācēs sunt, dēprehendunt in puerīs aut adulēscentibus notās quāsdam, quibus coniectūram facere liceat, ad quae studia, quodve vītae genus quāsve āctiōnēs sint idōneī. Idem indicat in nōbīs arcānus quīdam animī sēnsus, quō ā quibusdam abhorrēmus nūllā ēvidente caussā, ad quaedam item mīrō impetū rapimur. Hinc est quod alius fēlīciter tractat rem mīlitārem, alius dexter est in negōtiīs polīticīs, alium dīcās ad studia nātum. Quanquam et in hīs mīra variētās; nimīrum tanta, quanta est functiōnum dīversitās. Alium nātūra genuit imperiō, alium voluit esse fortem mīlitem: cui plūrimum indulsit, eī concessit, ut, iuxtā Homērum, pariter et bonus sit lanceārius, et ēgregius dux. Itidem in rēbus cīvīlibus, alius valet in cōnsiliō, alius in agendīs caussīs excellit, alius obeundīs lēgātiōnibus et gaudet et fēlīciter rem gerit. Dē studiōrum varietāte quid attinet dīcere? Sunt quī sīc rapiantur ad īnstitūtum monasticum, nec ad quodvīs, sed vel ad hoc, vel illud, ut vītam sibi putent acerbam, nisi, quod optant, assequantur. Sunt ē dīversō quī mīrum in modum abhorrent, ut morī dūcant potius, quam fierī monachum: nec id odiō faciunt, aut certā ratiōne, sed arcānō quōdam nātūrae sēnsū.
Philodoxus
Ista quidem in complūribus ita, ut narrās, et comperī nōnnunquam, et frequenter admīrātus sum.
Symbulus
In hīs igitur bonīs, quae nōbīs grātuītō largītur nātūrae benīgnitās, multō minus oriētur invidiae, sī fastus absit et ostentātiō. Amābilior enim est fōrma, aut nōbilitās, aut opulentia, aut facundia, in hīs quī sē hīs bonīs praecellere quasi nesciunt. Cōmitās autem et modestia nihil imminuunt haec commoda, sed ut grātiam addunt, ita dēpellunt invidiam. Haec autem cōmitās et mōrum suāvitās oportet in omnibus vītae āctiōnibus sit perpetua, nisi prōrsus repugnat Minerva. Nam frūstrā, ut opīnor, tentāret Xenocratēs(11), quod successit Socrātī ac Diogenī: frūstrā molīrētur Catō Cēnsōrius, quod Laelium fēcit grātiōsum. Attamen Dēmea ille Terentiānus subitō mūtātus, satis dēclārāvit quantum ad conciliandam benevolentiam habeat momentī studiīs et affectibus omnium obsecundāre. Vērum quotiēs ā rēctō recēditur, iam et ā vērā glōriā ad temporārium hominum favōrem dēgenerātur. Cēterum ea dēmum glōria perpetua est, quae honestī rādīcibus nītitur, ā iūdiciō ratiōnis profecta. Nam affectūs temporāriōs habent impetūs; quī simul atque relanguerint, ōdisse coepimus quod ante vehementer arrīsit; ac proinde plausus vertitur in sībilum, laus in vituperium. Cēterum ut ingenium prōrsus invertī nōn potest, ita potest aliquā ex parte corrīgī.
Philodoxus
Exspectō quid dīcās.
Symbulus
Quī nātūrā blandior est, is cavēre potest, nē, dum apud omnēs grātiōsus esse studet, dēflectat ab honestō, nēve dum sēsē quibuslibet accommodat polypum imitātus, sibi parum cōnstet.
Philodoxus
Tālēs nōvī permultōs lubricae fideī et ērubēscendae vānitātis.
Symbulus
Rūrsus quī sevēriōre sunt ingeniō, dare operam oportet, ut sīc affectent cōmitātem, nē quod agunt, videātur simulātum; aut subinde ad nātūram suam recurrant; prō laude geminum dedecus sibi comparātūrī, et quod interdum rigidius agant, et quod sint incōnstantēs. Tantam enim vim habet cōnstantia, ut quī vitiōsam nactī sunt nātūram, tamen ob hoc ipsum levius ferantur, quod nusquam sunt suī dissimilēs. Fūcus autem simulatque suboluit, etiam in benefactīs gignit odium: porrō quod simulātum est, perpetuō latēre nōn potest; aliquandō ērumpat oportet: quod ubī factum fuerit, semel ēvānēscit omnis ille magnificus glōriae fūmus, atque etiam in fābulam vertitur.
