Colloquia Familiaria - Percontandi Forma

Malē valēre

Persōnae:
Georgius, Livinus
Georgius
Rēctēne valēs?
Livinus
Vellem quidem. Nōn admodum ex sententiā. Equidem utcunque valeō. Sīc satis. Valeō ut possum, quandō, ut volō, nōn licet. Ut soleō. Ita, ut superīs vīsum est, Nōn optimē sānē. Sīc, ut antehanc peius numquam. Valeō, ut solitus sum. Valeō, ut solent, quibus, cum medicīs rēs est.
Georgius
Ut valēs?
Livinus
Secus quam vellem.
Georgius
Quā valētūdine es?
Livinus
Haud sānē commodā, incommodā, perquam incommodā, infēlīcī, parum prosperā, parum secundā, malā, adversā, īnfaustā, imbēcillī, dubiā, mediocritāte valētūdinis? Līvīnus mediōcrī, vix mediōcrī, longē aliā, quam vellem, tolerābilī, quālem optem hostibus meīs.
Georgius
Rem mihi sānē quam acerbam narrās. Prohibeant superī. Avertat Deus. Bona verba. Hīc cupiam, tē vānum esse. Bonō sīs animō oportet. Fortī īnfrāctōque sīs animō. Multum iuvat animus in rē malā bonus. Fulciendus est animus spē fortūnae secundiōris. Quid morbī est? Quod malī genus est? Quis tē morbus habet? Quō morbō tenēris? Quid habēs morbī? Quis tē tenet morbus?
Livinus
Nesciō, et hoc labōrō perīculōsius.
Georgius
Vērum. Nam ad sanitātem gradus est, nōvisse morbum. Nūllōsne cōnsuluistī medicōs?
Livinus
Et quidem permultōs.
Georgius
Quid respondent?
Livinus
Id, quod advocātī(1) Dēmiphōnī apud Cōmicum: alius negat, alius ait, alius dēlīberandum cēnset. In hōc cōnsentiunt omnēs, mē miserum esse.
Georgius
Quam prīdem habet tē hoc malī? Diū est, quod tenēris istō morbō? Quantum temporis est, quod tē malum hoc corripuit?
Livinus
Diēs plūs minus vīgintī. Fermē mēnsis est. Iam tertius est mēnsis. Mihi quidem saeculum(2) vidētur, quod aegrōtāre coepī.
Georgius
Adnītendum cēnseō, nē morbus fiat familiāris.
Livinus
Iam nimium assuēvit.
Georgius
Num est hydrōps?(3)
Livinus
Negant.
Georgius
Num dysenteria?(4)
Livinus
Nōn arbitror.
Georgius
Num febris?
Livinus
Opīnor febrim esse speciem, sed novam, ut nunc novī subinde morbī exoriuntur, antehanc incognitī.
Georgius
At plūs satis erat veterum.
Livinus
Ita vīsum est nātūrae nimium novercae.(5)
Georgius
Quotō diē recurrit dolor?
Livinus
Quotō diē, narrās? immō quotīdiē: saepius, quam Euripus.(6)
Georgius
Papae! malum abōminandum. Unde contrāxistī morbum? Unde suspicāris, hoc esse collēctum malī?
Livinus
Ex inediā.
Georgius
At nōn solēs ūsque adeō superstitiōsus esse, ut tē iēiūniō macerēs.
Livinus
Nōn erat religiō, sed inopia.
Georgius
Quaenam?
Livinus
Quia nōn dabātur cibus. Ē frīgore nātum arbitror. Ē pūtribus ōvīs morbum ortum suspicor. Ē vīnō plūs satis dīlūtō. Ē crūdīs mālīs contrācta est stomachī crūditās.(7)
Georgius
Vidē, nē ex immodicō aut intempestīvō studiō conciliāris hoc malī, aut ex pōtātiōne largiōre, aut Venere(8) parum moderātā. Quīn accersīs medicum?
Livinus
Timeō, nē citius morbum augeat, quam adimat. Metuō, nē prō remediō det venēnum.
Georgius
Dēligendus est igitur, cuī tūtō fīdās.
Livinus
Sī moriendum est, malō semel morī, quam tot pharmacīs excarnificātus.
Georgius
Fac igitur, ut ipse tibi sīs medicus. Sī diffīdis hominī medicō, precor, ut sit tibi medicī vice Deus. Sunt, quī tēctī cucullā Domīnicālī aut Franciscānā(9) revaluērunt.
Livinus
Idem fortassis ēvenisset, sī lēnōnis palliō tēctī fuissent. Vērum ista diffīdentī nihil condūcunt.
Georgius
Fīde igitur, ut revīvīscās. Aliī morbō levātī sunt, nuncupātīs alicuī dīvō vōtīs.
Livinus
At ego cum dīvīs nōn pacīscor.
Georgius
Proinde tū vel ā Chrīstō, cuī fīdis, pete sanitātis beneficium.
Livinus
At ego, an beneficium sit, nesciō.
Georgius
An nōn beneficium est, līberārī morbō?
Livinus
Nōnnunquam morī fēlīcius est. Ab illō nihil petō, nisi ut, quod scit optimum esse, mihi largīātur.
Georgius
Sūme, quod alvum dēiciat.
Livinus
Iam suā sponte cita est.
Georgius
Ciendus est alvus, movendus est alvus.
Livinus
Immō sistendus est magis; nam plūs satis prōfluit.
(1). Vide Terentiī Phormiōnem Act. 2 Sc. 4. Advocātī cōnsilium quoad possunt ferē prōtervēre solent.
(2). Saeculum: centum annōrum spatium, quasi ā secandō. Est enim seriēs temporum.
(3). Hydrōps: aqueus morbus, ex aquā contrāctus.
(4). Dysenteria: cruenta alvī dēiēctiō, cum intestīnōrum torminibus.
(5). Noverca: hīc prō inīquā, malignā vel īnfestā.
(6). Euripus: pars maris saepius in diē reciprōcāns. Vidē prōverbium "Euripus homō."
(7). Crūditās: Graecē ὠμότης, ventriculī vitium, cibum male concoquentis.
(8). Venus: per mētonymiam, congressus venēreus.
(9). Cuculla Domīnicālī aut Franciscānā: cucullus monachōrum Domīnicānōrum aut Franciscānōrum, quōs aliquī dīcunt mīrāculīs sanitātem cōnferre.