Philodoxus
Illud igitur, ut videō, monēs, ā nātūrā minimum, ab honestō minimē recēdendum esse.
Symbulus
Tenēs. Ad haec, scīs, quidquid subitō inclārēscit, obnoxium esse invidiae. Inde vōx odiōsa νεοπλούτων(12) apud Graecōs, apud Rōmānōs novōrum hominum cognōmen, apud utrōsque terrae fīliōrum et ē coelō dēlapsōrum. Cēterum fāma quae paulātim nāscitur, et augēscit, quemadmodum minimum habet invidiae, ita maximē dūrābilis est; ut indicat hoc ille poētārum acūtissimus Horātius:
Crēscit occulto velut arbor aevō fāma Marcellī.
Proinde, sī vēram, sī perpetuam, sī līvōrī quam minimum expositam glōriam expetīs, auscultā Socrātī, quī dīxit, quibusdam ūsū venīre, ut dum nimium properant initiō, sērius perveniant ad fīnem.
Philodoxus
Sed hominum vīta brevis est.
Symbulus
Ergō ad benefacta properandum, nōn ad glōriam, quae suā sponte cōnsequitur. Nōn enim id cōnsulis, opīnor, quibus ratiōnibus longaevus fierī possīs. Nam istuc Parcārum mūnus est, quae fīla dūcunt et amputant, quum ipsīs est vīsum.
Philodoxus
Utinam istuc quoque possīs!
Symbulus
Numquam, ō Philodoxe, dīvī tam fuērunt benīgnī, ut ūnī darent omnia. Quod annīs dētrahunt, nōminis splendōre pēnsant. Quibusdam, sed paucissimīs, tam indulgenter favent, ut vīvī, sibīque quōdam modō superstitēs, posteritāte suā fruantur. Sed rārī sunt, quōs aequus amāvit Iuppiter. Hoc fortassis aliquī diīs genitī potuēre; vērum ista fēlīcitās nōn cadit in hanc cōnsultātiōnem.
Philodoxus
Saepe mēcum admīrārī soleō seu fortūnae seu nātūrae invidiam, quae nihil omnīnō commodī largītur mortālibus quod nōn aliquō temperet incommōdō.
Symbulus
Quid igitur superest, amīce, nisi ut hominēs nātī, sortem hūmānam aequō ferāmus animō? Iam et illud haud mediocriter condūcit ad lēniendam invidiam, sī pēnitus cūrēs habēre perspecta nātiōnum, ōrdinum, et singulōrum hominum ingenia, nimīrum ad eōrum exemplum, quī bēstiīs cicūrandīs alendīsque dant operam, siquidem hōrum praecipuum est studium, animadvertere quibus rēbus quodque animal vel efferētur vel dēlīniātur. Nōn iam loquor tantum dē discrīmine quod est inter avem et quadrupedem, inter serpentem et piscem, aut quod est inter aquilam et vulturem, inter elephantum et equum, inter delphīnum et phōcam, inter viperam et aspidem; sed dē innumerā varietāte, quae est in singulīs animantium generibus.
Philodoxus
Exspectō quō sīs ēvāsūrus.
Symbulus
Omnēs canēs sub ūnā speciē continentur: sed haec speciēs quam innumerās formās dīstrahitur! ut dīcās illōs genere distinguī, nōn speciē. Iam prōrsus in eādem speciē quam variī sunt canum mōrēs et ingenia!
Philodoxus
Immēnsa varietās.
Symbulus
Quod dē canibus dictum est, dē singulīs animantium generibus dictum putā: sed in nūllō magis ēlūcet discrīmen, quam in equīs.
Philodoxus
Vēra praedicās. Sed quōrsum haec?
Symbulus
Quidquid in animantium generibus, vel in fōrmīs, vel in singulīs animantibus varietātis est, hoc omne putā esse in homine. Illīc reperiēs lupōs variōs, canēs īnēnarrābilī varietāte, elephantōs, camēlōs, asinōs, leōnēs, ovēs, viperās, simiōs, dracōnēs, aquilās, vultures, hirūndinēs; et quid nōn?
Philodoxus
Quid tum?
Symbulus
Nūllum autem est animal tam efferum, quīn arte tractātum aliquam dē sē praebeat ūtilitātem, aut certē nōn laedat.
Philodoxus
Nōndum perspiciō quid agās.
Symbulus
Est nōnnihil discrīminis inter Hispānum, Italum, Germānum, Gallum et Anglum?
Philodoxus
Est plānē.
Symbulus
Adhaec est singulīs in ūnōquōque genere pecūliāre quoddam ingenium.
Philodoxus
Fateor.
Symbulus
Hanc varietātem sī sagāciter habueris animadversam, et singulōrum mōribus tē accommodēs, perfacile cōnsequeris, ut aut omnēs habeās amīcōs, aut certē nūllōs inimīcōs.
Philodoxus
Sī polypum mē fierī iubēs, ubi rēctum et honestum?
Symbulus
Est in rēbus commūnibus aliquod obsequium, quod nūllō pactō vitiat honestum; quod genus, apud Italōs ōsculō salūtant virī virōs: in Germāniā sī faciās idem, absurdum videātur; sed prō ōsculō dextram porrigunt: rūrsus in Angliā virī salūtant mulierēs etiam in templō obviās: idem sī fiat in Italiā, flāgitium habeātur: item in Angliā porrigere pōculum tuum interveniēntī in convīviō, cīvilitātis est; in Galliā contumēliae est. In hīs et aliīs huiusmodī citrā rēctī iactūram licet omnibus obsecundāre.
Philodoxus
At perdifficile sit omnium gentium mōrēs ac singulōrum hominum ingenia nōsse.
Symbulus
Vērum, Ō Philodoxe, sī glōriam īnsignem quaeris, eamque virtūte partam, necesse est ut virtūtem quoque praestēs nōn vulgārem. Scīs autem virtūtem circā difficilia versārī, quemadmodum ante Peripatēticum illum docuit Hēsiodus; proinde sī mel cupis, apēs ferās oportet.
Philodoxus
Sciō, et meminī: sed mītigandae invidiae ratiōnem quaerimus.
Symbulus
Proin dā operam, ut in bellō dux esse mālīs quam mīles; et in eō bellō, quod gerendum cum invīsīs hostibus potius, quam cum cīvibus aut sociīs. In rē pūblicā ea potissimum mūnia capesse, quae populāria sunt et grātiōsa. Velut dēfendere populārius est, quam accūsāre; honōrāre, quam pūnīre. Quod sī qua incidunt, sicut incidere necesse est, nātūrā molesta, tamen ea quoque, sī vītārī nōn possunt, commoditāte sunt lēnienda.
Philodoxus
Quō pactō?
Symbulus
Sedēs Iūdex aut arbiter; altera pars nōnnihil offendenda est; sed ea rem aequitāte gerās, ut, sī fierī possit, etiam victus grātiās agat.
Philodoxus
Quī sīc?
Symbulus
Putā. Intenditur āctiō fūrtī aut sacrilēgiī: mūtā sī potes, āctiōnis fōrmulam, et fac ut sit āctiō reī vindicandae. Heīc prōtinus ita reum sublevās, ut nihil tamen dēcēdat āctōrī. Porrō āctiōnem omnem sīc moderāre, ut citrā āctōris dispendium reō videāris aequus. Postrēmō damnātī poenam nōnnihil mītigā. Absit interim aut vultūs torvitās, aut verbōrum acerbitās, aut mōrōsitās; quae rēs faciunt, ut quīdam peiōrem ferant grātiam prō datō beneficiō, quam aliī prō negātō. Interdum monendus est amīcus: sed sī nūlla spēs ēmendātiōnis, silēre praestat. Sī rēs gravior est, et spēs est prōfectūs, magnī refert quālis sit admonitio. Nam saepenumerō fit, ut, quī sinistrē aut intempestīvē admonet, et morbum exasperet et ex amīcō reddat inimīcum. Haec dexteritās magis etiam habet locum, sī agās cum prīncipe. Nam hōrum affectibus nōnnunquam incidit ut sit resistendum. Quod sī fit comiter ac dextrē, paulō post quī obstitēre plūs ferunt grātiae quam quī obsecundārunt. Quod enim cupiditātī placet, temporārium est; quod rēctā ratiōne geritur, perpetuō probātur. Longē vērō maxima pars invidiae nāscitur ex intemperantiā linguae. Quantum odiī nōnnunquam ūnica vōx temerē excidēns concitat nōnnullīs! Quam multīs dictum aut iocus intempestīvus fuit exitiō! Laudābis igitur, sed dignōs; idque parcē: sed vituperābis parcius, sī tamen omnīnō quispiam vituperandus est: proinde vītanda loquācitās. Difficillimum enim sit, simul et multa et opportūnē dīcere.
Philodoxus
Assentior istīs omnibus. Sed mihi vidētur praecipua ad parandam nōminis celebritātem via, scrībere librōs.
Symbulus
Vēra praedicās, nisi quod obstat scrībentium turba. Ac, sī ista placet ratiō, cūrā ut exāctē scrībās potius, quam multa. Cum prīmīs autem argūmentum dēlige neque prōtrītum, neque cum multīs commūne; ad haec minimē invidiōsum: in id, quidquid īnsigne complūrium annōrum lectiōne contrāctum est, cōnferās: tractātiōne vērō tāle reddēs, ut voluptātem habeat cum ūtilitāte coniūnctam.
Philodoxus
Prūdenter tū quidem, Symbule; meōque animō fēceris satis, sī ūnum illud adiēceris, quibus rēbus effici possit, ut mātūrius etiam contingat glōria. Multōs enim videō, quī vix sub obitum inclārēscunt, nōnnūllōs ā rogō, quod aiunt, dēmum innotēscere.
Symbulus
Heīc quod cōnsulam, nihil habeō melius, quam quod tībicen suāsit tībīcinī. Fac ut hīs teipsum probēs, quī glōriā iam vīcērunt invidiam; in hōrum amīcitiam tēmet īnsinuā, quōrum honōrifica dē tē praedicātiō facile populāre studium tibī conciliābit.
Philodoxus
At sī quandō exoriātur invidia, quid ostendis remediī?
Symbulus
Fac quod solent hī quī picem coquunt; sī flamma effulserit, īnfundunt aquam; ac tum magis efferātur ac stridet incendium, nī id faciās cōnstanter ac saepius.
Philodoxus
Quid istud aenigmatis est?
Symbulus
Invidiam oborientem beneficiīs obrue potius, quam vindicta. Nihil ēgit Herculēs resectīs Hydrae Lernaeae capitibus; ignī Graecō dēvīcit exitiābile mōnstrum.
Philodoxus
Sed quem vocās ignem Graecum?
Symbulus
Quī ardet etiam in mediīs aquīs. Eum adhibet, quī lacessītus iniūriā malōrum, nōn cessat tamen dē omnibus bene merērī.
Philodoxus
Quid ego audiō? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis?
Symbulus
Quid vetat? quandō Chrīstus in allēgoriīs nunc sōl est, nunc ignis, nunc lapis. Dīxī sēdulō; sī quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiātō cōnsilium.

Footnotes

(1). Philodoxus: Amātor glōriae, quī fāmam vēnātur. Symbulus cōnsiliārius.
(2). Noctuae: Noctuae volātus apud Athēniēnsēs fēlīx et bene ōmātus fuit.
(3). Prōverbium: Homō hominī Deus. Vidē Chiliādes.
(4). Id est, celebrātus, is propriē quī decantātur passim. Cercōpēs autem frātrēs fuēre improbitāte et mīlitiā celeberrimī. Lege prōverbium, Nē in Melampydum.
(5). Excerā: Excerā hydra appellāta est, quod ūnō capite abscīsō plūra excrēscerent.
(6). Id est, Pessima enim fera est.
(7). Id est, Sīc vīve, ut nēmō tē sentiat vīxisse.
(8). Id est, expers affectuum. Stoicī negābant in virum sapientem ūllōs affectūs cadere.
(9). Ligna sunt quae dum cremantur, fūmum nōn faciunt, ab α prīvat. particula et κάπνος, quod fūmum significat.
(10). Menoecēis: Menoeceus nōbilis adulēscēns Thēbānus, quī prō patriae salūte sēipsum mortī obiēcit, apud Philostrātum in imāginibus.
(11). Xenocratēs: Chalcēdōnius Philosophus dūrus ac tetricus, et quī sē mōribus hominum accommodāre nōn poterat, ob id ā Platōne iussus Grātiīs sacrificāre.
(12). Νεόπλουτος est, nūper dīves factus, quī subitō dīvitiās nactus nusquam nōn ostentat illās, prius lentēs domī vorāns.